장음표시 사용
441쪽
cemburgii, ubi, quod adhuc memoria teneo. Salmonis capite me donauerat, semper mihi iucunda fuit eius consuetudinis recordatio, quam etiam praeclarae ipsius uirtutis et summae doctrinae praeconium in dies iucundiorem effecere. Vnde uenit, quod nihil magis optarim , cum hic fui, quam ipsam inuisere et dulcissima eius perfrui praesentia, sed quia
Propter negotia et causas, quae me ita retinueis re clomi, ut pedem extra hospitium non mouerim , desiderio meo non potuit satisfieri; quocirca praestantia tua id aequanimiter mecum ferat, nec minus animi, quam corporis aestimet praesentiam. Pro pulcherrimo pocul deaurato , quod dono missit D. tua non planescio, quid referam , dum et munus et donantis erga me uoluntatem considero, nisi gratis simi animi mei promptitudinem, quam opere PCtiUs, quam uerbis declarare et occasionem mihi dari cupio. qua meum experiatur studiisum. Proinde si qua in re opera mea praestantiae tuae uel apud Caesaream Maiestatem, uel Serenissimum regem Ferdinandum seu quouis alio in loco usui esse poterit, id mihi scribat aut significet iam per Sebaldum Geyder, eius propinqUum, mihi intimum, qui me comita bitur, et eficere curabo, ut re ipsa per cipiar, quam cupiam ipsi gratificari. Et cum his me D. tuae defero , quam Dei benignitas longaeuam conseruet et incolumem. Ex hospitio meo. Nurembergae die 8 August anno domini i 2st.
442쪽
De libellis Bilib. in Oecolampad.
S. V. P. Nihil muneris, praestantissime D
mine imi libalde, potuit mihinoe tempore gratius offerri, quam hi tui in UecoIampadianas insanias replicatorii libelli quorum tres praeteritis diebus , me absente acl aedes meas delati fuere, e quibus unum reuerendis. Dom. Εystettensi, secundum Priori in Rebdors tua ex parte . uti iusseras, Ob-
tuu , tertius uero , ut inter nos contractae amicitiae siit aeternum pignus , a me praeelyuus obteruatur, quem , cum otium nactus fuero. quod interea non est datum , sinceriter legam. clementissimus Seruator noster, cuius neROti-
quantum Himulis, aequa fruaris eorporis sanitate, quo Christianae reipublicae iam iam Iia ta. s. '.' RV in ty/dito talento auxi Ita feras salubriora. Postremo uelim tibi perin
me 'in Rise υ quod tui gratia non sim
quam studiosissime facturus. Vale ex Eysten, MN 26 Februarii Is an II. s. v. 'T iteras D. V. de data 8 Septembr. una eum epistola in Oecolampadiis
443쪽
dium , mea et quorundam bonorum uirorum opinione . non minus doetam, quam necessa riam iterum a V. D. emissam , hodie per quendam tabellarium mihi redditam habui, quam tamen his praeteritis diebus augustae in manibus quorundam amicorum deprehensam prius legeram; etsi quibusdam uidebatur V. D. a meta legitimae defensionis excessisse, ego tamen nulla ratione possum hoc V. D. impro-hare consilium , quo temerarii hominis compescere studet audaciam. Ex Εysteti. die igSeptemb. I 27
Beneficia a Bilib. aecepta erato aηimo celebrat. Uxorem ducere recus t. νS. D. Georgius Harthman , presbyter hono-M ratus, eum hisce diebus , patriam consanguineosque suos uisitaturus, ad oppidum vorchheim uenisset, Bilibalde doctissime, me tuo nomine adiit, atque plurimum saluere iussit,mihique Gregorii Naaianreni theo- Iogi orationes duas, a tua Excellentia ex grae. eo in latinum uersas, quas dono missisti, praesentauit, quas et ipse summo eum gaudio aecepi. Nec profecto scio, quid optatius, quidiae iucundius hoc tempore mihi contingete potuisset. Quando igitur accipio, tuam humani
444쪽
tatem mei adhuc memorem esse , cuius et ipse in hane usque diem immemor nunquam extiti r non potui mihi moderari, quin saltemhreui uerborum complexu ad eum perscriberem, qui de me quam optime meritus sit. Ceterum cum temporis angustia vetet, omnia scriptis complecti , quae tecum colloqui animus gestit, nec tuto literis omnia eredenda sint, praecipue hoc nostro tempore. ubi quaevis et pia et saneta uituperonum calumniis obnoxia sunt; in praesenti rum tibi gratias ago atque habeo maximas, ob tuum solicitum, et bene in me affectum animum , quem prae te tulisti. et in multis liquido commonstram ; haud enim oblitus sum , quanta olim , dum Esthe- nauu pastoris ossicio fungerer, beneficia in me contulisti, et quantam mihi beneuolentiam ostendisti , quorum omnium nulla unquam apud me obliuio erit. Nec , etiam si uellem,
