장음표시 사용
131쪽
De causis executionem paratam habentibus.
IN eauss quoque Iurium paratam executionem habentium , per
viam Monitorii, seu praeceptI Procedatur, & tres admittanis tur solum exceptiones , solutionis scilicet , compensationis , &nul litatis. Et si prima, aut secunda a reo fuerit opposita, sex tantum dierum terminus ad eam probandam praefigatur: poterit tamen Iudex eidem petenti quatuor etiam dierum addere dilationem, si ita faciendum existimaverit. His elapsis , habeat Actor, si potest, trium dierum terminum ad dicendum contra jura producta, ac demum utrique parti terminus ad producendum, & allegandum Iudicii arbitrio praescri
Post horum terminorum lapsum nulla pars audiatur psed Nolaxius, congrua mercede accepta , intra biduum acta Judici exhibeat, qui ut supia , iudicare teneatur. QU,d si nullitatis exceptiones opponat Reus, nempe contractum esse usurarium , aut simulatum, vel quid simile, duorum dierum terminum habeat, ad Iud1cem summarie informandum de nullitate praetensa, uel per illud ipsum instrumentum, seu alio qu Vis modo, per coniecturas, & fgna . ex quibus si Iudex videat, aut coniiciat verisimilem aliquam praesumptionem subesse, quod a Reo opposita probari possint , Monitorium resolvat, jubeatque procedi via ordinaria ad formulam causarum minorum, vel ma-Iorum jam praescriptam , prout de majori, vel minori summa sep
tuaginta libris in instrumento agatur.
LIbris, quos Mercatores, & privatae etiam personae legaliter, ut ajunt, legiti md tenent , quosque Iudex habita Librorum, personarum, ac Civitatis I isanae consuetudinis ratione ut tales Disitigod by Corale
132쪽
tales approbavit, plena, atque indubitata fides, etiam pro ipso-met scribente tam in Iudicio , qu1m extra Iudicium habeatur. Hoc tamen casu termini serventur, & dilationes , prout in causis excedentibus summam septuaginta Librarum praescriptum est.
TT Bi Testes in causis examinandi procul absint, & viginti ei citet milliara distent, Iudex , ne veritas delitescat, non obis stante aliquo termino, qui eorum depositioni, aut causarum i stantiae sit praefixus, poterat dictum terminum itineris , Br distantiae ratione habita, prorogare. Sed qui loci allegat longinquitatem, iurare Compellatur , se eam calumniandi animo non allegare: & si contra constiterit, non solum puniatur uti periurus, sed etiam decem librarum multa piis locis applicanda plectatur. Cum autem aliquando Notarii, in recipiendis testium depositionibus, scribere tantummodo soleant: Iuratus ,&c. nulla factitamentione de iuramento, ut dicitur , formiter praestito,nh per hanc simplicem assertionem relinquatur Iudici dubitandi locus , an t stes benε, legitimeque iuraverint, praec,pimus Notarxis actuariis, ut in futurum testibus examinandis intererunt, & eorum dicta .criptis excipient, ut non contenti dicere: Juratus,&c. iuramen tum etiam interpositum extendant in forma, eulusque mentionem formiter apud acta faciant. Posthac igitur per verbum Iuratus, &c. Iuramentum fuisse praeinstitum non probetur. Notarius vero, qui aut sine Iuramento examen testium recipiet, aut illud apud acta formiter non extendet, aureum dependat, vel salarium illius causae, & processus amittat. Parti demum testium longinquorum testimonia habere cupienti,& propterea Remissoriam extra Civitatem , & Dioecesim Pisanam petenti, Iudex tum demum concedat, chim semiplenh probatum
esse videat illud cujus causa, & praetextu facta est illa petitio.
133쪽
OUoniam experientia compertum est, aliquando ad instantiam Creditorum fieri Sequestrum contra bona suorum Umbitorum, & per annum, & ultra nullis iactis jullificationibus,& probationibus , Debitores, & bona eorum defatigari , Ideo hac praesenti nostra Constitutione sancimus , Creditores inti triginta dies utiles ri die relati Sequestri in Actis Curiae Archiepiscopalis teneri ad justificandum de suo credito, alias, dicto te mino transacto, Sequestrum habeatur pro nullo, & invalido, aes factum non suisset.
