Documenta literaria varii argumenti in lucem prolata cura Iohannis Heumanni iur. Profess. in Academia Altorfina

발행: 1758년

분량: 486페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

i um , ne tale auferat a nobis donum. Valeii ex mittenberga in die palmarum Anno i MDXXIm.

Studii ph3 sici commendatio.

S. 1 onsumsit fere annum in hoe studii gene-M re, in quo summum rerum delectum,i sentio , quem si diu cognitum habuissem , citius ad hoc me contulissem ' quid enim iucundius humano ingenio . quam diuinam potentiam in humano corpore rebusque conditis, perquisite exacteque in proximi commodum perscrutari; si id mihi assumo cassumpsi qui dem , praeter omnem expectationem ulde . id iure meo quodammodo uendicare, qUia u -- eatus ad hosi a diuino consilio, idque eo essi- eiam , ut pariter et animis et corporibus prO-

ii desse possim ; porro id , quod prioribus saeculis paucis contigisse uideo , ut hoc studii ge- nus latina oratione coniungerent efficerentque. laborabo ego quantum posΙbile mihi erit seorsim minime segregare ; non enim desunt, . . nec deerunt, in utraque lingua eodices ad hoc sudium delecti; quantum uero in hoc studio, Deo auxiliante , profecero , tui et aliorum erit iudicium; Ceteri autem delectati saltem rerum inquisitione , alterum, dieendi ut puta' genus contemnunt, id quod fere in singulis aeeidit professionibus. Quid uero incom- , modi, praecipue huie professioni inscitia boa natum literarum eueniat, utino est, ut met

352쪽

diocriter saltem eruditus , qui ignorat; cau-

sam enim rerum non cernunt , imo earum proin tgressus penitus ignorant . ut uno uerbo di- cam, animum ad iudicandum dirigere nesciunt: tin tua autem humanitate , ad dicendum et ad tres inquirendum , quod pertinet, nihil est , 3 quod desideretur ' scio enim quibus experim limentis rerum tua humanitas ornata est, quo arum fore me participem spero ; Vale; me tuae commendo humanitati. Datum ex ψitis feenberga et a die Ianuarii Anno a salute restituta MDAXv. E

neologi neeligunt bonas artes. .

s. Deruenerunt ad nos in Ptolemaeum lueuri let brationes, a tua humanitate , summa industria atque diligentia confectae ; proni R Iupiter multi loci bonarum literarum inscitia plane iam emortui erant. lucem tuo labore denuo sortiti sunt. Ipse quoque tum bonarum vhterarum . tum rei medicae imprimis studiis rnon contentus , ad hoc quoque studium me et contuli ; oportet enim, ut uidere uideor, rei medicae deditum , non parum esse in his e ercitatum. Nescio profecto , qua nunc dementia , tum haec, tum ceterae a diuina gratia idono datae, ab his. qui magno honore sacras ambiunt literas , subuertuntur, adeo magno

etiam rapiuntur spiritu de quo libidinose glo- iriantur. Quid ipsis agendum sit, plane nesciunt, illos perstringo non nego qui bonas arri ltes et sinceras, primis etiam labris, nunquam l

353쪽

degustati sunt; Cum ergo non nihil huic de ,

mentiae ignoscendum sit, haec et ceterae bonae artes ab his belluis integrae illaesaeque remanent ; Lucianus quoque πεφ ocsρολογιας , in libros qui Astrologiam negligunt, atroci 1si mo uultu invehitur , his etiam uerbis. σοτε

εἰμεν ἀμαθεες τῶν τεχνέων , inres11 δ'iν εαυτῆσο*η ; Ego autem qui de d*mino uerbo te. mere inconsultoque, nihil iacto, scio tamen, me omnes artes a Deo , magna beniuolentia, dono datas posse amplecti, sine conseientiae periculo , adeo ab eXternis liber existo, idque uerbo edoctus ; hi autem , qui in locorum communium collationibus cin sacris inquam literis uersari non solent, hanc prostituunt turbam. Deus autem Opt. Max insanientes insanire, magno etiam eorum damno. sinit. Vale, me tuae humanitati commendo; ex Lypsia Is Octob. Anno MDXXV. IV. Artis medicae tractandae ratio vitiosa. S. Non credo, opt. Bilibald. bonarum literarum et artium usum in uehementiore fuisse contemptu quam hoc saeculo. Cum nemo prope dixerim, hae nostra aetate ueritatis inquisitioni sit deditus . sed pecuniam et ciuilem potentiam , et inexplebiles uoluptatum

delicias omnes eo usque suspiciant, ut si quis

354쪽

sapientiae quodvis studium sectetur, pro insano quasi hunc habeant. Artes quidem esse

