장음표시 사용
191쪽
148 L. BO HINC N TRI ea Franciae Regina nata est : alia AIexio Graecorum Imperatori: tertia Duci Saxoniae nupsit , ex qua Otho Imperator natus est: quarta Tolosano Comiti , ex qua
ortus est Raymundus . Quo tempore Regina Ierusalem cum filio altercatur,qui Ierosolyma a matre prohibetur; quam mox Violenter ingressus cum ea pacificatus Neapolim Asiae civitatem eam inhabitare per misit.
Sed Conradus non multo post senio consectus interiit anno MCLII. Imperium a Friderico Barbarossa Saxoniae Duce , quum Electores de novo tyranno dissenti-
Tent, Occupatum est . Ceterum ex Roma, morum iniuria, quam pro Senatu a Pontifice urbe pulso supra factam memoravimus, plures in Etruria, di in Campania, tyranni exorti sunt, qui terras EccIesae Romanae subiectas sibi adscivere.Nam Petrus Frari-gipanus Terracinam,Sicciamque occupavit; Norbanum , & Fri senonis arcem Guido Colum nensis; viterbium vero,&Centum
cellas, quam nunc Civitatem veterem adpellant, Iacobus Praefectus urbis ;& Nic laus Anguillarius Tolphas & Sanctam Severinam I pluresque alii nonnulIa muniti Gsma Ioca subscepere. Ob quod quum ad urbem peregrinantibus iter difficile redderetur , etiam hoc ipsis Romanis odi sum
192쪽
ΗisTORIA SICULA. I49 Lum esse coeperat. Ex quo Romani immutata voluntate Pontificis reditum eXoptabant . Ita populus novarum rerum cupidus numquam in eadem mente perseverans magnarum plerumque calamitatum fomenta substentat.
Ea tempestate Ioannes quidam , qui de Temporibus dictus est , diem clausit extremum , qui vixerat , ut fama est, annis CCCLXI. nam militasse secum Carolum Magnum adfirmabat . Quo etiam temporem Henricus Ludovici Regis Franciae frater Monachus effectus est. Iisdem temporibus Rogerius Panormierat, & aegritudine correptus, nono &quinquagesimo aetatis anno interiit, mense
Maio, sepultusque Panormi in Ecclesia Cathedrali , testamento Guillielmum filium haeredem instituit. Constantiam vero, quia Deo dicata erat, consulto praeteriit, Tancre dumque , qui ex concubina Ortus erat , exheredem fecit . Sunt qui dicant Rogerium ab Eugenio Pontifice etiam coronatum , & ob id ad expeditionem Asiaticam profectum . Sed is Tan credo adhuc impuberi Tarenti Principatum reliquit .
Guillielmus igitur in Regno Siciliae,& Neapolitano solus patri Rogerio successit , & ab Insulae cultoribus magno
r) Fides apud Scriptorem esto . Mecaltius.
193쪽
rso L. BON IN CONTRII omnium adsensu Rex consalutatus est . Qui ubi primum Trinacriae res composuit, Meia sana solvens in Calabrias transfretavit , praefecitque illi Provinciae Rogerium si-4ium . Inde in Lucanos perrexit Contra San severinorum familiam moturus, quod eius generis viros patre vivente infestos habuerat; quam penitus huiusmodi eorum possessione agroque privavit , regnoque
extorres fecit. Quibus peractis in Apuliam pergens, Venusii permansit. Iisdem temporibus Alphonias Hispaniae Rex ab expeditione Asiatica rediens moritur I cui Sanctus filius in Regno successit. Quo item
vita functo Fernandus frater regnum obtinuit . qui etiam in Arabia contra Barbaros praelians interiit . Cui Alphonius deinde filius successit in Regno.
Interea Eugenius Romam rediit , D tusque Romanorum opibuS, Terracinam , Norbanum , dc Fri senonis arcem , a Tyrannis occupatas subsceperat . Inde ad Etruscos versus, Anguillarios sibi in sensos perdomuit , viterbiumque deditione accepit. Iacobum praefectum urbis in vinculis coniectum gravi tam dena pecunia mulctavit . Post haec Tibur reversus natura con cnssit .
