Documenta literaria varii argumenti in lucem prolata cura Iohannis Heumanni iur. Profess. in Academia Altorfina

발행: 1758년

분량: 486페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

sentium latori commodaturus eundem istuc misit , confirmandae istiusmodi adoptionis . et electionis gratia , si quo modo licite impetrari uel ab Cardinali uel a Caelatis legato posset, id quod in eum finem . ut post mortem amici illius mei lator praesentium Vacans taliter beneficiolum retinere ae possidere, praevio confirmatus priuilegio, ualeat. Equi- bdem, mi Carissime Doctor, etsi nescius non cisum, eum instituendi modum in centum illis articulis si rite memini ) non admodum probari ; tamen amicis urgentissime inflantibus obsequium denegare non potui, scientibus, me tibi cartisimum esse , itemque persuasis, meas apud te preces ualere plurimum. Ita que ut consilii tui industriam exploratissimam huic negotiolo paulisper accommodes, tu

uehementer rogo, rogaturus uehementius.

si quovis modo de tua erga me fide ambiguus essem. Vale feliciter in Christo IEM. Ex Heris uordia mestphaliae. Kalend. Aprilibus anno salutis nostrae I 2

avdit. Heruordiae lux evangelica exoritur. S. D. P. VI ardante nuncio , atque in colli A gendis sarcinulis reculisque suis componendis longiores nectente moras. alia succurrunt scribenda. Ferunt, coeptam apud uos sanctioris uitae reformationem , interce dente uulgo, in pristinum recidisse morem

Id si ueritati contrarium est, peto mihi tranS- . mitti

432쪽

mitti aliquod eiusce reformationis exemplaria latina, si sunt; sin minus , uernacula, id est . duo aut tria. Audio quoque istic uenales prostare libros polyphoniae musicalis, quem icantum mensuralem Vulgo uocant. Id si ita est, precor, me participem fieri quatuor uois reum in totidem libellis excusarum. Soleo enim φnonnunquam eo genere animum longo fes- , sum studio, refocillare atque in pristinam re- : ponere alacritatem. Pretium, quod assignabis. R de paupertatula mea libens persoluam. opus- cula quoque tua , recenter abs te interpretata, timiros expectamus desiderio. Verbum Dei, is quantum coniectare possum , hac in urbe pau- z. latim exoriri, atque ad nouam relarmationem ztendere uidetur , neque id sitne persecutionis reuentu, quae mihi, dum haec scriberem, cuin rdebatur. Quae si procedet, prout inimico- icorum erucis Christi rabies minatur, uideo dfore , ut hinc cedam, quoad res et temporum tratio postulabit. Quid , si tum Bilibaldum Imeum inuiserem , et eius humanitate perin I

fruerer, eidemque parilibus studiis solatio i ssem Τ Sed quid facio demens, qui amicum lultro sese ac liberaliter offerentem satisque imunificentiae partes implentem grauius onerol lFaxit Deus, ut, quod euenturum est, in

Christi nomine bene contingat. Vale feliciter in Christo IEM. Ex Heruordia Calendis Februarii anno salutis nostrae I a S.

433쪽

commendat Bilib. impense magistrum quendam

artium .medicinae cultorem.

Sal. D. Pl. Periucundae mihi fuerunt literae' tuae , grata quoque librorum munera. Dici non potest. Doctor emerite, quantum admiretur tabellarius tuam erga me beneuolentiam, ita cinquiens) amanter interrogabat, acgurateque ac solicite disquirebat, quid ageret Iacobus, quo in statu foret, qui ualeret, ut si filius etiam esset, arctius amari non posset. Λgo.tibi gratias, quas possam confertissimas,pro tam ingenti bonitate in me tua . cui parem rependere uicissitudinem ominnino despero. Ceterum cum iam ex tuis ad me literis plurimi te amare inceperint, qui antea de te uel scriptis tuis nihil cognouerant. singulari tamen naturae felicioris ductu, et ad mirabili ardore instinctus hic nuntius, qui tibi has meas pertulit literas, adeo in te

propentus est, ut cum uterque te amemus, neuter tamen alteri in te amando concessurus

esse uideatur. Is itaque insignis artium liberalium magister apud Erphordiam aliquot annis diuersatus est, ubi medicinae quoque adeo diligentur nauauit operam, ut neminem ex adolescentibus in ea professione similem ei uiderim. Ne autem ibidem continuaret incoatum medendi studium , ad quod mira dexteritate naturae dir itur, duae res effecerunt. Paren-- tum scilicet inopia et abrogatio Gymnasii. In-turcessit inuidia quoquc,de qua praesensiple tibi

