장음표시 사용
41쪽
XLVIII. In omnibus rebus tuis esto modestus, & ad ea quae apponentur tibi, extende manum tuam lente . si vero fueris iuuenis , ne extendas manus tuas primus ad cibos ι nec ingeras quidquam ciborum in os alterius . Et si cubaveris in aliquo loco, ne tegas te uno eodemque stragulo simul cum alio : & ora multum antequam cubes. Et Dominus noster Iesus Christus opem nobis praestet ad operandum secundum ipsius beneplacitum. Amen.
L MCIT REGULA s. ANTONII ABBATII.
42쪽
43쪽
RWFINVS in Vitis Patrum lib. D. Cap. X.& Palladius lib. v ID. cap. LV. ABBAS S rus aliquando, o ISAIAS, G Paulus occurrerunt sibi inuicem ad ripam suminis , erant autem vini si iusi , s maiasin niti s totius religionis. Hi pergebant ustare quendam n mine Anuph. M. IBIDEM lib. v. de verbis Seniorum. Interrogauit evndm sermonem Abbas ISAIAS. Acit AsbM Pa sor: scis cabis plena usibus ctc. R. BELLARMINVS S. R. L. CARD. de script. Eccl. ESAIAS Abbas, qui quo tempore vixerit,inuenire non potui ,scripsit homilias xxv III, valde miles, praesertim monachis ad perseisonem
44쪽
donata sunt i & serua haec Praecept . I. Caue ne comedas cum muliere, aut fraternitatem imeas cum puero, aut dormias cum adolescente super eadem storea. Cum exuis Vestem tuam, ne aspicias corpus tuum. II. Si ad potum vini coactus fueris , ne bibas plus quam tres scyphos mediocres: caue ne soluas praeceptum propter amicitiam. III. Ne persoluas horarias preces negligenter, ne incidas in manus inimicorum tuorum . Da operam quantum potes meditationi psalmorum quia hoc seruabit te ab immunda
RATER dilectissime, si iam reliquiasti mundum hunc vanum, & Deo teipsum dedidisti, poenitentiam age de peccatis tuis, & scrva propositum . quod amplexus es s & ne auscultes cogitationibus tuis, Cum animum tuum aifligent, & dicent: Nequaquam Peccata tua priora tibi com
45쪽
IV. Dilige laborem & Mictionem, ut leuenturpassiones
tuae. Ne reputes te ipsum quidquam in ulla re, oc vacabis gemitibus pro peccatis tuis. V. Custodi teipsum a mendacio; quia expellit a te timorem Domini . Ne aperias omnibus tua benefacta , ne r piat illa inimicus tuus. VI. . Aperi morbos tuos patribus tuis, ut experiaris opem per ipsorum consilium . VII. Coge te ipsum ad opus manuuisi tuarum, & habitabit in te timor Domini. VIII. Ne iudices fratrem tuum cum peccat, nec despicias
illum; incides enim in manus inimicorum tuorum. u. Ne sis contentiosus ad statuendum verbum tuum, ne inhabitent in te mala.
X. Dilige humilitatem, & non acquiescas tuo consilio. Assuescat lingua tua dicere: Ignosce mihi, &superueniet tibi humilitas. XI. Cum sederis in cella tua, de tribus solicitus; esto nempe de assiduitate in oratione, meditatione psalmorum, N
XII. Cogita apud te: utique non sum superstes in hoc mundo , nisi hac die , & eripieris a peccato. XIII. Ne sis helluo , ne renouentur in te priora peccata tua. Ne pigeat te laboris; & da operam meditationi psalmorum , di adueniet tibi requies a Deo. Coge
46쪽
XIV Coge te ipsum ad fletum in orationibus, & Deus
miserebitur tui, & exuet te homine vetere. XV. Scito, quod labor, di paupertas, & peregrinatio. &afflictio, & silentium afferunt humilitatem, Humilitas autem peccata omnia condonat. Humilitas autem est, ut homo reputet seipsum peccatorem, &iniustum. &nestatuat verbum suum, & abscindat suam concupiscentia m. & defigat oculos ad terram, & sustineat iniuriam, & laborem, &odio habeat honorem , S. requiem, & dicat in omnibus: Ignosce mihi; beneficio autem humilitatis iugantur hostes. XVI. Perpetuo tristis esto ; si verti venerint ad te fiatres, exhilareris cum illis , ut inhabitet in te timor Dei. XVII. Si iter seceris cum statribus, secede ab illis, ut silere possis; nec te conuertas huc & illuc . sed meditare psalmos
tuos,& ora ad Deum in mente tua. Et quemcumque locum ingressus sueris, ne praefidenter agas cum habitatoribus eius. Serua modestiam, & Verecundiam in omnibus,& ad ea quae apponuntur coram te, manum non nisi in uiatus extendas.