Ludovicus Rex Franciae Constantiam Regis Hispaniae filiam matrimonio cari
194쪽
ΗisTORIA SICvL A. Is Ipulat sibi . Ex qua nata est Margarita , quae primo successu Henrico Iuniori Regi Angliae, deinde viro vita functo , iterum se in matrimonium Uelae Regis Hungariae copulavit . Ceterum Anastasius iam Eugenio Pontifici successerat ; quo item brevi vita functo Hadrianus quartus illi suffectus est . Is erat genere Anglus , & ab Eugenio fuerat in Nor vegiam missus , illosque ad Christi religionem , fidem qu converterat. Qui non prius Laterani s coronari passus est, quam Λrna Idus Brixiensis haeresi ab Eugenio III. damnatus urbe pelleretur. Quod quum Romani facere recusarent , increpiti a Cardinati Sanctae Pudentianae , tam iracunde Pontificis monitionem tulerunt,ut is a populo inter monendum sauciatus, in terramque deiectus sit . Pontifex id non ferendum ratus sacris Romanos interdixit. Mox populus suo more usus commutata voluntate Arnaldum pellit . Reconciliatus est Pontifici ob eam causam populus Romanus, & Hadrianus con secutus est. Iamque Fridericus contra Pontificem moverat, di ab illo excommunicatus peiora contra Ecclesiam machinabatur.
Interea Guillies mus certior factus de his, quae Romae inter Populum , & Pont, ficem gerebantur,Venusio egressus Beneven tum occupavit, adserens Christum Iesum ni-
195쪽
hil proprium possedisse ; cuius exempIo
Pontifices vivere debere , di eius vestigia sequi , ut illis a Petro Apostolo mandatum est . Inde Ceperanum Barulumque suae ditionis effecit . Quod Pontifeκ aia diens Gullielmum literis , ut ab Ecclesiae terris abstineret, admonuit; sed quum m Onitionibus nihil proficeret illume X communieavit , Regnique titulo privavit, & eius subditos sacramento fidelitatis absolvit. Hoc modo Guillelmus, qui primo iuventutis te minpore bonae indolis Regnum adscenderat , paulatim immutatis moribus, Ecclesiaeque hostis factus, se principatu exuit; fueruntque in posterum eius scelera adeo detestanda, ut omnium flagitiorum facinora superaret .
Nihil moderati, nihil sancti, nihil religiosi habebat . Quare ipse mali iniquique is hominis nomen accepit, dictusque Malguillelmus . Primo igitur sui regni anno se Fri-derico Barbarossae Imperatori confoederavit, quia illum Pontifici infestum fore acceperat & ab Hadriano IV. excommunicatum . Deinde inconstans animi vir hostis Friderico effectus contra Siculorum volun talem se Pontifici conciliavit, suis exosus,
omnibus iniustus , & detestabilis factus ;de cuius sceleribus suo loco dicemus. Fri-dericus ex gente Suevorum illustrissima ,
qui ct Barbarussus dictus est a capillorum
196쪽
ΗIsTORIA SICvLA. Is 3 colore, eo tempore quum potestas Romani Imperatoris eligendi in eum translata esset,
ceteris ini electione dissidentibus, ipse se se Imperatorem dixerat, & postea Imperator factus, compositis Germaniae rebus, statuit indistincte cum omnibus bellum gerere, qui Imperii bona occupassent , & Graecorum Imperatoris dignitatem sibi olim concessam infringere; illisque adversatus primo beselum indixit; deinde Hungaros & Illyricos contra eum duxit, in Apuliamque Emmanuelis copias insequutus sibi cedentes coegit cum eo praelium sumere. In quo Fri-dericus superior factus , Epirmnque sibi adeptus , accersitus in Italiano fere omnes Lom bardiae civitates subscepit,&Tordonenses sibi diu rebelles obsedit, & tamdem expugnam vit . Deinde in Umbros properans Spoletum diripuit. Post magnis itineribus per Sabinos cum omni exercitu Romam contendit,& Tibur aedificari curavit . Hadrianus eo tempore Viterbii erat , veritusque Friderici adventum ad Urbem veterem primo, in
de ad Civitatem Castellanam,confugit Iconciliatusque Pontifici Imperator per internuntios Sutrii fit illi obvius, ct anno salutis MCLIV. Romae ab eodem Pontifice coronatur in Aede Sancti Petri ; ubi orta seditione inter Alemannos Romanosque., qui illis vi portas bis clauserant , aliquot - Fria
197쪽
rs L. BON IN CONTRII Frideri ei equites sauciati sunt. Ii quum assuos confugissent, commisso in Hortis Neronianis praelio, Romani in sugam versi, &plures ex iis a Germanis capti , & occisi
sunt. Rogatus tamen Fridericus a Pontifice captos dimisit. Inde in Sabinos ad Mallianum se conserunt , traductoque omni
