장음표시 사용
271쪽
res honores ambiendos censui. Emolumenta sunt florenorum Italicorum stipendium annuia um , uictus et pro persona mea et duobus famulis , pro altero uero salarium etiam condecens, item a senensia quopiam doctoratus gra- 'dum assumente aurei duo, forensi uero quO- libet aureus unus , ex utroque item alter iniure gradus Doctoratus, spero tamen et alterum
mihi donatum iri. Quae omnia siquidem pethiennium mihi contigerint, id quod non modo non dubito, sed nee non certum habeo, nedum sumtus recompensabunt , uerum lucri quid omnino constituent, ut puta cumulata
cum eo stipendio, quod isthinc mihi uestra pietate prouenit , sumtus, inquam , qui paratis omnibus necessariis c quae superfluum
foret enumerare) paullo excedent summam C. Vnde uero erogatam eam summam mihi con sauerim , paucis accipe . ne rerum mearum uel una siit, quam non aperuerim tuae amplitudini. Conciuis noster Angelus saur, qui negotiationibus Fukarorum Romae praepositus est, mira me beneuolentia prosequitur, atque ideo quemadmodum saepius ante necessitatibus meis suppetias tulerat . ita nuper cum uix, re exposita, petiissem, XXXX aureorum summam mihi mutuo subministrari extemplo lubentissime subuenit. Studiosissimus enim est patrii honoris gloriaeque Reipublicae Nurem. uergensiis ; reliquam summam in his , quae
pro amictu necessaria fuerunt, consistentem,
hinc atque inde in hac ciuitate paraui. Haec
272쪽
ti , mihi tamen uisa sunt, quae tuam praestanistiam neutiquam lateant, ut puta cui me res-qUe meas omnes ab omnibus maledictis inique friuoleque iniecus tutandas dedo deuo-Ueoque. Digneris, obsecro, meum refugium) ita res meas actitare , ut ex hoc magistratu honoribus quidem referto , in alium. Unde et honores et accessiones cumulatissima proueinniant, pergere liceat. Uale et fac uideam quoque id , quod expectare me iam dudum non ignoraS , tuarum, inquam, lucubrationum
quidquid prodeat. Verebere fortassis nam et huic obiectioni obvianuum succurrit , ne in studio mihi sit impedimento hoc ossicium .euius contrarium ex hoc praesumere licet, quod paucissimi sint in hoc gymnasio scolastici, o mnia enim Italiae studia in dies decrescunt.
unde pauca agenda negotia, et haec tamen utilia ad practicam; non modo itaque non ossicit, sed nec non promouet ad studium. Novisti etiam , praeclarissime Vir, rectorem quemlibet sine examinis rigore ad doctoratum promoueri; ego cum examine creari doctor decreui omnino, ut et hanc maledicendi remoueam occasionem . scilicet ne bullatum doctorem olim uocitare me quisquam audeat. Quod filiam tuam, omnium nimirum pu-dieissimam, probatissimo uiro Ioanni Straiah . consanguineo meo, matrimonio collocaue-TIS ,- res mihi extitit et grata et iucunda, quippe quod, quem iam dudum amicum ueneror,
tum nuper prope assinem tautare liceat. Dii
273쪽
oni praestent coniugio felicia tempora. Vale iterum. Datae Senis, nostra palaestra, XVIil die Decembr. MDXVIII.
Gratias ahit pro medicamentis et Bilibald. ad bonarum literarum studia , miss controversis theologicis, adiuuanda, adhortatur. 4 agnifice et praestantissime Domine. Tam gratae mihi fuerunt litterae D. V. quam spero fore mihi salutaria remedia, quae in eis de scribit, ad recuperandum gressus meos, quibus iam approbantibus medicis utor, qui tamen subtraxerunt spodium et dimidium camphorae; quae ego restituere intendo , cum nondum sit compressus feruor ille renum. Licet uix quatriduo ante coeperim inungi, et tamen aliquantisper sublevor. Quod si restituar, quod faxit Deus t me D. V. et pedes et manus ei caput ipsum deberi fatebor. Quid autem ei retribuam pro tam salutari re non ha-heo , nisi quod rogo supplex omnipotentem Deum , ut sibi illam optimam ualitudinem triis buat . quam mihi ipsi exopto, et semper eam.