Non est serendus abusus, & prava quorundam Iudicum conis
suetudo , qui litium brevitata param prospicientes , contra nonum, sacrarumque legum dispositionem , sententias absque ulla causa serunt prout in cedula, easque publicare, atque apexire parvi pendunt. Idcirco Judex ordinarius, qui aliis exemplo esse debet, semper , principio sententias publicet, nec unquam prout in cedula ferat. Si aliter aliquando fiat, Notarium, qui de sententia recipienda rogatus erit , duorum aureorum poenae ebipso incurrentiae, obnoxium declaramus. Delegati autem Judices, qui sententiam, prout in cedula , pr tulerint quod ex sola causa urgenti fiat cedulam intra quindecim dies aperiant, publicentque. Secus omnis illa delegata jurisi dictio expirasse intelligatur, atque ipsi sportulas amittant, quas si Actuarius illis tradet, suo periculo tradet. Quando eligendi sint Assessores, de quorum consilio sententiae pmferantur, eo quod suspecti sint judices, & suspicionas causae legitim h probontur , iidem Judices sub poena suspensonis a Jurtia dictione , Assessori hiis, seu Consultoribus terminum ad consilium, di, ut dicitur, ad Iapportum mittendum, in causis quidem brevioribus, Diuiti eo by Cooste
134쪽
tibus unius mensis, in longioribus autem , & majoribus Muorum mensium, ii die transmissi processus praefigant. Quod sanE tempus f si Iudices ita censuerint expedireJ semel tantum
valeat prorogari in minoribus ad mensem,in majoribus vero causis ad duos menses. Assessoribus intra statutum tempus votum suum nor proferentibus, In eorum locum alii deligantur; illi autem acceptas sportulas restituant, aut ab Ordinario restituere compellantur. Heredes Notarii cujuscumque 1 Iudice delegati, intra mensem 1 die illius mortis, re ipsa tradant, consgnentque Curiae Archi piscopali ad perpetuam rerum memoriam ibidem mansura acta omnia judicialia Ecclesiastica, nec non citationes, commissiones, mandata, praecepta, inhibitiones, sequestra , censuras , ac demum omnia, quae ad causam pertinent. Et hoc idem curet execntioni mandari Vicarius Generalis, qui erit pro tempore, iis tamen exceptis, quae ex lege Archivu Florentini illuc transmittenda erunt.
S I quis appellare velit, dies decem currentes iuxta sacrorum
nonum decreta , polt latae sententiae notificationem , ad provocandum habeat. Appellatione autem interposita, vel ad Apostolica Sedem, vel ad eiusdem Sanctae Sedis Nuncium apud Regiam Celsitudine Serenissimi Magni Hetruriae Ducis,ludex duorum mensiuterminum in primo casu ; in secundo vero unius mensis appellanti praefiniat, ad prosequendam appellationem admissam, vel non admissam , & fidem de causae commissione faciendam, ac de res.cripti praesentatione Iudici facta, dummodo, quando non est adinmisia, per dictum tempus non intelligatur suspensa executio. sententiae, a qua appellatur, sed tantiam assignatum tempus , quo ad effemina devolutivum, non suspensuum. aesi ab appellante intra illi: d tempus non praesententur, appellatio eo ipso deserta,&sententia in rem iudicatam transisse censeatur. Ne vero partibus adimatur occaso concordandi, pendente inter litigatores compromisso, tempora tam primae instantiae, quam appellationis minamh currant.
135쪽
& dilationes, quae in causis ordinariis, & coram ordinario ventilandis perpetuo sunt observanda, serventur quoque omnibus in causis, quocunque modo, etiam , Sede Apostolica delegatis. Qui ver5 voluerit in alaqua causa Ordinaria procedere cum Uoto RLsessoris, id petat intra decem dies currentes 1 termino ad producendum elapso, quibus transactis, liberum sit ordinario id concedere, vel negare, non obitante qualibet justa Petitionis causa.
De Notariis, es' ia mariis araturatoribus, ου Scribis.
