Documenta literaria varii argumenti in lucem prolata cura Iohannis Heumanni iur. Profess. in Academia Altorfina

발행: 1758년

분량: 486페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

Rogat, ut sibi aliquot uersus Hemdi explicet.

S. P. V ecreueram, uir disertiss. saepius apud me hoc temporu , quo apud Nurember-gen, sumus, quacunque sumpta occasione te inuisere. ut eum hominem de facie nosse liceret, quem in libris et doctis et eruditis toties iuuit contemplari , sed nec occasio ulla se interim, nescio quibus fatis, obtulit . nec sine occasione ausus sum, non animaduertens doctorum hominum proprium et maxime peculiare esset ut prae ceteris sint semper candidissimi humanissimique. Quod equidem paucos ante dies in te affatim deprehendi, qui me tam benigne, quia forsan audieras amare literas, ultro ad te adeundum aliquando inuitasti. Qua re nihil gratius esse potuisset. Sed rursum pessimis auibus factum propter maturam principis mei abitionem et conglomerantibus se se negotiis, ut omnino desperem de congressu. Ne tamen discedam absque aliquo abs te munere, quo fuisse me apud Pircheimerum reuersus in patriam . possim gloriari, rogo te , ut paucos hos ex Hesiodo uersus in Opere Eργα και ημε vi mihi profecto aenigmaticos tribus uerbis elucides.

Sunt autem non procul a secundi libit fine hujusmodi:

242쪽

Scire percupio, si quid causae huiusmodi superstitio habeat. Erasmus in adagiis cetera omnia ferme , hunc locum uero non attigit οῦ si non denegaueris, ego me maxime in graecis literis quibus hucusque, nullo duce, operam impendo, adiutum existimabo, remittam crastina die famulum ad te cum dictionario tuo, qui haec ad me perferat. Vale diutiss.

Praepropere.

Dig*stris de Ptolomaei Geraraphia. D. Dilibaldo Pyrchheimer Glareanus S. D. Et s nihil erat, quod ad te scriberem, Ornatissi Bilibalde , illud ipsum tamen nihil ut scriberum , animus inuitat. Haud ita multos ante menses iuuenis hic , qui has ad te defert literas, μγγελιον nobis attulit, multo omni-rim iucundissimum, restituere te Ptolomani Geographiam ex uetusto codice graeco. Gau- . labam sane pluribus de causis, maxime ue-- , quod te authore fieret, ut author emi nentissimus , sine quo Gmnis Geographia caeca est, in lucem prodiret, hune enim eius rei solum artificem uacare soleo, ac confusa male ferme esse absque huius institutione, quaecunque alii longis commentariis congesserint, corraserint, coaceruauerint. Mi is Cor

243쪽

GLAREANI. M ror uero huius uiri ingenium. Sed quid ego

haec apud te γλαυκας ἐις ΑΘγας. Λrgent nenses graeculas aliquot uoees insparserunt ac infulcierunt uerius , quam rei operae precium fecerunt. Ac miror , quod ego τουτονγε Iον ονον προς κιθαραν execrer , qui postremo sanctissimum opus contaminauit in eodem oppido. homo insigniter stolidus. At nunc expectamuS cum graecum , tum latinum abs te factum. Faxit Christus Opi. max. ut uotis omnium studiosorum conatus tuus respondeat.

Commendo hunc iuuenem tibi multis modis tametsi alioquin tibi est commendatissimus. Olim in ludo meo fuit institutus. Pater, praeter ingenium ac mores integerrimos, famam quoque optimam hic apud nos merito obtinuit. Mag. Senatus Vrbis Basleiensis Collegmincita uocant summam studiorum sedem in manus meas tradidit. Emeiam, ut, quotquot huc aliunde uenerint iuuenes, bonis disciplinis ae moribus optimis educantur. D. Era- smus nondum abiit, saepe tamen abire statuit, uexatur perpetuo calculo, qua in re miror hominem posse haec pati; plus enim quinquagies peperit, hoc est, mortuus est, ut ipsa interpretari solet. Sed iam desino esse molestus. Vale. Basileae.

244쪽

S. uam eruditionem clariss Bircamere, tum

- in uertendis graecis . tum etiam edendis latinis, ut semper sum admiratus; ita humanitatem cum alias absentis, tum nuper etiam

praesentis exosculabar. Cum in aedes tuas uocatum doctissimorum amicorum conuiuio non modo adhibuisti. uerum etiam humanissimis uerbis eiusdem liberalitatis saepius suturae spem mihi aperuisti. Gratias igitur tibi maximas ago , ut ille inquit, disertissime et humanissime Noricorum , qui sunt, quique fuere, Bircam ere, et qui post aliis erunt in annis , te lue rogo, ut, si minus ossiciose tuae erga me pietati responsum est, non insolentiae hoc alicui aut naturae prauitati, sed simplicitati ac pudori meo fortasse subrustico tribuas, meque, sit quando ad Erasmum scripturus sis,

certiorem per aliquem ex tuis facere ne grauere. Cupio enim et ego uiro doctissimo meique amantissimo praesentem hanc qualemcUni que fortunulae meae mutationem stignificare

literis, de qua illum sollicitum semper fuisse satis scio, et nuper ex literis amici cuiusdam , illi mihique communis, intellexi. Nam ad Martinum Hunum . qui olim tibi quoque meas reddidit, sit forte potes meminisse, scribens inter alia his quoque uerbis est usus: Gratulor' Eobano nostro, uel quod in urbe florentissima satis amplo salario bonas literas est professurus, uel quod posthac faeilius inter nos commea-hunt literae; frequenter enim scribit ad me Bilibaldus. Vides et tui mentionem fieri; quae res animum mihi fecit, ut istuc a te pete-

