장음표시 사용
11쪽
notaris , attento spirilegio sublegisn se demque loco ampli es accurati Glossarii, quod ab Ediatore expectabatur, indiculum declaratorium inusitatiorum hujus Codicis vocabulorum, ad cacrem adiecimus. Vale o Et tua causa conantia
12쪽
Dissertationis Prooemialis ad Regulas Monasticas e schedis posthumis
Origines Insituti Monachorum, tes eorum
diuersae feci . RV ST RA se e , qui v
xum ct persectum Monachismum Christianismo
vetustiorem faciunt. Eius in veteri testamento figura magis quam sorma, praesagia potius quam exempla reperiuntur. Anachoresis Eliae, huius de Elisaei discipulorum conuictus, Nazaraeorum& Recabitarum instituta, tum si quae occurrunt alia eius generis , videri possint quaedam quasi rudimenta gratiar Monachos socere exordientis. Esieni quoque, quorum
13쪽
Hebraei meminerunt; uti & quo; Philo ibbro proprio describit quamquam hos S. Hieronymias fuisse Chrissanos putat multis , v palam .est , disse 'tijs a Monachorum
instituto discrepabant. Indicat Metaphrastes initim vitae LPauli Eremitae , non desiuisita mis duobus Ecclesiae sarculis multos vitae
monasticae Pxossessores. Sane vita S. Eudoxiae Martyris, quae temporibus Traiani floruit , monosteriorum iam tum institutorum meminit . Verum ut alia multa Ecclesiastica
monumenta illorum temporum , sic memo
ria distinctior prima uar illius vitae regularis Diocletiani flammis, quibus Christiana tab laria conflagrarunt , abolita suerit ; ex his Porro quaesupersunt monumentis aetati Comstantini magni vitae Regularis initia imputanda sunt; tunc scilicet per Ecclesiae pacem ea perpetuari sine interpellatione , dilatari sine obstaculo potuit . Auctores porro eiu primi Paulus, ct Antonius suere, quorum exemplis duo genera Monachorum insormantur, alterum Eremitarum seorsim sine arbitro degentium, Coenobitarum alterum in domo communi conuiuentium; & mist
14쪽
bantur in illis principijs haec duo genera ple
rumque ; ut idem ex Eremo in Coenobium, ac vicissim e vita communi in selitariania transirent. Quamquam haec cum multis experimentis esset deprehensa periculosior, cet
pit prae illa Coenobilica celebrari disciplina, praesertim post editam a Pachomio regulam , exceptam dictante Angelo , quam latinε Hieronymus transtulit . Ex hoc tempore duo laudabilia distingui Monachorum genera
coeperunt solitariorum, & communiter viuentium, quibus alterum submistum est no probum, Sarasaitarum, ut vocabant, qui bini , aut terni passim per urbes, aut callelicta. proprio arbitratu viverent.
Propagatio Monachismi ex Aera o
INstituta per hunc modum in AEgypto vi
ta monastica auctoribus Paulo, Ant nio, Pachomio, in omnes inde se terras salutari propagatione distudit. Primus Hilarionb α ex
15쪽
ex Antonsi schola monasticam in Syria disciplinam & exercuit , & docuit. Basilius
Magnus monasticam Prosessionem ex AEgypto acceptam in Pontum , ct Asiam minirem intulit. Audeus relegatus monasteriam Gothia fecit. Penetrauit quoque idem institutum in AEthiopiam, Persidem, & Indiam, ex quibus prouincijs turmas Monachorum se Bethlemi suscepisse scribit S.Hieronymus. In Italiam institutum monasticum partim eπβ gypto, partim e Syria transiit. Primum enim Romam adueniens S. Athanasius, cum vitam a se scriptam S. Antonij publicasset, iuuentutem utriusque sexus plurimam ad eius imitationem inflammavit . At S. Eusebius Vercellensis disciplinam monasticam e Syria petitam in suam Ecclesiam in talit, & Cl rum etiam suum sub regulam adegit. Salmctus quoque Isaac Syrus propE Spoletum in loco deserto Monasternina posuit, ut docet S. Gregorius Dialogorum libro tertio cap. decimoquarto. Ex alterutra istarum originum
AEgyptia, vel Syra, prodissse videnitar monasteria , quae multa per Italiam fuisse SS. Ambrosius, Hieronymus, Augustinus, Gregori
16쪽
aliique testantur: Abbates quoque Sc Ascet ar insignes Eutychius,Florentius, similesq; multi
a S. Gregorio memorati ante S. Benedicti aetatem: Item Virgines, ct Sanctimoniales. Non solum autem in Continenti Italiae, sed ct in Insulis Dalmatiae, & maris Etrusci plurimos fuisse per ea tempora Monachos S. Hi ronymus indicat. In Sicilia quam ingens iam olim multitudo Monachorum suerit, Ro chus Pirrhus testatur in Notitia Abbatiarum eius Insulae, uti &de alijs maioribus Medite ranei maris Insulis alis , qui de ijs propriEscripserunt. E Capraria Insula, ubi greges suis se Monachorum indicat Rutilius Numati
nus , scribens circiter annum Christi ηi6. missi ad S. Augustinum Monachi id institutum in Aphricam intulerunt: quod ibi receptum est, nequicquam Donatistis obstantibus. Monasteria Carthagine, Tagaste, Hippone suisse testatur Paulinus. Caprariense postea,& Palmariae monasteria reforma uir S. Gregorius Magnus. Sed inter Insulas M nachumo claras Lerina in primis celebrata est, ubi, Autliore Honorato, san Ehi Senes dis
uisis cellulis AEgyptios P tres in Galli, annu-: laba
17쪽
labantur, ut s. Eucherius tradit. Hinc eductus ad Episcopatum est S. Honoratus, anno Christi Quod exemplum postea froquentatum legitur, Ut merito Lerina semin rium Episcoporum diceretur. Quintum inde s sculum Barbarorum irruptionibus Imperio , & Ecclesiae sunestum, multos publicorum malorum pertaeses ad vitam monasticam locis secretis colendam perpulit, tutum
asilum pandens humanarum miseriarum s .
