Caroli Lachmanni in T. Lucretii Cari de rerum natura libros commentarius

발행: 1855년

분량: 444페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

Beriata is li

358 238

4쪽

CAROLI LACIIMANNI

IN T. LUCRETII CARI

LIBROS

O ITERUM EDITUS

6쪽

Anto hos mille annos in quadam regni Francici parte unum Hsupererat Lucretiani carminis exemplar antiquum, e quo cetera, quorum post illa tempora memoria fuit, deducta sunt; nisi sorte eum librum Lucretii nnum quem saeculo decimo Robienses se habere scripserunt in catalogo a Muratorio in

Antiquitatibus Italicis edito, tomo iii p. 820, et ipsum inmtune antiquum suisso Suspicari volumus. certe huius nullum usquam extat Vestigium : ex illo quem in regno Francico fuisse dicebam multi tribuS, quantum Cognoscere POSSU-mus, exemplis descripti sunt. id cxemplar ceterorum AR

CHETYPON sita repellare soleoὶ constitit paginis cocri

quarum non tantum prima et ultima, sed praeterea centesima

nonagesima, quae erat post finem libri quarti, conscripta otion fuerunt: item una in libro primo, ut dicam nd huius versum l093, vacua fuit relicta: in reliquis suerunt versus vigeni seni, in ultimst libri cuiusque pauciores . porro eius codicis scripturam litteris capitalibus gracilioribus, non uncialibus, fuisse multis indieiis cognosci potest: vocabulorum distinctio

nulla suit, sententiarum constantissima in mediis Versibus. ex squibus rebus intellegitur eum saeculo post Christum natum quarto quintove conscriptum suisse, Vergilianis exemplaribus, qUae ex eo genere Supersunt, simillimum. hoc tamen confitendum est, neque librarium rem suam satis studiose egisse, neque Correctores, quos in libro expoliendo curam collocasso a DParet, multa ab illo peccata emendasse: certe ne unum quidem eX iis versibus quos omisisset restituerunt; 'ut videantur mihi codicem suum, ut sere dicebant , sine exein-Disiligod by Corale

7쪽

IIaec omnia ita ut dixi suisse intelleget quicumque horum

commentariorum aliquam Partem pertractaverit . quarum rerum maxima pars e copiis ab Haver ampo et ceteris cum summa iudicii imbecillitate collatis cum mihi sex sere mensium s usu constitiSset, cetera sPraeter numerum Paginarum, quem nuper subduxi) eo ipso paene momento patuerunt quo membranae Vossianast a me excuti coeptae sunt , menSe Aprili anni MDcccXLVI , cum insigni benevolentia ae favore illustrium academiae Lei densis curatorum, quos Iacobi Geelii. hominis optimi miliique non propter cruditionem Solam Cari, consilio usos OSSO Suspicor, in hanc urbem eSSent tramissae.

paulo ante id tempus duo adulescentes optime instituti, Hugo Purmannus Silesius et Iacobus Bernaysius Hamburgensis, Via ac ratione ab Iohanne Nicolao Madvico, viro eruditissimo , monstrata sis enim emendando Lucretio primus artem sanam adhibuit in libello academico Hauniae anno 1832 et iterum biennio post inter opuscula edito) in expendendis huius poematis emendandi praesidiis magno studio neque infeliciter elaboraverunt. horum PurmannuS Lucretianarum quaeStionum Specimen Vratistaviae menso Martio eiusdem anni 184 6 edidit, Bernaysius suae de emendatione Lucretii commentationi, quam Fridericus Ritschelius in Rhenanum museum philologiae anno 1847 recepit, subscripsit eundem illum Aprilem anni l846. sed eorum opera ut suit in hoc negotio sane laudabiliter posita , ita mihi, uti verum dicam, ad summam rei non profuit, quoniam illi par-' tim ea quae mihi notissima erant attulerunt, alia, ut adulescentes neque satis in Lucretii ingenio cognoscendo vorsati, aut praetermiserunt aut salsis admixtis contaminarunt. hos igitur de quibusnam rebus recte sensisse iudicem eX Onsensu sacile intellegetur: Omnia singillatim recensere, ne lectoribus molestia paretur, nolo. 1 De illis autem tribus apographis, quibus inde a saeculo' nono memoriam Lucretiam carminis ast nostram aetatem, propagatam esse dixi, ante omnia selendum est unum ho-i rum eo ipso Saeculo ex archetypo laetum SupereSae. is est codicum Lei densium alter, numero trigeSimus, quem DB LONGUM dico, quia ea forma est quam vulgo in folio minori dicunt. hic unde ad Isaacum Vossium pervenerit nam pa- ter eius hunc non habuit, sed altorum in dicere non posSum, Diuitiam by Cooste