XVIII. Ne cubes cum alio sub eodem stragu Io. Ora mulatum ante cubitum, quamuis defatigatus sis ab itinere XIX. Ne permittas ut quisquam ungat oleo corpus tuum, nisi propter grauem morbum.
XX. Cum sederis ad mensam cum fiatribus, ne Comedas cum delectatione, & extende manum tuam tantum ad ea quae sunt ante te. Et complicata sint genua tua, nec eleues visum tuum ad alium. Nec bibas aquam auide, nec cum sonitu . Si ex
47쪽
XXI. Si eucreandi te urserit necessitas, clam sederis inter fratres, surge, & longius prohce ab illis. Ne pandiculeris inter homines, & si acciderit tibi pandiculatio, ne hies ore tuo , & deseret te.
XXII. Ne aperias os tuum ad risum, hoc enim indicat tibi deesse timorem Dei. XXIII. Ne concupiscas rem alienam. Si seceris librum, ne exornes illum, hoc quippe assectum tuum ostendit . . . XXIV. Si peccaueris in aliquo, non pudeat te consteri illud, neque excuses te mendacio, sed genua flecte, & con flere delictum tuum, Jc pete Veniam,&condonabitur tibi. XXV. Si quis mentitus fuerit apud te, ne irascaris, sed diacito : Ignoice mihi, non reuertar. XXVI. Non pudeat te quaerere a tuo magistro. XXVII. Si quis pulsauerit ianuam cellae tuae dum sedens incumbis operi tuo, desere opus tuum, & cura eius requiem .
XXVIII. Ne loquaris cum quoquam, nec attendas verbis cuiusquam sine utilitate. XIIX. Si miserit te magister tuus ad iter ficiendum, postula ab illo quomodo te regas, & fac iuxta mandatum eius. Ne transseras verba. Si custodieris oculos tuos, & aures tuas, minime peccabis lingua tua. XXX. Si habitaueris cum aliquo fratre, esto cum illo ut Peregrinus, nec praecipias illi quidquam, nec te superiorem
48쪽
illi facias, nec praesidenter agas cum illo': & si praeceperit tibi aliquid quod nolles, abscinde voluntatem tuam, & ne contristes illum, ne abstindatur pax a vobis; & scias quod
obediens est maior. XXXI. Si habitaueris cum fratre aliquo, Jc dicet tibi: coquito, Dici quid vis & si electionem tibi reliquerit, coquito quod tibi venerit ad manus cum timore Dei. XXXII. Cum h somno surrexeris, ora antequam ullum opus attingas, & meditare prius verba Dei; tunc aggredere impigre opus. XXXIII. Hilariter occurre extero, di saluta illum; ne diu scessus vester ab inuicem sit cum detrimento : & caue ne astatim atque aduenerit ad te, interroges illum inutilia tibi, sed postula ab illo ut oret, & cum sederit, dic illi: Quomodo vales frater mi 3 & exhibe illi librum aliquem legendum. si vero est defatigatus ab itinere, permitte illi quieticere, &laua pedes eius . Si autem loquetur verba inania, dic ei cum caritate: Parce mihi frater mi, quia infirmus sum, dc non valeo audire haec. Si autem dissuta fuerint eius vestimenta. consue illa. Si verti infirmus est, & eius vestimenta sunt
sordida, laua illa. At si vagus est, & fuerint apud te sancti, ne permittas ingredi ad illos, sed fac ei misericordiam, &dimitte illum. Si est autem pauper, ne tristem illum dimitatas, sed da ei quod concesserit tibi Deus.