Per Gallias nihilo minus floruisse professionem monasticam ex historsis Regum primae stirpis, adiis sanctorum Hilarsi, Martini, aliorumque , tum ex Gregorio Turmensi, alijsq; monumentis manifestum est. In Insulas Oceani per eadem tempora Monachismus penetrauit authore Patritio Brittone, qui peragratis Gallia atque Italia , Insulisque Tyrrheni maris, cum in iuuentute Sanctum Martianum vidisset, Sc Sancto Germano Autissiodorensi praeceptore ivsus esset, missus postea a S. Celestino Papa ad conuertendos Hibernos anno Christi q31. Monasteria ibi plurima instituit, ut ex antiqui. monumentis Vs- serus docet . Obijt S. Patritius anno q9 .
18쪽
Dauid Menariensis Episcopus nobile monasterium construxit. Monasterij Bancoriensis meminit Beda. S. Columbanus Armacca anum , de Tyrrhense monasteria sundauit anno sos. Usc erant in Hibernia,& Brittanniae illa parte, quam non occupauerant Anglo- saxones ad quos deinde ipsos monasticuin institutum simul cum Christiana religione penetrauit ; magnis & paribus utriusque ii crementis : S. Augustinus Monachus, ct m nasticarum regularum peritus misitis deinde a S. Gregorio Magno in Angliam , monasticam ibi disciplinam propagauit, Dorouer-niensi praesertim monasterio sundato, Ut auctor est Beda. Apud Nortumbros, ct Septentrionales illius Insulae populos Aidanus vit in religiosam induxit. Prodierat hic e schola S.Columbani, in Lindisfarnensi Insula
monasterium habuit . Haec omnia confirmant celebratae in Historijs illarum Gentium dissensiones inter virtusque scholae monast ria variae, praesertim de Paschate, ac tonsura ; dc videntur per ea tempora Monachi
in Ecclesijs Episcopalibus sacras sunctiones obijsse, quod indicat Beda; unde Cathedra-
19쪽
les Ecclesiae Munster, siue monasteria Anglis
dicuntur. De Hispanijs, Germania, Daciata, Pannonia Sarmatia, caeterisque Regnis, ac Prouincijs dicere sigillatim infinitum sit. E tant Historici cuiusque, qui plane doceant: ubicumque Christi religio viguit, etiam Regulare institutum floruisse. Porrd ubiuis Geotium viri Ascesim coluere, foeminae quoquo eos aemulatae , pro captu sexus periectioni studuerunt: idque vel coenobhs, aut cellulis clausae, vel in domibus proprijs virginitatem Deo sacratam, aut sanctam viduitatem exemcentes , sed de his satis.
itas Regularis In lituit 'sique ad Sanctum . Tenedictum. Obiter de Patria
Cassani. EX hactenus dictis de multitudine ubi
que colentium vitam monasticam in utroque sexu, secitd cuipiam Vetera ex prae
sentibus aestimanti persuadebitur suisse primis illis temporibus diuersos, ct certo chara tere
20쪽
ctere discriminatos Monachorum ordines, prout postea institutum , praesertim in Mendicantibus , quorum uniuersis quamuis lath sparsae familiae, sub uno peculiari capite certis , ct cuique proprijs ossicijs, ac legibus Deo militant. Valde fallor, si iam tum primis sex septemve Ecclesiae taculis iste usus inualuerat. Certh vestigia mihi quidem non apparent, qui quocumque intueor, Vniformem is ubique Monachatus rationem,& facilem , ac promiscuum inuicem transitum,mutuumque commeatum prosessionum, & coenobiorum
cerno. Orientales Monachi quando in Occidentem venerant, cum ibi profitentibus religiosam vitam sine discrimine censebantur: vicissim Occiden tales in Oriente; quod cum innumeris exemplis demonstrari possit, unum tantum hic afferam Cassiani, & Germani Gallorum Monachorum, qui AEgypti monasteria peragrarunt instituti monastici cognoscendi causa, de animo in patriam reserendi haustam inde notitiam disciplinae, in Dum, & popularium suorum usum; Vnde satis apparet existimasse ipsos unum eta in commune omnium 'biquς Monachorum