exercitu , Tiburi aliquot diebus apud Pontem Lucanum consedit, quoad Tibur sub- scepisset . Inde compositis Romae rebus urbem ingressi sunt . Interea Florentini , qui olim contra Guidios profecti male pugnaverant , iterum reversi Montem Crucis eorum antiquum oppidum solo expugnarum aequarunt; & eorum bona direpta Episcopo Florentino venduntur. Pistorienses apud Carmignanum cum Pratensibus decertarunt, qui opibus Florentinorum
freti praelio commisso fugati sunt. Tiburistini, qui se Friderico dederant, ab eodem Pontifici restituuntur . Post haec Fridericus in Lombardiam rediit contra Mediola menses, qui ab eo rebellarant, & ceteros sibi finitimos eorum auctoritate contra Frid ricum attraxerant . Ipse igitur cum iis primo bellum moturus Cremam obsedit , umde finitimorum agros ibi incursionibus inse. stabat; & Guillielmus iterum Pontifici adversus factus erat. Iisdem temporibus Guillielmus contra Graecum Imperatorem pro
198쪽
Η Is TOR I A SIC F L A . isssectus urbem Tenedum diripit , rediensque apud Delon Insulam in hostis classem offendit ; qui etsi numero impar, tamen cum suisculis centum di quadraginta Graecorum naves praelio superatas cepit , dc cum iis in Italiam rediit. Ea tempestate Tancredus Rogerii filius naturalis , quem supra exheredem factum diximus, audiens de subditorum odio in Gullielmum fratrem exorto , dc Siculos ab eodem mente alienatos, Tarentum sub Principatus titulo sibi a atre Prelictum occupavit. Quo tempore Michael Palaeologus vir gratia nobilitatis Princeps Anconam delatus contra Emmanuelem moturus, ut ac
cepit Pontificem cum Friderico pacificatum, di in Lombardia rebus bellicis intentum , Hadrianumque Beneventum contra Guillielmum moturum descendisse, mille aureo rum Pontifici, & Patribus obtulit , si eum contra Emmanuelem, & Guillielmum ni tentem in societatem recepissent, & Brundusium, Cotronumque, di Barum urbes sibi concederent, quas expugnare suis sumtibus pollicebatur . Patres de ea re cum Pontifice adloquuti, subscepto Palaeologi auro , pollicitationem, & foedus acceptant Quod quum Guillielmus accepisset, iterum se Pontifici conciliat, maiorique auro dat
ipsius amieitiam , di favorem patribus ad
199쪽
xs6 L. BON IN CONTRII versantibus adeptus est . Iamque Palaeologi copiae in Apuliam descenderant; quum indignati cum Pontifice Patres, quia tam P tentissimi hominis promissa parvi faceret;
secumque animo reputantes tam faede ab eis illum frustratum esse , multis a I-tercationibus frustra consumtis , impetrare hoc non potuere, ut Palaeologo aurum, quod exsolverat, restitueretur . In insula. quoque Siciliae ea tempestate motus contra Regem exorti , quibus increbrescentibus, Si cu Ii tam dem, suadente filio, in vinculis i Ilum habuere , ob eumque metum
Tancredus cum fratre conciliatus curam
tuendae Provinciae a fratre subscepit: quia ea tempestate insulani Guillielmum Regem seditione procerum acrius e Xorta Capuae observabant , & Rogerium eius filium in regnum adsumserant , illo prius ex Calabriis , quibus praefuerat , in Trinacriam revocato . Huius rebellionis plures fuisse caussas ferunt. In primis Regis natura immitis, & detestanda eius scelera, tum etiam quia insolentior querelantibus
factus aditum sui dissicilem adeuntibus fecerat ; & quia consilio cuiusdam Masii Bare sit , qui Admiratus Insulae erat, usus ,
omnia iniqua suadentis,ea ut impius &iniussus exsequebatur. Hunc Matthaeus Bumulannus ex Trinacriae nobilibus non adsper
200쪽
HIs ToRIA SIC VLA. Is Inandus ob easdem caussas sua manu obtruncaverat, auctorque fuerat seditionis in regno exortae , regisque deponendi , capiendique ; & suasor populo factus Rogerium
eius filium in regnum adsciverant. Ea tempestate Calabres Emmanueli Graecorum Imperatori se dederant. Lucani vero, & Apulorum pars, illico ut Guillielmum captum Panhormi accepere Frideri cum vocaverunt. Idemque paulo post re Samnites fecere . Iamque contra Pontificis voluntatem Patribus tamen adnitentibus Palaeologi copiae apud Brundusium considebant , civitatemque terra marique obsidione vallabant, classe ibidem a Palaeologo
Insulani interea more suo usi mutata voluntate Guillelmum exposcere , di Ro-gerio adversi esse coeperunt. Is seditionem& periculum metuens Panhormum , in qua
urbe vinculum familiaritatis contraxerat , aufugit: ubi validiore exorto tumultu, quum armatam multitudinem cohibere non posint, vitaturus hostium tela , in Turrim Pisanam confugit , in qua seu sedandi tumultus , seu veniam impetrandi, tempus expectaret. Ludovici Regis Franciae uxor moritur ;& is Constantiam Theobaldi C mitis Campaniae iam defuncti filiam duxit,