IN Curia Archiepiscopali nemo ad exercendum Notarii , vel
Procuratoriis officium admittatur, vel ad processus transcri-hendos, nisi a Vicario Noltro Generali examinatus, atque approbatus, suae approbationis testimonium habeat, ejuso em Vicarii manu subscriptum, 1 quo non approbetur , quamvis alias sit idoneus, nisi sit Doctor, aut publicus Notarius Florentinus. Si quis vero sine approbatione, & testimonio praelata attentaverit , qua tuor solvat aureos, & duos Actuarius , qui ab eo acta receperit,sne quo si quis praefata attentaverit, poena arbitraria punietur . Miserabilium personarum Notaria, e sacculo juxta morem exintracti, diligenter eas defendant, ubi requirentur. Quae autem ha- hendae sint, & dicendae miserabiles personae, ad Nos, si ve ad Nostrum Generalem Vicarium declarare pertineat, cum opus fuerit. Ad causas in eadem Curia agitandas nullus Procurator admitis latur, nis ab initio , vel saltem in secundo termino, quo in judicio comparet, parte etiam non petente, legitimum procurationis suae mandatum producat.
Curiae Archiepiscopalis Notarii omnia, & singula instrumenta , documenta , & quascunque publicas, privatasque scripturas in Iudicium productas non tamen processus, sive acta publica iudiciaria , judicialiter coIam eodem, vel alio quovis Iudice fabricata J in actis Curiae reserant, & apud ea, ut dicitur, regilirent, post debitam perceptam mercedem: ut completo processu, omnia tradantur ludici, & partes suis sumptibus quarumcunque rerum exempla consequi valeant. Scrip-
136쪽
Scripturas Originales nemini commodent, sed jugiter apud λhabeant. Productas, & exhibitas animo gehabendi, tunc demum parti producenti restituant, cum eas in actis Curiae retulerint, ®istraverint. Notarius, quoties contra haec faciet, toties aureo multabitur. Scripturae exhibitio non admittatur, quin semper in ea exhibentis nomen, & dies exhibitionis ab actuario apponatur. Quoties vero secus quemquam fecisse contigerit, is toties viginti quinque librarum poenam dependat. In causis minoribus summam septuaginta librarum non excedentibus , & in executi vis per simplicis praecepti viam procedi possit. Nec opus sit instrumenta, & jura hujusmodi in acta Curiae reis ferre, dummodo iudici ipsa originalia ostendantur. NE autem contingat, litigatores de mandatis, monitis , citationibus , atque intImationibus aliquando haesitare , quilibet Archiepiscopalis Curiae Notarius proprium librum, seu fit ram habeat
continentem Omnia monatoria , citationes, intimationes , atque alia huiusmodi acta in caulis, quarum ipse fuerit Actuarius. Nuncius Curiae, postqvlim partes monuerit , citaverit, & intimaverat, Causae Notario apud acta referat quicquid executioni demandavit. Nuncii autem relatio statim in eum librum , seu fil-etam proph originalia ab eodem reseratur. Si quis vero Notarius, sive Nuncius haec fideliter non adimpleverit , per mcnsem Integrum ab ossicio sit suspensus, & Iudicis arbitrio etiam gravius puniatur.
