Deliciae eruditorum seu Veterum anekdotōn opusculorum collectanea Io. Lamius collegit, illustravit, edidit Historiae Siculae Laur. Bonincontrii pars prima. 5

발행: 1739년

분량: 392페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

221쪽

x t L. BONIM CONTRII fossus est , & aliqua ab hostibus capta . Tum

de integro instaurata pugna cruentior facta est . Quod Fridericus animadvertens , in gressus ipse praelium , rei militaris insigne documentum suis ostendit. Ter equo prae cipitatus suorum opera super alio invectus multos sua manu hostes occidit . Sauciatus in terram deiectus est , & paene ab equorum pedibus attritus. Tum vero magna Papiensium & Germanorum occisio facta, qualis numquam antea facta erat , ubi Fride ricus ipse sibi consulens incognitus pedester pugnans vagabatur, & ad nacto suorum equite , illius beneficio cruentas hostium

manus aufugit. Interea rumor erat Frideri cum in praelio mortuum esse, & eius rei tam constans fama fuerat , ut eiuS u Xor, quam ipse Comi reliquerat, virum luxerit, di mortuum credens eius cadaver a Mediolanensibus postulaverit , quum ille Papiae repente adparuit. Sunt qui servati Principis decus ad Henricum filium deferant ;alii ad Tium Miniat ensem , cum quo Pa

piam pervenisse comperio. Nonnulli ad Papiensem Equitem . Parum de filio constat. Nam ea tempestate illum Germanis praefectum invenio a Patre , & secum Italiam non petiisse . Post eam cladem Fridericus, dum eius vulnera curabantur, Legatos ad Pontificem Λnaniam, ubi iam redierat,m, s. sit,

222쪽

Ηrs TORIA SICYLAI 179 sit, pacem impetraturus. Pontifex se eam illi daturum pollicetur ea lege si a bellis

quiescat. Statuuntque ut Imperator Man euam , & Pontifex Bononiam se conferant, ut propiores facti melius de pace conve Diant . Nec minus propterea Fridericus quietus erat. Nam postquam Mantuam veqnerat , tantis calamitatibus Cremonenses ,

Tordonensesque adfecerat , ut ii ab eorum sociis destituti inopia & vi coacti Impera-xori se dederint . Interea Pontifex duod cim triremibus , quas a Guillielmo Siculo

acceperat, a Fragoro monte solvens, venetias se contulerat, a quibus honorifieenti sis me susceptus est . Sex deinde Cardinales ab eo Bononiam missi,ne Fridericum Pon-4ificis prosectio deterreret, aut se frustratum ab eo diceret. Imperator ad exposcendum a Venetis Pontificem misit , quibus illum non dedentibus Othonem filium classi prae fecit Pisanae. Qui cum Venetis concurren captus est , & Venetias perductus. Sed ea, tempestate antea Pisani omni Sardinia Genuenses fugaverant. Qui ad res contra Pisanos novandas eo profecti magno cum adparatu fuerant Et decimoquarto Kal. D cembris iterum Genuenses magna cum elainde superantur. Iisdem temporibus Saladi-nus Nurdini Ufilius suum regnum stabiliverat. Is erat omnium eius gentium fortissi- M a mus,

iὶ sunt qui habeant Noradinus, ut Platina. Lainius.

223쪽

xto LI BO HINC N TRII mus , potentissimusque, qui duas Asiae provincias iisdem temporibus sibi subiecerat . Agyptum Ciliciae, di Syriam, eorum Regibus praelio superatis, & captis. Qua victo-iria elatus , Christianos in tota Asia commorantes attrivit. Quum Balduinus Rex

eius copias apud Ascalonem fudisset , di mox altero apud Tiberiadem praelio viginti millia barbarorum fugasset . Saladinus iisdem ferme temporibus , quibus Frideri- eum dimiserat, praefecerat Asiae , Arme,niae, Ciliciae Solidanum quemdam gente Turcam , qui paucis copiis fidens Saladini

Potentes provincias obtinebat . Guillielmusi Siciliae Rex uxorem duxit Ioannam Regis Angliae filiam , occasionemque recuperandi regni nactus, coacto undique exercitu , in

Calabriam transfretavit , eosque sibi , repatri olim rebelles conciliavit . Facionum autem capitis ultimo adfecit supplicio ; ingentes nonnihil saevitum . Inde his subactis in Apuliam penetravit , quam mox sitam effecit , defectionemque, quam fecit, dissimulans, vir ingenio mitis dimisit impunitam. Ob qua rem quum e provincia discessisset

iterum perfidi homines rebellarunt. Quar non amplius ignoscendum ratus in Barensis, Sipontinos,&Tranenses tribus exercitibus se convertit, & ea moenia olim a