quod absit , eorum obliuisci possem. Non enim humeris illa , sed pectore, domicilio mentis , ineluia gesto. Et quoniam uideo,
te uirum ornatissimum , etsi aetate ingrauescentem , aegritudinibusque uariis oppressum, graecae adhuc literaturae operam dare, ac communi legentium utilitati consulere , non possum profecto non laudare bonitatem ingenii tui, praecipue cum id agas , ut non tibi soli, sed ceteris quoque mortalibus natus uidearis. Deus Opt. Max. conseruet, augeatque talentum , tuae humanitati diuinitus traditum . ut
aeum gaudio quandoque audias: Luget serue
445쪽
hone et fidelis , quia in modico ruisti fidelis
supra multa te constituam . intra in gaudium domini tui. Λmen . De uxore ducenda, quod perurbane Ioca. tus es , in mentem uenit quod sapientes quidam olim dubitabant, an sapientis esset, ducere UXO-Tem. Itaque et ego eum dubitantibus diutius pie dubitabo, an prudentis sacerdotis fit, uxorem ducere. Nolo tamen eos, qui iam duxerint, iudicare. Ego, quantum ad me attinet, Uxorem non ducam, quia poenitere tanti non emam. Haec ut bono animo suscipias, ae in meliorem interpreteris partem, etiam atque etiam rogo. Si prae ceteris negotiis tuis tibi licuerit, obsecro, ut suavissimis literis tuis me indignum diseipulum tuum . iam uariis laboribus obrutum . quandoque soleris. Valeat bene tua excellentia , cui me commendo. Datae Vorcheim , anno a natali christianoro die uero Lunae, quinta Octobr.
Fratris supremum fatum araeiat. In Christo IΕsu salutem. gratiam et suam
R de saepe adhortatns est frater meus Leon. tardus, dum mecum ageret, ut tuam
446쪽
Excellentiam meis scriptis ineuitis uisitarem. iornatis . ac humanisT. Bilibalde. At veritas lsemper, ne minus opportune uenirent litterae fineae ad te, uirum omnium occupatissimum. let quia tota ciuitate nobiliss. Noricorum, ceu asylum quoddam tum diuinae, tum humanae sapientiae prudentiaeque ueneratur. Modo uero, optimi senii pater, iudicium Dei ac lcommunis naturae ordo me cogit, tuae DOm. isignificare ea, quae uix prae lachrimis exarare possum. Vieesimo septimo enim die Λugusti, superioris aestitis, charissimus idem- uque semper amantissimus frater meus Leo- nardus Chreberius iunior extremum diem λelausit. ac spiritum suum in manus Dei omnia ilpotentis commendauit, in ciuitate Ungariae λprouinciae Offen , ubi praeterita aestate seriis tham militarem sub rege et archiduceFerdinando, i discendi gratia . egit, quem morbus ille, quia medicis appellatur, adustio colli, die Brevne, leum plerisque aliis uiris egregiis, interemit 'Aetermo Dei iudicio sic praedestinatum. Cuius pia anima requiescat eum beatis. Id nobis per conterraneos suos certo significatum est, tum eius bellandi industria . aliarumque rerum experientia mire laudata. Proinde, Clarissime Domine, quem tu olim tam Pa terne fouisti, instituisti, et ut natum tuum unicum aluisti, modo in Christo dormit. Spero maxime,studium institutionis tuae, quo in eum Iam pie usus es, non omnino periisse , sed coram Deo optimo et elementissi certam suam
447쪽
habere mercedem. Iustus enim quaeumque morte praeoccupatus fuerit , inquit Sapiens 4 capite, in refrigerio erit. Placens Deo, factus dilectus, et uiuens inter peccatores, trans latus est. Raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius. Decreuerat in animo suo bonus iuuenis, me ad futuram hiemen uisitare, suosque parentes suo aduentu salutare; aliter autem Domino Deo uisum est, cuius uoluntati diuinae nullus mortalium resistere potest. Sit nomen domini benedictum. Sive enim uiuimus, siue morimur, Domini sumus, inquit Apostolus. Ceterum Claris Domine, rogo ac obsecro tuam humanitatem , ut siquid re rum fratris mei defuncti penes te effet Out arcam ut olim retulit mihi , uelis eam petΛndream Rutteli, famulum tuum etiam mei amantissimum, ad me curare. Scio lubens faciat, ut aut ad Eslingam aut ad Studgardiam ueniat per uacturam aliquam certam. id obsequii in aeternum non obliviscar precibus meis. qcias in dies habeo ad Deum misericordis. Patrem. Novarum rerum nihil apud nos est praeterquam caritas ferme omnium frumen torum. Et vina pretio magno uenduntur praesertim uetera. Plaustrum uini uenditur pro