In causis ordinariis , quas unus eiusdem Curiae Notarius inchoaverit, nemo alius scribat , aut acta conficiat: sed qui eas incaepit, ille ipse prosequatur, & ad finem perducat : neque recusari possit uti suspectus; causa, quae supervenisse allegabitur, 1 Iudice approbetur. Ad evitandas autem, ut in Foro praesertim Ecclesastico decet, non modΛ fraudes, sed & siaudum suspiciones, quae non minus contra Notarios , quam contra Iudices per sepe oriuntur, Notarii, sive in prima instantia coram Iudice ordinario, sive in secunda, aliisve ulterioribus coram quocunque Iudice Delegato , PrCcuratoris ossicium non exerceant in causa, in qua eorum consanguineus usque ad secundum gradum, aut eorum Contubernalis strictuarius, neque E converso , accidit enim alias non sine scanda-
137쪽
lo , & suspicione , ut filius esset Actuarius causae, in qua Pater Pt
curatoris officio fungebatur. Quoties in praefatis deliquerint, toties delinquentes aureorum decem poenam incurrant: ad quam Iudice teneantur, qui id permiserant, si sorte Notarii non sint solvendo. Beneficiorum relignationes, collationes, institutiones,&possessiones : bonorum praeterea immobilium Archiepiscopatus nostri infe dationcs, decretorumque interpositiones non conficiantur, nec de
iis Notarii, aut Procuratores Fiscales Curiae Archiepiscopalis rogemur , nisi praevia nostra, aut Vicarii Nostri Generalis licentia. Milpturae aliter confectae in eadem Curia fidem non faciant. Notarii autem, sub poena privationis ad mensem emolument rum officii, intra quindecim dies a die rogatus computandos , vel chim primum Vicario Generali, aut Agentibus Arct episcopalibus collibuerit, in librum Archiepiscopatus ad haec peculiariter deputandum referant omnes, singulosque contractus de hujusmo-d, refignationibus, collationibus, provisionibus , institutionibus,& possessionibus, necnon de inlaudationibus, ac decretorum interpoli tionibus supradictis contactos, de de quibus εpsi rogati sint.
Emphyleoticos autem, nudates, & permutationum Contractus ad Nos pertinentes, quos, die nostrae elactionis rogati conscripserunt, nec hucusque tamen in eum librum retulerunt , iidem Notarii. hinc ad sex menses, quos vero ante eamdem electionem confecere,
hinc ad annum dicto in libro describant, & publicent; ossicim privandi ad mensem , si secus egerint; aequum est enim, ut ad perpetuam rei memoriam conspici, & lcgi valeant. Instrumenta eo in libro , ut supra dekripta, partibus requiren tibus, & penes se habere volentibus, solus Notatius, qui de illis Topalus eii, publicet, ac tradat; ne alieni laboris, seminisque fructum quispiam metat. Qudes si is vita excesserit, ille demum publicet , cui a Vicario Generali ea prouincia demandabitor . Quae autem pro singulis actis debeatur merces , Tabella nova praescribat, in publico , & conspicuo Cutiae loco, ut legi possit ab omnibus, apponenda. Cancellariis , & Subcancellariis nostrae Cutiae Archiepiscopalis prohibemus munere Procuratoris fungi in eadem Curia. Quoniam velo saeph contingit, ut deficientibus Notariis, Par cha Testamenta, aut alias ultimas voluntates excipiant, stri Ploqὴ
138쪽
mandent , praecipimus , ut post quindecim completos dies amolie statoris deserant huiusmodi Tellamenta, & ultimas voluntates exceptas ad Curiam Nostram Archiepiscopalem , ut confirmentur, aut transmutantur ad quemcumque alium iudicem CDπ'etentem , sub poena vigintiquinque dibrarum.
DEposita in tempore facta ad caducitatem vitandam, si integra fuerint, pro plena savisfactione ,&solutione habeantur. Debebunt illa tamen creditori intimari, si praesens fuerit, poteritque inveniri: sin minus, intimatio ad domum ejus solitae habitationis mittatur, aut ad illius valvas Ecclesiae affigatur, cujus causa Canones , vel locationes eidem creditori sunt persolvendi.
Hoc enim tantum modo, neque aliter conductor liberetur m ra. Cum autem creditor 1 Depositario exigere talia deposita velit , citare deponentem non teneatur, sed sola Apodixa sussiciat, , Causae Notario ad Depositarium dirigenda Ad morae purgationem, nisi fiat intra quadraginta quinque dies a declaratione facta, prout hactenus observatum est ex antiqui iasima consuetudine, nemo admittatur. Pignora, quae in executionibus peragendis capientur, apud D positarium a Nobis eligendum deponantur, & Nuncia, hoc non Observantes, mercedem amittant,& poena etiam arbitraria puniantur. Depositatius haec ipsa pignora diligenter custo fiat, atque ominnia de iure servanda servet, pro eorundem conter .atione, & securitate, atque Curiae E esalticae Juribus. Qui propterea in hujus officii susceptione cautionem praestet idoneam , atque hanc 3plain singulis annis renovare teneatur. De Commodato.