245쪽

rem. QuoId ad me attinet, dabo operam . ut breui intelligas et gratum erga bene merentes esse Eohanum et in amicorum album semel adisieriptum haud quaquam inter postremos posse aequo animo consistere. Bene uale. ciuium tuorum decus et ornamentum singolare, meque, si dignum iudicabis, uicissim ama Exaedibus conductitiis nostris Nonis Quinctilibus

Quam cuperem uidere carmein, quod tu impense nuper laudaras ; utinam uel per Thomam nostrum queat nobis eius fieri eopia. II.

Expo ut cum Bilibaldo.

S. Assirari satis non possum, optime ac do ctissime Bilibalde, quidnam causaest, quot tanto iam tempore nullam animi siue amoris erga me significationem edideris, praesertim cum nullo non studio id conatus misissem , ut posteaquam semel Nurenbergam me contulissem , in amicitiam me tuam insinuarem; potuerunt eum animum testari tibi aliquot in te ossicia mea qualiacunque: uerum, ut uideo, a te contempta adeo, ut etiam affectum te prius aliquo modo mihi prorsus auerterent. Quid enim cogitare aliud pomum, quam auersum ignulla alia de causa, nisi quod bene mereri de testuduissem. Itaque eum libros'aliquot Sylvarum edere statuimem , existimabam forte offensurum etiam magis te , si ea carmina , quae o ficiose sane magis, quam feliciter ad te scri-' Η Σ pseram

246쪽

pseram, illis inseruissem, ac tu. in meis libris tuum nomen legi nolles. Eadem causa et eius rei me iam dudum suppoenitere coepit , quod Idyllia tibi dedicaram, quo tota uita nihil unquam mihi infelicius contigisse satis mihi sum e scius , qui nulla sipe, quod plerique solent, remunerationis, sed solius tuae gratiae et amicitiae penitioris ambitione, eum tibi libellum adscripseram, utinam utinamque meliore consilio , quoniam offensam inde, unis de gratiam speraueram . retulisse me uideo , id quod non modo non in tuos , sed ne in ullius quidem mortalium mores cadere existiis maram, cum nec ulla inde spes potiundae tuae amicitiae plus iam biennio affulserit. ln- felicem me, qui non meo me modulo ae pede metitus mihi pares amicitias ambierim. Sed desino, ne et hic tibi sim , quam par est, molestior; breuiter enim his literis et sublimide tecum uelut expostulare uolui, ut si quid e rum rerum , quae hactenus a me tibi tributae sunt. mutari contigerit, aequiore animo feras, qui ipse in causa fueris. Bene uale . optime Bilibalde. VIII Id. Oetobr. MD XXX. ' X.

Rev blini fectatores laudat. Novi libri.

S. P. Nisi omnia tua , clariss . patrone , simi

longe gratissima: nihil tamen et gr tius et maiore cum exspectatione in manus meas

247쪽

uenire potuit Piscatore tuo. Ex illo enim tuo ut liberali , ita et libero conuiuio in hunc usque diem et philosophorum impetus , hoc est, monachorum ac Luciani nostri ut diligens, ita prudens defensio in animo sedit, quo ueluti praeteritum cibum in ora re uoluere solitus. Diuisi nobilissimam praedam

uiris humanissimis antesignanis uereque coryphaeis Reuchlinae nostrae factionis , D. DO-ctori Vrsino, atticae musae unico delicio et D. Sauro et Valentino Cratoaldo , utraque literatura et hebraea et graeca pene ex aequo suspiciendo. Hi omnes pro innata humanitate gratas tibi gratias mecum agunt dextroque Ma te in uerba tua iurarunt. De Iulio Erasmico

quod scribis, legi et quidem duriter bullatum

nostrum Oratorem exsecratus, quod sua ingrata ambitione obfuit, quo minus et in Heseli ueniret manus. Age obseero , Opt. max. patrone, desiderio meo aliquando satisfiat. In hoc enim unico ad te ut ad sacram illam anchoram confugio. Parce importunis parum- 'que uerecundis precibus. Capnionis defensii Nem ut uno in loco, ita fere uno spiritu perlegi; tantus amor innocentissimi uiri, tantaque istarum omnium rerum uoluptas. Neque Idolorum generale idolum, neque diu speratusTriumphus ad nos, barbaram gentem, uenit; indies tamen ex ecto. Apologia Erasmi nostri nondum nobis visa, communis mihi tecum, dolor ob illam tam insignem aemulationem inter uiros

certe maximos. De amore tuo in bonos omnes. deque illa admiranda amicorum obseru

248쪽

tione quod dicam non habeo , cum non con tentus me hominem immeritum ornare ex aequo et tuis claris literis et doctis uigiliis ad Deismosthenis usque lucernam, immo et me catalogo tuorum adscribis, tua sola bonitate graeulum fidibus coniungis. Reliquum, quod reponam penitus nihil habeo, nisi hoc unicum. tuus sum . quantus sum, tuusque ero. LX