autument οῦ ceterum ad finem earum studio contendendum minime censeant; hinc est, ut raro nostri medici etiam suorum studiorum esseetum assequantur, sed uno aut altero experimento contenti, Thessali discipuli facti, qui artem medicam se sex mensibus tradere uelle, non erubescebat, hodieque Omnes compendiariam uolunt, minime curantes, si sit falla I ego me non solum falsam, sed etiam longam ingressus uiam scio , neque tribus quain tu rue annis . quod requiro me iuuenturum. sed totam uitam in ignorantia uersari; ex hoc igitur equo Troiano prosiliunt, qui artem hane non modo non illustrant, uerum etiam illam obliterant . penitusque etiam extinguunt; hine mirari nemo debet, cur ars haec omnibus ludibrio st. Quid nune gloriantur nam nec arte ulla raticineue nituntur, imo unius fortunae fauore contenti. Inueniendi autem rebus logica, resoluendi facultatem pra stat; at quae his fidem faciant, quae recte inuenista sunt, duo sunt instrumenta: nempe ratio et ex perientia.eur febricitanti frigidae bibendae pol stitem facimus, duplex accedit ratio; altera quae ortum naturam quam febris docet, ac de mor- horum temporibus disserit, tum eundem modum frigidae potionis naturam explanar; his propositis conamur docere . in hoc morbo atque in hoc tempore, frigidum potum congruum remedium esse, δοκιμηκὼ autem de nuru

lius harum mura Blliciti. ad experientiam

355쪽

confugiunt, nempe , quod in tali morbo saepe frigidam potionem profecisse uiderint, uoluntque sibi citra demonstrationem credi ,

adeoque tyranni modo imperare non uerentur ; hinc elicere necesse est. Oportere medi- eum habere perquisitam et exactam morbi naturam cognitionemque posseque futura praedicere συμπιωματα; deinde medicinalem materiam, proportione excessus, adcommo dare. Videant ergo nune λκι κοι: num reincta conscientia morbis succurrere ualeant Z haec tuae humanitati ideo scripsi, ut sentires , m*hanc artem , propter se , non lucri caula expetere uelle. Vale. Lipsiae aer adeo infectus est, ut me Wittenbergam redire oportuerit. Dat

Lipssiae XXVI Septembr. Λnno MD XXVI.

EPISTOLAE IOANN. HVTTICHII. Operam suam spondet is Ptolemaei libris corri-ernis. S. D. Deatus Rhenanus, uir doctus et amicus M integer. hanc aestatem egit nob sciam Argentorati. Multa mecum , ut hominis est ingenium, de literis et maxime Germanorum historiis contulit, casuque nescio quo dum bibliographos conueniremus incidimus in Iahores tuos Ptolemaicos, gaullus Uterque talem nactum interpretem Mnoxque optare coepimus, ut quam emendatus in lucem prodiret. Tru

356쪽

ffetis . EPISTOLAE

mebamus nimirum, ne eordia bibliographi, alioqui probi et honesti, laboribus tuis minus consuleretur. Ipseque Basileam proficiscens apud me institit, ut Gruningero adessem onusque corrigendi, si qua per librarios male excepta. subirem. Sciret etenim, me tibi facturum rem gratissimam. Non potui denegare , etsi sint i

etiam aliae oceupationes , amico tum pio, tum idocto et praecipue cum inde honori tuo nonis

nihil accedere, et studiosis omnibus optime consuli uideam. Proinde. si me potes pati, emit- ite labores tuos, ero castigator oculatissimus . ut emendatiss. exeant. Tu modo uideas , ut l, exemplar sit elaboratum, et quicquid adponi uolueris . fac sciam. Quae Ptolemaeo adnexa sunt ultima editione Phrisii, non omnia placent. Tabulae modernae non displicent omnino , sed in descriptionibus Omnium accedat iudicium tuum piscatorem tuum ad me transmissum Maguntiae offendi ante triennium cum ex Hispaniis rediissem. Λgo tibi gratias. quod tantum apud te ualuerit nomen Huttiis Pichii; manda quodcunque etiam grauissimum. qui eaussa subibit. Et literis et posteritati conasulere non cessa. Datae Argentorati XVIII Octobris Anno Domini MDXX illi.

Succenset librario Ptolemaeum excudenti. iS. D. Nisi amor singularis in te meus. et spes gratae quandoque posteritatis fuissent . profecto destitissem a laboribus etiam

a me

357쪽

a me ultro obIatis. Λdeo mihi taedium inr psit, quod uiderem magis oblectari librarium ineptis picturis, quam diligenti cura. Vixque persuadere potui , ut aliquot exemplaria iis uacua sineret. Insuper a me de octauo libro, in dorso tabularum descripto , ne litera quidem uisa , non opus esse forte credidit corrector, uti uocant, alienis oculis. Caetera in tabuistis collectitia reiecimus, et nihil praeter Ptolemaicum adesse placuit. Sed magis in rem suam arbitratus fore librarius congessit uicum que mutila. Λlios libros omnes diligenti cura ad exemplar tuum a quo ne latum quidem unguem discessimus, perlustrauimus ; si v ro quicquam erratum est, in scribam tuum reisiice culpam , aut si mauis in negligentiam nostram . quam tamen summo studio effugera fuit animus. Praeterea ex prioribus tuis literis intellexi post septimum librum Ptolemaei

adnotationes lohannis de Regio monte imprimendas esse. Putarem ego,interrumpi Pt lemaei ordinem inter septimum et Octauum libros labores ponere externos. Tu interim considera et nos quam primum admone, si

mul etiam de hoe loco Galliae Belgicae in ultabula Europae , ubi post Obrincam fluuium