Commodatarius, si res sacras Ecclesiae sibi commodatas amiserit, de levissima etiam culpa teneatur. P ij Ecci Diqiligod by Cooste
139쪽
Ecclesiarum Rectores, qui Vasa, Vestes, Cruces, aliave sacra E elesarum supellectilia commodaverint , aut pignori dederint, ad ea statim redimenda, vel per fructum subtractionem, vel per excommunicationem compellantur. Creditores autem, qui sine nostro permissu illa pignoris loco ae-eeperint ι & s aliter sibi non satisfiat, ad ea nihilominus restit enda Ecclesiasticis poenis, censurisque creantur. Idemque de commodatariis statutum censeatur.
Domus ad Ecclesias , beneficiaque Ecclesiastica, aut ad Reli-
ei sa quaevis loca pertinentes , Iudaeis pro exercendis usuris, aut publicis Meretricibus, Mulieribusque inhonesth viventibus, ne Iocemur; L antes vigintiquinque librarum multam persolvant: nis fotin huiusmodi domus in lupanari sint stae , aut alio in loco, ubi solae Meretrices consueverint habitare. Domum . quam dicunt Canonicatim, nobis inconsultis, nemo locare audeat: qui autem Iocaverit , annuae locationis amittat Pretium , quamvis autem Ecclesiasticae personae Laicorum statutis non subiiciantur; attamen,ne qui aliis omnibus mitiores esse debent, severiores, quam Laici videantur, decernitur, ut in futurum ab Ecclesiasticis Locatoribus, sive Patrimonium, sive Ecclesiastica bona oblocaverint, vetationes conductoribus eo modo fiant, quo communiter ab aliis fieri solent, in Foro tamen nostro.
C Um seph in his Synodalibus Nostris Constitutionibus nomi-
nentur dies, tum utiles, tum currentes, ne dubitandi locus relinquatur: declaramus, utiles esse dies, in quibus Jus redditur : cumrentes vero, in quibus ratione seriarum jus non redditur , & Curias let. Ubi aute smplex dierum fit mentio , decurrentibus intelligitur. Utilium dierum, ac terminorum ad caulas pertincntium cauta
140쪽
ipsius Notarius sit calculator, ipsosque diligenter computet, Iudicis arbitrio puniendus, si in hoc deliquerit. De Multarum a dictisne , sive applicatione.
SIcut impunitate Reorum peccandi crescit lieentia, ita poenais
rem metu frenum iniicitur: & qui amore virtutis culpa non abstinent,poenae saltem formidine coercentur. Hanc igitur ob causam ad tollendos abusus , omnesque in ossicio continendos , ne Sy dales hae Nostrae Constitutiones irritae forent , poenas transgress ribus imposiatmiis; ubi verti pro illarum observantia nulla adiecta est poena, eam ρο-ου 'x- α imocinendam pro qualitate Pe sonarum , & criminum reservamus. Pecuniariae autem poenae in usus tantum pios arbitrio P ---.erogabuntur. Nos enim ipsi in Festo Sancti Stephani Protomar. tyris , post Christi Domini Nostri Natalem diem , vocatis duobus de Capitulo, qui distributioni faciendae intersint, illas, prout in Domino videbitur, distribuemus Interim apud Nostrae Curiae Archiepiscopali Depositari uin deis ponantur, qui, laboris sui mercede aceepta , has omnes pecunias, multarum nomine apud se depositas, in libro peculiari fideliter describat, & usque in diem distributionis asseriet. De Antiquarum Constitutiomm Derogatione.
N E Ius, quod omnibus clarh innotescere debet, in incerto,&ambiguo relinquatur, praesenti decreto statuimus, antiquas Constitutiones, stylos, & consuetudines, qua parte praesentibus Constitutionibus adversantur , a die publicationis earundem censeri sublatas , prout nunc illae tolluntur, atque omni robore spo
Praesentes vero in posterum omnes ligent, nec cuiquam liceat contra illarum praescripta quicquam moliri post mensem , die, qua de earum publicatione, & confirmatione publicnm Instrumentum Per