XXXIV. Si quis frater deposuerit apud te aliquid, ne perscruteris depositum, nisi ipso praesente. XXXV. Si quis reliquerit te in cella sua, & egressiis suerit , ne eleues visum a a perspiciendum quid in ea sit, sed dic ei dum egreditur 3 Da mihi opus aliquod, cui operam C nauem,
49쪽
nauem, donec reuertaria ι & quidquid tibi praeceperit diligenter perfice. XXXVI. Ne ores cum pigritia & indiligenter, hac enim
ratione pro eo quod Deo placeas, ad iracuudiam eum prouocabis, sed sta cum timore & tremore, dc ne innitaris muro, nec remittas pedes tuos, ut uno sies, dc alium extendas. Obsste cogitationibus tuis, nec permittas, ut solicitae sint de rebus carnalibus, ut sit accepta Deo oratio tua. XXXVlI. Si autem adfueris Missae, custodi cogitationes tuas, & sensus tuos, & stes coram Deo altissimo cum timore sui dignus fias, qui sumas corpus Christi &sanguinem eius, &sanes passiones tuas. XXXVIII. Dum iuuenis es, ne induas vestem bonam, do nec peruenias ad senectutem. XXXIX. Si iter seceris cum maiore te, ne praecedas illum . Si assurrexerit maior te ad alloquendum alios, ne parui ducas illum , & maneas sedens ; sed sta cum illo , d nec tibi ut resideas praecipiat. XL. Cum urbem aut oppidum ingressus fueris, ad tenram dimitte visum tuum I ne visa abs te sint tibi certaminis caussa in cella tua. XLI. Ne dormias in loco, in quo corde peccare timesia Ne comedas cum muliere, nec aspicias illam, neque etiam mvestimenta eius, si potes .
XLII Si iter seceris est sene,ne permittas ut ille portet quidquam. Si autem fueritis iuuenes,unusquisqv portet partem aliquam . Si vero fuerit modicum, portet illud unusquisque per
50쪽
er horam,& praecedat qui Portat. & praeeat infirmus,ut
lassus sederit ad capiendam requiem . sedeatis cum illo XLIII. Si quem senem interrogaueris de cogitationibus tuis, aperi illas liberε uti se habent ei, quem tua arcana seruaturum confidis: nec rationem habeas illius, qui pro- 'ueetae aetatis est,sed qui doctrina, opere, & spirituali experimento polletineres eras damnum si augeantur passiones tuae. XLIV. Adnitere ut multum ores noctu,ut illuminetur intellectiis tuus. Pensita peccata tua, & deprecare Deum pro
XLV. Si quis fratrem suum te praesente iudicare apponat, quamuis tuaicatus ex eorum sit numero, qui te iudicant, dicito illi cum humilitate: parce mihi frater mi, quia peccator & infirmus sum, di obnoxius illis quae dicis, quare illa audire non positim. XLVI. Praeser fratres tuos in omnibus, & si quis amicus praestiterit tibi honores, dicito: Propter vos hos mihi praestitit honores; neque gustes quidquam absque socijs. XLVII. Mutuo aliquid a te postulanti , ne deneges . XLVIII. Ne frequentius corde verses memoriam eorum, quos propter Dei caritatem deseruilii; sed mortis & damnationis memento, & quod nullus illorum eo tempore tibi opem serre poterit. XLIX. Si dum sederis in cella tua, memineris, quod aliquis tibi math secerit,surge statim,& ora pro illo in Corde tuo, ut parcat illi Deus; ita enim passio quam eius caussa pateris, evanescit. O