434쪽

relaturus est. Quae quidem si non interuenis.set, pauxillum adhuc opis pro continuanda nuclio ad annui temporis spatium uel paulo amplius forsitan suppetiuisset; at nunc obtinente liuore innocens adolescens ab spe conceptae frugis deiectus ac omni praesidio deis stitutus, seruire doctis statuit, si quo tandem modo emergere, ac meliore conditione frui queat. Optaret autem uel apud medicum quempiam. uel apud pharmacopolam agere, ubi ex sedulitate ministerii et familiaritate patrisfamilias ingenii quoque dotibus desideratus posset accrescere prouentus. Omnium uero lexoptatissimum et mihi et illi foret, si ita sors iferret, ut praestantissimae dignitati tuae mini- istrare dignus uideretur. Videres, hominem lad tua respondere uota, seseque felicem repuin itare, qui tuos calceare pedes posset. Quis scit. an diuina prouidentia per huiusmodi occasionem aptum senectuti tuae solatium destinet, doctum scit. exceptorem et amatorem sincerissimum. Itaque te,miBilibaldo.cumulatissime rogo, uti adolescentem optimae spei destinatum. discipulum olim meum ac singulari mihi ami- eitia deuinctum , commendatum habeas pro moueasque, si ullo modo usque promoueri

potest. Ego profecto mihi impensum putabo, quicquid in illum abs te fuerit colla

tum.

Inuitus profecto feci, ut hoc tam infausto tempore tuam praestantiam ossicio tam

dissicili onerarem, sed tantus est adolescentis

435쪽

in te amor, tanta fiducia, tantum studium, ut

neque prolixitate itineris , neque penuria uiatici, neque de nunciatione uestratis belli de horis .s' tari eum Potuerim, ne me cogeret. Di tibi mo- . lestus essem, cum me sciam imparem mer tis tuis esse. Proinde cum ita sors tulerit, et in has sim necessitatis insinuatus angustias , ut . non possim non commendare principi amicosincerae fidei amicum , oro te per omnia amicitiae iura perque uiscera diuinae honitatis , uti iuves hominem humanitate tua dignum , si sinque illi patris loco quem ille . post parentes,su pra mortales uniuersos et amare et percolere decreuit. ita enim fiet, ut et ille desiderata fruatur Ope, et ego me haud frustra scripsisse gaudeam. De rebus ista meis habeto. Quae in me cudebatur persecutio, ea nunc, Christo suum defendente uerbum, nonnihil deis buit, uiresque amisit. Studiis ergo continuanis dis pulchre, Deo fauente consultum est. Gallo rum regem ab Caesare bello uictum captumque esse atqua in Austriam missium, constans fama est, iamque arma toti Franciae propae diem magno apparatu inferenda comparari. Sic

Christiani, Christi nomine insigniti, Christum

sequuntur. Valetudinem tuam, fac cures dili- ι genter . quam et ego una cum animae tuae sa-

Iute quotidiano pertinaeique precatu Christo commendare non desisto. Vale feliciter in Christo Iesu. Ex Heruordia sexto Kalendas Λprilis anno salutis nostrae Isa .

436쪽

MaVelit eaussa lente agitur. Favet eidem episc. Leodiens. es nostrae mira uarietate uoluuntur; ita nimirum uariante uulgi sententia , ut uide tur uerbum Dei iamiam prodire uelle . facereque illud, ad quod ab coelesti patre emissum est. Intercedit tamen nescio quae lentitudo, occulto quidem, sed terribili Dei iudicio, ne celeriter fiat, quod iam diu factum Oportuerat esse. Varii motus asseruntur ex Galliis , capto rege Franciae, et occiso duce Lotaringiae. Lecidienisse quoque territorium nouae reformationis in is nitutum iuxta euangelicam formam meditari dicitur, episcopo eius loci uiro doctissimo ainspirante . ac uerbum Dei per semet et pure diligenterque praedicante. ita profecto uidetur diuersiis in locis uerbum Dei, uelut ignis sedibus passim subditus , exoriri, atque nunc isto, nunc illo igniculos suos loco expromere eiacularique. Orandus igitur nobis Deus est, ne auferat de ore nostio uerbum ueritatis usque quaque, sed uelociter emittat illud et liquefacto corde nostro totos suae nos religioni addicat. Vale feliciter in Christo. Ex Heruordia quinto Idus Aprilis. Anno salutis

Oeeolampadio fuccenset. Libram quemdam em dendam mittit. S. D. P. fibrum tuum , Clarissime Bilibalde. quo eaecutienti respondes Oeco

437쪽

lampadio studiose legimus fautores tui, mira mur que in homine doctissimo tantas inesse tenebras, ut similes inueniri potuisse , ne ipse quidem ante quinquennium credidisset. verum quia iudicia Dei abyssus multa , et non

est currentis, neque uolentis , sed miserentia Dei, agamus nos Deo gratias, quod sua nos luee collustrauit, precemurque errantibus uenimam et misericordiam. Honorificam tui nominis mentionem Lutherus facit in eo libro, quem ante aliquot menses edidit aduersus phanati

eos spiritus ZWinglii et Oecolampadii , ubi . huius in te illiberaliter grassantis iniquitatem tatis declarat. Tu quae tua comitas est gransatorem Thrasonem fortiter excipies, et exceptum uti fecisti) in triumphum duces. Dominus dabit tibi os et sapientiam, aut resistere ne ipse quidem Sathan posset. Mitto tibi uolumen de auctoritate uerbi Dei, quem, precor, chalcographis uestratibus csi ullo modo potes excudendum tradas . id quod apud nos certis ex causis fieri non potest. Labor nosterest, quem sine ulla mentione nominis nostra in publicum exire cupimus, tum ut Dei uer hum solummodo loquatur, tum ob declinan clam excelsissimorum magnatum inuidiam, a- ..pud quos nomen Montani. tamquam haeretici hominis, mire foetet. Sic enim et uerbum Dei liberrimo gradu incedet. et ego interim in pace utcumque agens, alia, quae promo ticini christianae pietatis conducunt, meditari ualebo. Tu si quid tuo nomine breuiter praet