XLII n. dum modius tritici pro I 8 a. scit
Andreas,quid contineat modius. Similiter et lumina et sagimen in dies carius emitur. Sic nos Dominus uariis flagellis uisitat semper, ut tandem erubescere incipiat populus suus' cum Propheta Ieremia. Gratia Domini tecum,
448쪽
Vir integerrime . qui te nobis seruet ab omni malo. Λimen Sturgardiae et Nouemb. anno
EPISTOLA IOANN. AESTICΛMPIANI, THEOLOG. DOCT. Libros quosdam at Bilibaldus ipsi coemendos
alutem dicit. Opera tua uel potius officio O perquamhumano, Bilibalde patrone honestissime, utar quam libentissime , quippe
cum nullum magis solertem , magisque idoneum ad id negotium deligere potuissem, modo non reueritus primum essem in te grauitatem senatoriam , etiam sententiarum et reis rum, et quidem florentissime saepenumero dicendarum , adhaec interpretandi transferendi que rationem ac sedulitatem , quae tamen, ut uideo, omnia cedunt liberali amici tenuioris officio, qua benignitue facilitateque tua non laetari Minodum non possum. Renovabo igitur librorum coemendorum auctores. Suidas atque Lucianus , Demosthenis orationes, Homerus et literae, quas uocant, Florentinae nam Aldi non habao et Gregorii Nazian-2eni opuscula aere meo coemantur, Lipsi amisque recta aut huc statim, si fieri potest, mittantur. Pretium . cuicumque negotium cla-dtris , gratuito remunerabo ac tamen heneis ficium
449쪽
steium rependi eurabo. Vale feciliter, cum Doctore autem Scheurio uel patris tui caussa in pratiam redi, etenim non amat ciues inieris dillidentes, mihi quoque rem facturus peringratam ; condiscipulus enisn meus Boncniae olim fuit et inter patronos meos semper rein censendus. Vittenbergae dat. die S. Iulianae uirginis . a. Dom. XVuli.
L. EPISTOLA IOHANN. OECOLAMPADII. De Denehii fama sinistra certior feri
Gratiam et pacem a Domino. Si bene prospereque tecum, est, quod gaudeo, mi Billibalde. Fert fama mira quaedam de Dinckio, quem nescio, an ultra debeam dicere, nostro; certe non est mihi adhuc credibile, illum talem Virum, quem profecto si suspicari licuisset, minus dextre functurum prouincia. neu liquam commendassem tam osticiose. Quodsi in homine falsus sum, non tamen Christiani officium denegaui. Multa et prophetas latuerunt, quid mirum, si et nos peccatores. oro per nostram amicitiam, ut sciam , quare exactus sit ab urbe uestra. Vale, uocant macampanae. Dominiea quinquag. Basileae.
Consiliarium Caesareum , Senatorem et Patricium Horimbergensem,lo. Oeco-
lampadii in Nemesin Theophili prologus,
450쪽
Patrone Mu sarum , decusque Noricae Insigne gentis . Billibalde, eandidus
Adesto spectator, tragoediae recens Natae, tuique nominis fulgoribus Ab aemulorum dentibus mordacium. Τitinthii instar, nuncupatam uindica. Iucundioribus quidem tu dignior, Sed interim ne spreueris munusculum , Loeupletior donaria inferam aurea.
Vide interim. quod pectus et quae mens tibi Se se dicent, quam casta, quam sincera sit. Non spectat, ut plerisque mos est, comm indum Praeter necessitudinem. Virtus tua ingens, mihi se se offerens semper, facit. Vt te patronum haud poenitendum deligam, Nec his adhortor, quo periclitantibus Virtutibusque ac Luteris feras opem. Tute ipse curris . vellicare aurem haud opus. Omnes enim legunt, ut optimi senis Et innocentis urbe et orbe testibus, Reuchlins, disertus uberi facundia obnixe agas rem. Nec modo procudimus tuis par laudibus.
Iam si qua spes lucri pi cet, uere unica haec,
Quum laxior cothurnus haud sit anxius, Animi impetum quibus eloquatur uerbulis, Saepe et προσῆκον amans, lonat blasphemias. Despere t , Omniumque mores improbet, Vanos et inuidos.abhorrens Zoilos, Quaerit patronum et eloquentem et canis
