Documenta literaria varii argumenti in lucem prolata cura Iohannis Heumanni iur. Profess. in Academia Altorfina

발행: 1758년

분량: 486페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

nostram imbecillitatem discutienda non erunt. Vale et me tui obseruantissimum diiudicato Contra libellos iam emissos de honestate clericorum nescio quid docti Ingolstadienses comis

mentantur. Salutato , rogo, nostrum LaZarum Spengler meo nomine. Iterum uale

die XII Martii a. XXX.

XII.

Theobaldus Billieanus. Gratia tibi a Dom. i nostro IEM Christo , clariss carissimequei Pircamere. Attulit tabellarius quidam Norem- . hergens. missum a Lochingero libellum tuum. . sue mauis appellari responsionem sic enim tui. inscripsisti) ad Ioannem oecolampadium. . Legi excussique, quantum mihi et iudieii 4 Dominus dedit et quantum per negotia licuit., quibus infinitis obruor; placuit ut qui maxime. , Gauisus uero sum immodice, quod e Norem, herga tandem nobis , qui fidei suae rationem i, Tedderet, prodiret uel e laicis. Nam quoruma intererat hic mederi conscientiis, ob viam ires haereticis, murum se opponere Satanae, passim tb Omnia reuocanti sub clinium, quae spiritus a sanctus iam olim praeclaris facinoribus mauisset, ii ut tu prudenter et uere coniicis futurum . ni, Reeuratur , ii magis muti, quam pisces, uelut ignoratione uerae fidei, uel ignauia animi . ia hactenus apud uos siluerunt, ad ridendam alio

ri s eum

252쪽

rum operam , quam ad edendam suam paratiores. Dicam enim liberius tecum , Tuus Osiander cum nostra legeret, quod mola salsa litamus et lacte Deum placamus, ut uerbo Pliniano utar, fertur fastidisse risisseque , quae nos utcunque produxeramus, non ut hoc satis esse confodiendis illorum conatibus putaremus , sed ut excitatos iterum felicius exciperemus. Quae res dicam enim) non meo no- . mine offendit multos, sed supinae caritatis, quae debebat inter nos, qui Christum adnunciamus ipsissimam caritatem , pronimima constate , sed haec missa facio. Spero uero fore, ut in uiam redeant Cinctius et Oecolampadius; scriptis enim ad me literis Oecolampadius perquam frigide, perquam supine suum tropum in CORPORE attingit et Cinctius Achilleum scutum:Caro non prodest quidquam,dicitur sensim remittere, ut non dubitem illos poenituisse coepti. Ego sane nihil enim te celahob fere abductus fuissem in hanc perfidiae aleam, non quod singula uerba coenae putarem labefieri ullis tropis posse, sed quod quasi allegoriae species ludebat I Corinth. Io: panis, quem frangimus, communicatio est corporis. Vbi κοινωναν pro consortio accipi et silmplicius est et con stantius, eum ipse subiiciat: unus panis, ianum eorpus, et a simili argumenta de communieatione daemorretiam uel participatione, de participatione altaris istaelitici, quae communicationem siue μετοχ αν pro consortio. sanguinis et corporis dominiet accipi fere

253쪽

simplieius ostendunt 'atque adeo ad Philippum Melanchthona scripseram, si quid ille haberet. hic explicaret et plenius et citius, sed cest

Deo gratia manet conscientia tandem quieta in simplicitate uerborum dominicorum et manet nihilominus suus fruetus coenae dominiis cae . quem Paulus Io. Corinth. tractat. Sic enim Christus: bibite ex hoc omnes, effunditur pro multis. Edite, corpus est, quod pro uobis datur. Effundi pro nobis. sane est

κοινωνωτῶ αίματος. Corpus dari pro nobis, κοι Πιοι τὰ σωματος τοῦ sis, ut quod Paulus de communicatione corporis et sanguinis dicit , ad horum uerborum sensum pertineat qui effunditur pro uobis, quod datur

pro uobis . Iam anxia et male sedula aduersariae partis probatio et tota contentio, ueterumque omnium concors et constans conseiasio, licet interim in corpore,) interim in

communicatione) exponenda uersentur. satis indicio sunt. spiritum illum non esse ex Deo. Ceterum et Oecolampadius et Cincitus in me atque alios editis libris scripserunt, quos nondum legi. Vbi legero, dabo operam , Ut intelligat, me non frustra Christo credidisse. Tu uale in Dom. Iesu, senator egregie, et quod longo usu . prudentibus consiliis, praeclaris facinoribus in republica huius saeculi, cum laude et uera gloria praestitisti, id in ecclesia Domini, sancto spiritu , pientissimis conatibus, constanti fide, ostendas et praestes. Nordlingiaci decimo quint. Calend. Apriles ann. a Chr. nato MDXXVI. Loehin-

254쪽

Ochingero non scripsi, cui sanctam aDom. pacem imprecor, quem tu iubebis plurimum saluere , seripturus, ubi secundam editionem ad Cincitum et oecolampadion absoluero. Dominus donet uobis spiritum sanis