438쪽

seribere uoles ag lectorem, pro ut libet, facito,

modo nomen meum ne prΘdatur. Grauari autem expensas tuas hac in parte penitus nolim , si gratuito fieri nequit, ob vendibilis rei natuis Tam v qua solent excusores potissimum incitari. Λlioqui remitti ad me archetypum, quam uel te onerari . uel nauseantium impretarum ronchos et fastidia pati malim, nisii aliter tibi. fuerit uisum. Tum enim ex tuo consilio res Umnis pendebit. Cura, quaeso, ualetudinem diligenter , quam ego altissimo Deo quotidie commendare non desisto. Tragoedias Sene eae audio apud Witten bergam emendatissimocharactere uenum prostare. Lae si istic uenales forent , quandoquidem illuc profecturus hoc tempore nuncius sese nequaquam offer eas mihi utpote summopere necessarias, coemi atque transmitti, assignato pariter pretio ,

quod alias bona fide persoluam . optarim. Uale feliciter in Christo Iesu. Ex Heruordia qui eo idus quintiles anno salutis nostrae 1 27.

tium. De Narisageni orationibus.

D. P. T iteras tuas, Doctor celebratissime Bilibalde, laetus accepi, utpote diu et ardenter expectatas. Quod enim avide praestolamur . id iucundius. ueluti unguibus inuolando , assumimus. Valitudinem tuam, quae me tecum male habet ut uide ob ita composito fers animo, uti uafro describis stilo.

439쪽

Nam more consueto cum te scribis ualere, hoe est , aegrotare , quid aliud , quam animum tibi in Christo bene pacatum esse, tam liber animo, quam uafro eloquio demonstras Τ Ε-uangelii negotium istie anabaptistarum insania diuexatur , atque cut scribis in dies magis inualescit persequentium illud rebellio. Bene habet. Conualescit apud uos sub inuolucro persecutonis uerbum Dei et quo plus opprimiatur, hoc minus a profectu impeditur. Nullo enim modo impugnaretur , si non adesset quemadmodum et hellum ibi nullum est, ubi nullus comparet hostis. Quod si foris non iata, ut desideramus , optatae frugis opulentia respondet , intus tamen egressum de ore diuiani patris uerbum promissae uirtutis expers, Ε-saia teste, nullo modo permanebit 3 facile in nobis huiusce occultae frugis fidem intertum hant scandala , quae Christus necessario esse

uentura , et haerelas, quas Paulus esse oportere tradit. Vt haec ita de uobis sentiam, facit praeclarum senatus uestri edictum, quod nuperrime in lucem prodiit, faciunt insigniter docti aliquot, sub te Apolline, uiri. qui et

iuuere hactenus, et iuuare deinceps rem p.

. Christianae pietatis possunt. Riocirca et ipse bonae spei plenus sum, et te bene sperare

hortor. Orationes NaZian eni contra Iulianum, te interprete, in latinum uersas , tuo munere olim accepi. Primum Opus tuum contra Oe.

colampadium indefensionem eucharistiae dum

passim rapientibus hinc inde amicis permitto .

440쪽

sio EPISTOLA

perdidi. Aegrum ob id animum ae penitissime dolentem, altero transmisso consolaberis. Sub incude cetera , quae habes, impatienter expecto. Hermannus ille medicus et medici filius, quem tu olim mea causa intra aedes tu as aluisti , apud Hildensemensitum urbem , deis functi medici, seliei omine , opulentam for. titus est uxorem. Vir quidam patricii sanguinis apud Monasterienses degit, Arnoldus Bell-holtius nomine , qui erga icripta tua miro fertur assiciturque ardore. Is cum tuam ad me proxime datam epistolam legisset, ita ardenter desiderare coepit praedictas NaZianZeni orati nes , ut ipse necesse haberem id tibi literis significare, ut hominem tuo dignum amore. eam desiderato munere . demereri in animum induceres. Τu , quod ratio suadebit . haud dubie laeturus es. Vale feliciter. Ex Heruo dia quinto idus apriles anno salutis nostrae

XXXXV.

Pra maneribus gratias ast ad seia gliaeuis paratus. ν

mendat. A tempore, quo D. tuam in diaeta imperiali Treuirensi cognoui et inde O.

SEARCH

MENU NAVIGATION