8쪽

RECENSIO

neque eo urite VOASium qui usus sit quemquam reperio: OEin tamen M a guritiae suisse docent quac scripta sunt pagina prima in indirgine inferiore, Isto liber pertinet ad librariam Sancti Marticii Ecclesie Maguntin. M. Sindicus subscripsit anno 14TD A Leda o. sive folia dicere malumus. Sunt numero I92 . vorSus puginarum viceni, in scheda 42 quae est , quater toriis sexti tertia in viceni septeni sti . 484 - 5363. una pagina tota vaeua est post versum libri vi 78: ea est pagina

versa Echectae quintae tu ternione, Cuius scheda seXta exeisa est. hie liber eo ipso quo scriptus est tempore a duobus e librariis correetus eSt. eorum cORRECTORUM alter Scribendi genere Saxonico usus supplevit vorsuS a Francone per neglegentiam omissos, ita quidem ut priore scriptura eluta VerSuum Spatia non nimis anguSta saceret lite Saxo, Praeterquam quod e litterae plerumque caudam Subiunxit, ut aesieret, non multa correxit . alter post eum inam in libro icum Saxo in litura versus unius scripsisset 54 et 550, hic alter ultimam in reparare litteram in i mutavit in locis innumeris litteras et vocabula vel omendavit vel corrupit, partim de coniectura, alia ex eodem illo antiquissimo codice, quo hunc quoque uSum eSSe ex iis apparet quae aut intellectum non habent aut eodem modo in exemplari quadrato, de quo infra dicam, Seripta extant. Alterum libri antiquissimi apographum in Italiam travectum est; quae quibus eodigibus per saeculum quintum decimum usa est, eos omnes habuit eodein exemplo scriptos, oblongo nostro ab omni parto Simillimos neque tamen ex oblongo ductos: aliquando enim ab hoc dissentiunt et cum quadrato faciunt, idque in iis rebus quas coniectura adsequi nemo potuit. horum codicum eum, e quo ceteri. derivati sunt, a Pomio Florentino e Germania allatum adfirmarein nam ante huius tempora Duntes, Petrarcha, Boccucius, nisi fallor, Lucretii mentionem secerunt nullam, Gulielmus Pastrengicus, nisi quod poetam comicum dicit, Hieronymi chroni On Sequitur), nisi Poggius ipse in oratiotio insunere Nicolai de Nicolis scripta itemque in dialogo de infelicitate principuin se Lucretii partem in lucem extulisso direret eoque modo laudem ab aliis sibi tributam ipso ex- 'tenuare videretur. quamquam Vereor ne Poggius, eum nimis duetus esse vellet, iPSc Sibi seuerit iniuriam: nam cum Var-Diuili od by Cooste

9쪽

RECENSIO

ronis de lingua Latina libros illoc enim satis constat legisset, fulli facile potuit iis quae in libro quinto invenisset hOomodo scripta, A qua bipartita divisione Lucretius εtiorum unius et figinti librorum initium ferit hoc, Aetheris et terrae genitabile quaerere tempus. Certe in libro Laurentiano plutei xxxv 3O totum Lucretii carmen continetur: is autem liber manu iΡ-sius Nicolai Nicoli civis Florentini, qui Lucretium Poggii duodecim annis apud se tenuerat, Scriptus esse existimatur

quod si verum est, huius Nicolai, qui decessit anno 143T non magnae in Lucretio emendando suerunt partes: tantum enim scio, libri primi versum I 068 ct proximos in hoc exemplari dimidiatos legi, nec dubitandum est quin multo et audacior et ingeniosior hoc primo conatu di orthosis illa sit

quam soleo aut simplicitur doctis ITALIA aut ANTONIO M Anii filio, civi et notario Florentino, adscribere, CuiuSmunu, quam se Probe cognoSse ndReverabat, Henricus KEilius, vir doctissimus, codicem Laurentianum eiusdem plutei primum et triuesimum circa annum 1440 scriptum esse tum

dixit, cum mihi eius libri utendi excusserat enim eum totum) copiam fecit. huic simillimis exemplaribus Michahelem