- uti Deum meum tutelarem uenerabor. Acceis
dit huic ingenti suo in me beneficio amor etheniuolentia , qua D. Hie nymum Roratura intuitu meo compleetitur , et me lucubrationum suarum pulcherrimo munere donat; iis me continue magis constringit. D. V. quamenia
274쪽
enixius obsecro. ut abactis in maximam ma iam crucem Echiis, Hochstratibus . Lutheris et iis similibus, continuo insistit suo optimo et pulcherrimo instituto . et studiis et eruditione sua quibus sibi immortale nomen et a ternam gloriam comparat) et uiuentibus et posteris consulat , et radentum sibi traditum non in terra subfodiat , id est, cum illis rabulis contendat ; sed cum eo pluribus proficiat. sicut hactenus fecit, et edita Ptolemaei Geo Praphia, quam enixius uidere cupio. Ad similia acumen ingenii et lucubrationes suas conuertat. Vnde per Adrianum impie detrusus fueram , a Clemente vli clementer ressitutus sum ; sed non desunt aerumnae : iam ad se tum mensem hic obsidemur constituti in magnis dissicultatibus et ingenti discrimine. Aderit tamen, speramus, aliquando Deus propitius nobis, et superatis hostibus, respirare licebit. Ego autem tantum cupio satisfacere D. V. et m/ndatis ipsius obsequi . quantum salutem et incolumitatem meam. Cui me ex animo commendo et quam felicissime ualere
275쪽
S. D. D emitto tibi tuum Erasmum de instituam endo principe Christiano; nam hi iace diebus ad nos quoque uenalis allatus est. agoque tibi gratias ob promtitudinem mihi complacendi. Detestatur in eo libello otiositatem, multitudinemque monachorum ac clericorum. Vereor, ne fratres istos commoueat, quo .conentur eum in suo instituto impedite. Vix enim credi potest, quanto odio eum persequan-r tur, non ob aliam, ut ego existimo, caussam. quam quod minime cum ipsis sentit . eorum que theologiam , ut eorum uerbis Utar , destruere conatur. Sed spero , Deum ueritatio affuturum. Nauclerus, ut scribiS . multa coaceruauit, ac ea, quae in primis ab eo exspe- , Elabantur, penitus omisit, forsitan, quia nullos habuit, ex quibus ea in suam historiam transportaret. Malacologus ille , Ut audio.
Viennam nauigauit, contractum suum isthic , ut aiunt, iustificaturus , forsitan disputaturus
de umbra asini. Nullos omnino aut paucos Vennae theologiam profiteri dicunt. Conque-
sius mihi fuit nuper doctor Coloniensis de impudentissimo isto , quod cum scripserit secum
sentire, ipse ne uerbum quidem de ea re intel-t lexisset. Sed ualeat omnium hominum leuissimus iste. Vale ac cura, ne Erasmus calumniis aemulorum suorum tardior ad edendum ea . quae in manibus habet, ac pollicitus est, reddatur. Forsitan sua constantia Reuch lini-uue uictoria eos uerecundius agere docebit,
276쪽
Iterum uale ae me ama. Augustae VII Augusti Λnno Salutis MD XVI. Vide , si libellos, quos Cocleus mihi miis sit, habere poterimus. i ' II. Caulla Revchlini etanoscitur. S. Ccripsi tibi nuper de ui e oria Reuchlini.
uerum interim superuenere literae, quibus seribitur uiginti sex ad serendam in ea cauiasa sententiam a Pont. Max. deputatos fuisse , ac cum tempus ferendi sententiam instaret, XVIIII pro Reuchi in uota dedisse . reliquos uero contra eum sensisse , et antequam sententia propalaretur, superuenisse Siluestrum de Prierio, magistrum palatii ordinis praedicatorum, quem scribunt esse hominem malum, conscientiae nullius inquietique ingenii) atque mandatum de supersedendo a Pont. attulit se; Cardinalem uero Adrianum ac Surentinum rem ad Pontificem detulisse , proque sententia ferenda solicitasse. Surentinus uero et homo, ut audio, doetus et summus Reuchlini fautor, interim obiit, malo, ut timeo, omine. Ita rem aiunt actam , quod te latere nolui. Scri-ho enim ea, Ut audio, nec aliud certi habui. Erasmum tuum tibi remitto. Vale. Velociter in
die Assumtionis uirginis ΛΟ. MDXVI. BI. Num . D Hieron mus Cardinalis fuerit 3 s. intellexi, Senatus tui amanuensem nonnulo las D. Hieronymi epistolas in uernaculam
277쪽
linguam nostram transtulisse. Si habes, quaein . ad me mittas. Noster archagrammateus uult in Erasmum scribere , quia negauerit, Hieronymum Cardinalem fuisse, innititurque auctoritati Ioannis Andreae ; nimirum dignus historicus, cui ea in re fides adhibeatur. Sed dignum reperit huic patellae opereulum. Scriptit Erasmus librum , cui titulum fecit: Antipolemo , alterum quoque, quem Λnti- barbaros nominauit. Si eorum copiam ac omnium suorum operum habere possemus, ni hil mihi gratius esset. Quid de eo habes. aut intellexeris, fac, quaeso. ut sciam. Vale ac me ama. Augustae XV Nouembr. Λnno Sa- .