Ollatea die diui Thomae Αpos . ann. XVII. Ηessus, Reuchlinista

Impense commendat DL Psag. Cola fides et amicitia. S. D. persuasi mihi O constanter, nobilissi. Pirchamere, tibi Maecenati bonorum omnium rem gratissimam et me facturum, si id in primis agerem , ut boni pariter et docti inter tuos numerarentur. Εquorum numero hic ad te uenit D. Iulius Pflugh, et imaginibus, moribus ac utriusque linguae eruditione adolescens longe clarissimus, ab ipsa natura ad recta studia sculptus ac factus. Dici non potest, quantum homini tribuo, quantumque de eo polliceor Germaniae nostrae,

quae hercle felicior , si multos haberet Iulios. Sed quid haec 3 satis est enim indicasse uirum tui nominis studiosissimum , cui neque tu umquam deeris, id utriusque bonitate promittente. Habuerunt nuper ex Ferraria meas Iiteras ornatissimi nostri adolescentes D. G. Geuis der et Η. Holaschuer : nihil tamen adhuc reis sponsum. Spero saluos omnes, saluus sit et noster integerrimus Theologus D. Cocleus. Vale, uiue felix. Bononiae X die Λug. ann. XIX. III.

249쪽

ii e

Mittit Gregor. Nariang. codicem. De novis ta-balis Sarmatiae et S 3ιhiae et scripsis eristicis. DOm. ieeum. S. D. uod uerbis promisi et opere hic praesto. Hahes enim claris . et patrone NaZianZ. meum, quem nunc unice commendo. Vtinam tuae Magnific. tam utilis, quam mihi charus. Pro libellis missis maximas ago tuae Magnitie. gra- , tias, et ego simili in officio libenter me officiosum erga tuam Magn. ostenderem , sed plane libellorum apud nos nihil, praeter Spiritu osorum hominum Spirituosa Somnia aduersus eueharistian , sed quis pius iis uelit 3 Cracouia Poloniae nuper dedit tabulas duas Sarmatiae et Scythiae, licet inelegantes , tamen, me iudice, non inutiles. Si te illarum tenet ardor habendi , non deero tuo desiderio. Vnum ate Opt. patrone, pro iure amicitiae nostrae et ego uicissim a tua exigo Magn. Faciat me participem illorum , quae nobiscum circUm- feruntur aduersus Oecolampadium et huiusmodi imposiores. Nam tua Mag. Vix credit, ut a fautoribus, horum hominum libelli nobiscum supprimantur. Tu uale , certus me et charissime patrone. Dat. Xi Maii V Vratis lau. Ann. XXIX.

De Gre or. Nagiana, latine reddendo. Disceptatio de rapta Pauli.

250쪽

S. in Christo Seruatore. A ccepi nuper literas tuas, simul libel-Ios et literas nostri Hieronymi Oaltheri . et hoc ingenue credo , aliquos fuisse libellos interceptos et etiam quod non recordor , me a

Chuonrado Κirmetraliquos accepisse ; fateor. me sibi non respondisse, propter occupationes . quibus distringor, sed ad proximum respondebo ; misit etiam libellos plures, quibus

concertatum uideo plus contumeliis . quam

Iiteris saeris, sed haec ad istos. Quod opus arduum es, ut scribis, aggressus, laborem hunc tibi

non opto, sed tibi et nobis omnibus congratulandum est,quod .le 'serprete,Gregorius NazianZ nus in dies latinus et locupletatus redditur, quem hactenus maximi illi sacerdotes, quos diuites in praebendis appellant, etiam eruditi. neglexerunt : sed rogo , cum opera haec in publicum exibunt, ut pro pretio et cito a chalco.

grapho habeam. Ceterum quae Abbas Caesariensis de raptu Pauli ad me perscripserit, ego etiam sibi responderim et quid denuo chari rum ad me rederit, ad te mitto. Ego nolo amplius respondere. Vides , quo homines isti prorumpant. Si tantum otii suppeditabit, Togo, legas conlectiones meas , et si quid

emendandum putaueris. rogo, rescribe ac e emplar remitte ; nollem ego occasionem praestare, ut ad inuicem concertaretis , tu Pro prudentia ac modestia tua rem transiges ; nisi ego doctores seu patres non intelligam, etiam praeter te, Paulum dicunt etiam corpore

raptum in caelum, sed haec per humanam

SEARCH

MENU NAVIGATION