Marullum, de quo infra dicam, usum esse manifestum eSt: sed eidem, cum libros impressos raro inspiceret neque enim facito Gi sanio credere possum Marulli ipsius manu annotu- tum fuisse illud exemplar impressum quod se ab Iolantino Sambueo utondum accepisso scribit J. alia praesto suerunt minus emendata, hoc est antiquae .chetypi lectionis tenaciora . atque ex hoe ipso rudiore ac maioris fidei gonere fuit id quod libri OLIM 1ΜΡnDssi maximo imitati sunt. hi enim

cum et in aliis rebus plerisque et in duobus libri primi 157l 58ὶ tributque secundi versibus si 2-494ὶ quos habent Antonius Marii et Marullus, omittendis inter Se consentiant, BRIXIENSIS autem editor, qui Lucretium Thoma Ferando auctore' edidit, unicum exemplar in manus Suas perveniSSE testetur, atque eius editionis exemplnr eam post annum 1473sactam negant qui cius hodie in toto orbe tria exemplaria RuperesSe demonstrarunt, ut Dibdinus in Bibliotheca Spen-ceriana, tomo Ii p. l49ὶ sed cum Brixi ense nullum exemplar VERONENSIB υκ ac VENETI A typograptiis notum sui SSe

constet ii sunt Paulus Frident,orger et Theodorus de Ruga-ZOnibus, anni autem oditionum l486 et l495ὶ, crediderim

10쪽

e0S OmoeS Ἀux orio exemplari aut duobus inter se simillimis Mos eSSe ; nuamquam Venetus, qui in Ceteris Veronense exemPIax quamviS mendosum expressit , versus libri quarti Loui 125-1DO) qui Veronensi desunt, aliunde aeceperit neeeSSe eAt . Sest quod typographOS antiquam neque emendatam Iectionem fidelius quam notarium Florentinum aEOA-que Italoa ei similes observasse dixi, cavendum nihilo minus est ne multo Plus impressis quam calamo Italico scriptis credamus: nam in impresSis quoque non pauca Sunt de coniectura emendata, in Brixiensi quidem Paulo plura et audacius quam in Veronensi et Veneto ; quare saliuntur , ut solent, qui libris pretium statuunt ex raritate, cum Brixiensem illis fide et auctoritate praestare censent . mihi, cum et Venetum exemplar in inanibus haberem et e Veronensi Ha-vercampus Waheseidus Forbiger multa excepissent, ad ea quae Vellem cognoscenda suffecit quamvis imperite et neglegenter facta ab Iollaune Gerardo quattuor primarum editionum recensio, quae in Glasguensis editionis tonio quarto

exhibita est paginis ccxL 163 4023.

Superest ut de tertio genere exponam, quod ab eadem stirpe venisse supra dixi. ex hoc duo mihi nota sunt exemplaria, alterum non integrum, neutrum vetustate Par oblongo neutrum denique ita scriptum ut librario librum antiquissimum ipsum ante oculos fuisse appareat. qui liberantiquissimus cum olim esset, quod multis documentis intellegitur, passim detritus, corrosus, sordibus Obductus, aliqua

etiam parte lacer et schedae Lxviii paginis iuversis siv. 299-347ὶ, dum illa priora apograpita conficiebantur, accidit ut

quattuor schedae, quae erant numero XVI XXIX XXXIX CXV,

compagibus solutis a suis sedibus aberrarent: quo 1actum est ut ea quae his Schedis continebantur quaenam ea fuerint dicam ad librum I, 7343 in hoc novo codicum genere, quod erat tertium, suis locis sine ullo desectus indicio omissa post libri sexti finem seorsum reponerentur . hoc novum et tertium genus dico : nam siquis hoc primum suisse atque illud damnum codicem prius quam oblongus et Italicorum parens nascerentur secisse existimabit, is quomodo librarii schedas perturbatas in Verum Ordinem restituerint docere non poterit. itaque horum codicum alter est Lei densis QuΛ-

SEARCH

MENU NAVIGATION