ITI. Laudat Bilibaldi vitam practicam. 2. Ex si teris graecis et latinissummus honor. 3. Rufi ni versio Gregor. Naz. non placet. S. Utsi saepius antea , nunquam tamen aper tius, quam superioribus tuis literis . quas ad me dedisti, quantum me ames, ostendisti, quibus et institutionem seriemque tuae . uitae mihi perscripsisti, rationesque , quare ita tibi uiuendum sit, reddidisti , quibus nee refragari uolo, nec possum : commendant enim theologi et eam uitam , quam mixtam ap- pellant, quam et Christum disciplina et exemplar recte uiuendi uixisse afferunt . quaa in contemplando agendoque uersatur, ad quam
et ego forsitan te adhortatus fuissem , si ea, . Κ a quae
278쪽
quae de urgent, mihi nota fuissent, sed cum
ultro tuaque sponte ac quasi hereditarie ad eam declinaueris, non positam non commendare, modo orationam ac lectionem , quae sunt partes , ut nosti, contemplationis, laboribus tuis , quos quotidie pro re publica sustines. eoniunxeris. Oremus itaque Deam elementissimum ; ut suas uias nobis demonstret, gressusque nostros dirigat, ut uestigia nostra non moueantur. Quod uero Omnem tuam et spem ae fiduciam in diuino auxilio tuaque innocentia collocas , prudenter ac, ut uirum constantem decet , agis. Et etiamsi quid aduersi tibi euenerit ' hoc quoque Deo committendum censes ; bene facis ; tanta enim est eius bonitas, ut ex malis etiam bona eliciat. per suosque prophetas praedixit, iustum ab eo non derelictum iri. De meis uero studiis x. nihil in praesentiarum amplius, quam hoc unicum , tibi scribam , me iam pridem et pedibus et manibus in eius sententiam iuisse , qui dicit, iam pluribus annis neminem in literis honorem consecutum fuisse , qui non et latine et graece fuerit doctus. Hoc uerum siti. nec ne, te ipsum iudicem constituo , ni mihi coaceruatores istos obiicere uolueris. quorum auctoritas quanta apud te doctosque siit , tu optime nosti. Sermones, quos uertisti , fac, rogo , ut in lucem prodeant, nec translatio , quam Rufino tribuunt, te retardet. Nam et ipss Diti. Hieronymus in transferendo NMianzeno Rufinum , ait , ex bonis grae-
279쪽
eis non bona fecisse, eumque in eo opere ininfantem uocat, licet in aliis locis plurimum eloquentiae Rufino tribuerit. Relatum est mihi . nescio quem monachum cornua in Erasmum erexisse, sed et ipse Erasmus foenum gerit in cornu ; forsitan aliquem aliquando offendent , qui eorum digna meritis rependet. ale, et me, ut facis, ama. Augustae XVilli Ianuar. Λnno Salutis MDXVIl.
Vitam -asticam ampleeti animvm indueit; nihil tamen factarus, nisi de Bilibaldi consilio. S. Functus es nuper ossicio amici singularis, dum mihi, quid agas quΘue genere Ui- eae uiuas, scripsisti. Vt eodem ossicio tibi respondeam , quid me solicitet, quidue aliquando agere cogitem, te pro nostro amore latere minime uolui. Monent me saepius et aetas et status sacerdotii, in quo sum constitutus et farsitan bonus custos cui spero animae meae atque in memoriam deducunt, mihi et fortassis breui rationem reddendam eorum esse, quae in uita gessi. Quare dum licet, et possum . ita res meas componam , ut cum dominus uenerit ac uocauerit, paratus sim, ei occurrere. Talis instinctus , mi milibalde, ingenue fateor facit, ut de mutatione uitae meae commouear atque in animo deliberem, eam denuct uitam agere, quam me aliquando degustasse non fugit. Et ut apertius mentem meam intelligas, est apud nos monasterium. - K 3 cano-
280쪽
Isoeanonicorum regularium. satis religiosim Di- tam agentium ; cum istis non ut professus, sed
ut legitimus sacerdos uiuam , meus mihi animus suadet, nec ad professionem austeritatemque monachorum ascendam, nec in rem im1ori lasciuiorique ista uita, qua nos canonici uiuimus, perseuerem curemque laltem unde-eima hora in uinea domini laborare ac pro meis commissis satisfacere. Haec sunt, quae
me solicitant ac angunt. Sed dices fortassis: quid tibi nunc obstit, quo minus Deo milites Τ Tibi dicam : si in ecclesia id facere uoluero, ad quod institutus sum, alius me hypocritam uocitabit, alius rerum nouarum studio-fum , alius ad hoc se astrictum nunc esse clamitabit ; esse uicarios ac quos subsidiarios ap pellant, quorum intersit, negligentias canonicorum supplere, taceo derisiones ac mille alia impedimenta diuini cultus. Quid uero tirubi de his, quae in capitulo aguntur scribam prohi quas conspirationes, seditiones aspersecutiones istic. ubi de communi utilitatec sultandum esset, uidebis, crede experto , si ea . quae ratio dictat ac conscientia iubet, eonsulere uolueris, aut fama aut corpore seu rebus tibi periclitandum erit. Ceterum eo uersitio nostra extra ecclesiam ac capitulum trubi notior est, quam necesse sit scribere aut forsitan expediat. Sed dices : et in monasteriis inuenies , quae te molestabunt, in hoc que mundo aduersa toleranda esse legitimeque eertandum. Fateor, uitam hominis tentati