Germaniam superiorem adpellat, in eaqu*eiuitates esse uult Nemetorum quidem, Neo- magus et Rufiniana , deinde Vangionum: Bothetomagus et Λrgentoratum, quem locuII l . omnino puto esse deprauatum. Vangionesi lenim certum est esse ante Nemetes,nec Ai Sel P a tom

358쪽

toratum spectare ad Vangiones , sed ad O boccos , et certe plura his nobis non perspecta. Libros excutas perlege et si quod erratum est significa, curabimus appendicem fieri emratorum ; deinde quid fieri cogites cum indice. Scribasque Groningero . ne deses sit cum literis graecis , quarum opus erit in adnotationibus, quas ego adhuc uidi, fastigiis

carent. Mea diligentia non deerit. Vale et Hunichio manda et impera; tuus enim est,qual stulus est , et ualetudinem tuam Obserua. Da-

ae VII Cal. Februarii, Anno Domini MDXXV.

Iterum de Ptolemae . S. D. Ctomachabaris haud immerito, Bilibal- de doctissime, dispersum per tabulas Ptolemaei librum octauum , nec mihi placuit,

nec a me uisus. Librarius negligentiae reus reconciliatus est ; fatetur errorem et fabulosas picturas magis accedere ad uulgi opinionem. quam eruditorum. At modo desine irasci, id enim animus meus praesagiebat; quare interim a me curatum est, ut denuo eXcuderetur UIll liber, suumque habet et ordinem, quem debuit et ut uides maiore diligentia, quam in tabularum dorso. Mittimus tibi exemplar , annotationes mox sequentur. Carmmina post primae editionem chartae uenerunt,

sed habebunt adhuc suum locum ; perplacet enim inuentio et digna legi. Appendicem. quam misisti, adiungemus, paucis immutatis ubi tabularum fit mentio; video enim non pla

359쪽

- . . .. - . . .

placere Cobergio , nee in rem etiam esse Graianingeri et suadet pietas, eum id praestent, quod possunt. Indicem adnectemus copiosum, nee antea a quocunque uisum. Non deerit tibi Iabor meus , quoad omnia conficiantur. Τuia os enim sum et uale feliciter. XVII Martii, quo die a te accepi literas. Λrgentorari Anno Da. .

Fupata peste, literarum studia Liniae reviviscunt. Laudat Perr. Mosellanum, non item theologos. s. Uacit Persianum illud tecum habita , nosti μ etenim . quam sit tibi curta supellex ut

rarius, quam putabam , ad te dem literas , uir humaniss. Nam cum ipse n ecum expendam, quanta linguam balbuties, stilum tarditas, stuporque ingenium teneat, contra uero, qua ta negotiorum moles tuam excellentiam non dicam habeat, sed pene opprimat, non potui interim, dum saeua pestilitas extorres nos fecit , animum ad scribendum inducere. Accedit et hoc , quod literae meae uestro quo fato genuina quorumdam mordacitate perperam accipiuntur, quibus profecto multum mede- .here faterer , si uulpeculina mecum astuti Arion agerent, sed me hoc ipso magnopere consolor, huiusmodi carptores uel potius cui Catonis uerbo utar uitiligatores aliis inuidendo, P sibi

et Duili oti by Cooste

360쪽

sbi ipsos praeeipue obesse. Rumpuntur enimi ,oilorum animi inuidia, nee quippiam in su-

ae mentis penetralibus habent, quod instartitii non fit eorrosum , sed ne defeeatissimas laures tuas ulla uerborum ambage diutius t ' meam , neque enim est , quod tua expectatione dignum proferre possim, haec in praesentiarum scripsisse satis sit , Gymnasium nostrum , fugata iam tandem pestilitate , a studiosis iterum peti. Nam et ego genia , ubi in aliquo meorum numero fui, destituta, florentem academiam nostram reperi, quod itidem ab aliis nostrae farinae hominibus, factiatatum esse, non est, quod dubites. Fiunt fenim praelectiones in omni disciplinarum ge- i. nere, maxime in iis, quae a iunioribus magi- stris praeleguntur. Petrus Mosellanus , qui tnostrae academiae non paruum splendoris at- t ulit, indiesque magis ac magis affert, grae- ce latineque docet quam accuratissime. Taceo de philosophis. qui iam saepius commone- lfacti iam tandem resipiscunt. De Τheologis uero non est, quod scribam , cum ea ipsa ex iamicorum literis . quae ad excellentiam tuam indies perferuntur, tam sint nota, quam quae notissima. Haerent enim nostrates in eo, quo diu haesitarunt, luto. Nam tametsi quibusdam ad optima praelegenda non desit opera ;non possunt tamen laborando tantum assequi, ut lolio et auena cum tribulis extirpatis nouae sit locus plantationi. Fit enim . ut qui Iinguam

absynthio habent infectam, iis , quicquid deinde

SEARCH

MENU NAVIGATION