Laas fiamma Bilib. Laciani rhetor. S.P. D. Cum mecum ipse reuoluerim, prae- sentis. Patrone, multos saepe uiro , hisce nostris temporibus , philosophiae studio,

rerumque cognitione magnarum excellenter

florere , illos solum et recte et religiose facere arbitratus sum, qui in tanto studiorum usu praeclara posteritati monimenta relinquerent, quibus iuuentutem nostram , ad maiorum morum capessendas disciplinas, animarent, stimularent, urgerent. Quanquam non desint, qui tres liberius, quam par est, accusent, damnent, rideantque, quos satius ducimus, ut ineptias suas palam omnibus offerant. quam si acrius inuidia accensi , studiosis omnibus , temeritate freti sua , insultent, et obganniam , et ut nihil in hominum uita inhonestius , quam doetorum uirorum scriptis detrahere ; ita nihil quoque honestius, quam si doetos, quoad fieri potest, imitemur, et laudibus prosequamur suis, etiamsi nos erratorum quandoque monuerint, aequo animo monentes, audiamus . praesertim ubi nihil .

255쪽

nisi aequum et rectum apparet. In qua dimensione cum pauet sese continuerint, eos inter tu uel maxime polles . qui nihil, quin aequum esset , monuisti unquam . qui, inter innumeras reipublieae occupationes, nihil in omni studiorum genere, aut scribendo aut meditando remittis, ut diuturnum illud otium, quod

euoluendis bonis authoribus et rerum e n-

templationi ca teneris unguiculis usque contulisti, ex scena iam in caueam deducere pergas. Et quanquam non minori industria,quam publica studiosorum utilitate, multos Graecorum codices latinitati reddideris, hoc tamen

tempore, quo Luciani rhetorem Uerteres, omnibus plus feeisti. Est enim rhetor is uarius. multiplex , suauis, disertus, copiosus, ubi multae non solum reconditae et cut aiunt intima ex philosophia depromptae sententiae, sed etiam fabularum quaedam obscura, historiarumque dissicultates explicantur. Quocirca speramus, tuum hunc laborem , et tibi inprimis honestum, et studiosis omnibus non infructuosum uideri posse. Non enim syllogismorum captiunculis, aut Crocodilitis , aut Soritis, ceratinis , rhetorem tuus emcit Lucianus, sed breui quadam et succincta garrulitate dummodo alte clamauerit) rhetor uulgo admirabilis egredietur , qualis Εckius impurus homo esse possit, si quando halbaras suas positiones et quae in castae latinitatis interitum coniurarunt. disputabit. Sed nota tibi est hominis audax temeritas et arrogana

impudentia, qui diis etiam ipsis mandare I quin

256쪽

quens haud erubesceret. Verum tamen quantum hoc Episcopo nostro displiceat, quam illaudabile honesti oribus uideatur . quam iudicio doctorum et bonorum contrarium sit, denique quanta inutilia sequantur. quae tum corporis,

tum animae bona in perniciem ducant, externisque aduersentur, nemo, uel maxime erudiistus , facile scripserit, nedum ego. Quod autem minime necessarium sit. Theologicum hominem, et qui Christianus uocari uelit, haee 'audere, tecum ipse expendas uelim. Honestum enim non est, iucundum neque , ab utilitate autem abest quam longissime. Sed missa sint haec. Etenim haud dubie olim ad instar Marsiae, cute erepta, poenas daturus est. Redeat itaque, unde defluxit, epistola. Quanta tua in me plantatio fructificarit, quam uiua et efficax, quantum animum omnium doctorum mirabili quadam potestate in Thomam tuum transformarit , quantum denique me tibi devinxerit. non est praesentis temporis enarrare , quandoquidem isthaec mentem desiderant non inissimam , sed quae in otio summo et summa studiorum commoditate uersetur, ne diminuta laus in iniuriam transeat meritorum. Ego autem cum huiusmodi auctoritatis hominibus nolim me decertare, cum in litteris nec audeam. nec possim aliquid, uellem autem ut quam plurimum. Sed uelle hoc ipsum et si quid aliud est

in me, totum tibi acceptum refero et habeo. Merito igitur Musarum non patronus tantiam,

sed et fons appellaris, ad quem omne studiosorum genus haurire doctrinam et sapientiam

257쪽

confluat, quemadmodum Theophrastum ut audirent discipulos ad tria millia perrexisse legimus. Tanta quippe est tui nominis , tuae prudentiae, tui studii singularis fama. ut quilibet humanissima illa consuetudine non frui tantum , sed uti etiam atque etiam malit. Nec quenquam itineris poeniteat, dummodo diuinae philosophiae parentem Bilibaldum inueniat, uideat, alloquatur. Tot tantisque ingenii dotibus effecisti, ut nedum doctus , sed etiam harbarus et quisque te diligat, amet, ueneretur. Τibi igitur pro tuis in me collatis bonis praemium sit uirtus tua , ubi mea nihil accen

Et hene uiue diu felix, semperque beatus, Viue diu felix, docte uir, atque uale, Ex Εystadio, quinto Maii an. MDXIX., II. Doctismo Hro Bilibaldo Pire hermero Thomas

Venatorius transmisit.

Ad Deum Opt. MaX. Ode. Tricolos-Tetrastrophos. Salue rerum opifex optime, maxime. Salve caeli tuum splendor amabilis. Vitae conscius Omnis, Quavis morte potentior. Te primum canimus, pectore candido, Maiorem omnibus, et qui magis omnia Conseruare cupis. quam Rerum perdere gloriam. Tu reddis uariis seminibus grauem Tellurem 3 teneris uitibus occupas. MOno

258쪽

Montes. Nec sua pontus Naturae bona negligit. Eni qui turbinibus conquatimur malis. Infaustos agimus. ter miseri, dies, Saeuo sydere tristes Sulcamus mare turgidum. Saeuis occiduae Tethydos undique Iactamur fluctibus, interitum mora Spondet. Nil superest, quam Mox illidere Syrtibus. Adsis perfugium rebus in asperis Certum. suppetias exulibus ferens. Atrae nubila noctis Laeto sydere discute. Neu cymbam penitus turbinis impetus, Aut tristis Boreas, aut Notus Obruat. Da felix Cynosurae Aut sublime Elices iubar. Audi vota, preces . et lachrymas simul. El. qui pectoribus pulsat in intimis Singultum, facilisque Nortiis consule calibus. Adsis tot miseris cladibus impiger. Λdsis perpetuo. Scilicet aureae Λetatis memor. et da Littus uisere patrium. Amen.

S. P. D.

259쪽

V. FABRIT CAPITONIS. Ias

S. P. S. ui has pertulit Mgstus est , uir

animo praeditus fortissimo , quo

utuntur hic uerbi praecones patrono aduersus calumnias atque uim aduersariorum. Eum, mi Burckheymere , ut es humanus et comis

colloquio tuo digneris appositisque ad rem fabulis confirmes, etiamsi est per se confit mattia simus,potissimum autem enthymematis tuis imbuas , quibus grauiter et facete soles causam inter amicos agere pietatis. Neque dubita, ut est ingenio et memoria i nsigni, huc reuersus diligentissime issiciet referre , quicquid aut humanitatis aut pietatis protuleris. Latine nescit, naturae felicitate tamen mediocrem eruditionem aequat. Talem uirum Norimbergam proficisci gavisi sumus, inprimis ego, qui norim, quan ta commoda hinc sit ex tuis praesertim aedibus relaturus. Audies ab eodem uicissim , quae nobis conditio . qui rerum successus et quis cursus uerbi. Nam bonam partem tacitis consiliis idem rexit. Hoc ieiunio affectabimus ad libertatem inculcandam contra iugum pontificum bon que pars eius rei conlaeta est. Saceris dotes coniugio se mancipant non pauci, quoin Tum causam , quae cum uniuerso Euangelio coniuncta uidetur, nos . abiecte caelibes, de fendimus. Enim ucro periculum est, ea la-Defactata , labefactari uerbi fructum, stabiliri e ccintrario hypocrisin et monachorum ignauam onerosamque mundo superstitionem, una cum Romanensium sycophantiis, impCs turis. rapinis et flagitiosis nundinationibus, ex toto redintegrandam, quamquam Orbem talium

260쪽

ri a legibus aut illarum serui prorsus erimus. nihil est ternum. De instituto meo superiori- 'bus literis plura; interea nihil nouatum est. Expecto uero in horas exilium uel potius a seruitute baalitica immunitatem. Vivam paucis perbeate. Λdulationi nihil debebo , omnia autem ueritati. Morbo articulari adhuc detine-or, ferendo tamen et equo satis; incedere enim et inambulare plateis stratis, quamuis incommode, soleo tamen; ab arduis medicamentis deinceps abstinebo; si quid tu familiare

habes , indica oro. Eiusmodi statutae temperantiae coniungerem . nec dubito, quin ad i columitatem faceret uel leuissimum remedium. Nam animo sum tranquillissimo, cuius stren, talem ad salutem conducere plurimum exporientia didici. De tuis operibus ac lucubrationibus aliquid ad me des excudendum. Curabitur per me , ut quam castigatissime exeat ex noua ossicina cognati mei. Vale et nobis nostrum ciuem instructiorem remittas. 17 I nuarii , anno II et .

Darrat turbas a Caar. ο*aris, provinciali δε- gallinian. excitatas. VHol ang. Plebanas ia golrheim comburisur. S. Nova reseram , obseruandissime Domine Patrone. Adversarii nostri toties ad λα-tionem mouendam incubuerunt, toties undi.

que nuntiis missis rumorem sparserunt de inis fandis tumultibus. Omnia uane et praeter sp

SEARCH

MENU NAVIGATION