Traiano aedificata demolitus est . Cives

224쪽

Ηrs TORIA SICULA. 18 IIoeo habitare inhibuit; Sipontum, quia rein bellionis initium fuerat, penitus delevit , incolasque duo millia passivam urbi adpropinquare prohibuit. Barensibus vero maximam urbis partem ademit. Ceterum unis

decimum post annum Tranum , & Barum

ab Iohanna uxore instaurantur propterea

deinde in Siciliam rediit. Emmanuel quoque eadem ferme tempestate Ciliciam provinciam sibi subiecit , ingressusque minorem A fiam Cimeum primariam eius Regni Drbem obsedit. Solidanus vero , qui ad id Regni adspirabat, cum decem millibus equitum in propinquo urbi colle consederat , petensque per internuntios ab Emmanue- Ie , ut civitate sibi retenta , aliqua eius Provinciae eastella suae ditionis reman rent; ita demum ab Emmanuele impetra

vit, si deinde absens spem praesidii obsessis

denegaret, foedusque, & amicitiam cum eo faceret. Sed hae pacis conditiones repente ab Emmanuele infractae sunt . Ob quod indignatus Solidanus fugam simulans in quibus commodius poterat vallibus occuItissimis exerci tum locavit, quem Emmanuel f gientem ratus , non exploratis itineribus insequutus in insidias praecipitatus cum omni suorum exercitu eaptus est , paullo.

que post ea lege dimissus , si quas prius ceperat urbes sibi restitueret, simul di illi r Μ ῖ . . Ino i

225쪽

I E L. B NIN CONTRI Igno finitima , quae prius Emmanuel suae'

ditionis effecerat.

Interea oratores Friderici Venetias

ad Pontificem profecti sunt, Bononiam I m-peratori suspectam adserentes . Auditi benigne a Pontifice . Ferrariam urbem pro conventu habendo Patres deligunt , rursumque mutata voluntate venetias utrique con venire placuit. Quo tempore firmata est Veneriis pax , magna venetorum gloria , Othone Imperatoris filio plurimum adnitentes ea utumque est ex foedere ne pridericus Guillielmo Regi Siciliae , & sociis

Lombardiae Civitatibus, per sex annos beIlum inferret, aut a quoquam inferri pateretur; & inde in S. Marci quum Impera tor ad pedes Pontificis procubuisset ex more, Pontifex arctius Friderici collum pressit, inquiens, Super aspide & basiliscum ambulabis, ct conculcabis leonem, & draconem , & non timebis tibi. 3, Tunc Imperator: non tibi, sed

Petro Iat ille inquit, & mihi & Petro : Dein de pedem Pontificis deosculatus , Alexander

manu illum adprehendens osculatus est. His peractis Fridericus per Ravenna, & Berte no Tum se contulit, nixusque id oppidum si hi retinere, a Pontifice rogatus Ecclesiae Romanae restituit . Alexander cum quatuor& de r Putida fabella haee est , ut viri docti ostende

226쪽

Venetis Sipontum adpulit. Inde per Apuliam Troiamque recto itinere Beneventum Pervenit, aliquotque ibi immoratus diebus per Casinatem agrum Ananiae consedit . Quo tempore Ioannes Antipapa in Albani

cavernis latebat.

Romani dudum Pontifici adversi quum fuissent, reconciliari se petiverant . Pontifex , quo id facilius fieret Tusculum se

contulerat; qui ne tractare quidem, ne dumessicere, potuit ut Consules quinquagesimo iam anno continuati, tollerentur . Cautum tamen, ut qui deinceps essent creati , iurarent in fide Romanae Ecclesiae permansuros. Cetera magis ex Romanorum voluntate, quam Pontificis, peracta sunt. Deinde Pontifex Romam rediit , conciliumque Laterani coegit, in quo inter cetera sancitum , ne quis nauta, aut quivis alius, barbaris munitiones aut arma importaret. Qui faceret illud, contra omnium Christianorum salutem fecisse iudicaretur, di poenam ae ternae damnationis incurreret .

Eo anno Emmanuel mortuus est , di testamento sibi successorem instituit Alexium filium adolescentem , cui Agnetem filiam Philippi Regis Franciae desponsarat, tutorque sibi testamento datus est Andro

227쪽

tute Iam & administrationem subsceperat . iBaldovinus ea tempestate morbo correptus

interiit. Is Sibyllam sibi sororem Guilli eImo fratri Montisferrati Marchioni cognomento Longa spada in matrimonium copulaverat, quae sibi eodem anno Baldo vinum filium peperit . Is fuit septimus Ierosolymitanus Rex; & Ludovicus Rex Franciae eo anno mortuus est , videlicet MCLXXX. cui Philippus successit. Per ea tempora in Gallia in agro S nonico a Palle udo oppido, virgo aegritudine debilitata , ita ut strato adsurgere sine alterius auxilio non posset , ab Angelo nutriebatur; & in festivitate Beatae Virginis ad coelum raptae uti mortua iacebat. In se deinde reversa adfirmabat se in coelo cum Angelis fuisse, di vidisse Dei gratiam r),quam efferre voce ulla non posset Iem terra maiorem , ipsamque terram inter aquas di spersas in pilae formam redactam pendulamque esse ab igne , ct aere circumseptam , horum rationes advertens veluti si Astr nomiae studuisset si . Et apud Aurelianum

1 Non mirum haec illam dixisse , quum ista amuli is iam crederentur, & docerentur, seu ad Latinos veteres, seu ad Graecos respexeris, ut in Tractatu de Antipodibus , quem adolescens composui ,

antiquorum dictis in medium prolatis ostendi .

228쪽

ΗIsTORIA SICvLA . IM' Hostiae partem, quam Sacerdos diviserae cruore, ac si caro esset, fluere: visa est tum ab Episcopo , tum etiam ab omni populo

Quae res homines ad turbationem miram.

Fridericus Imperator cum Duce Saxo niae pacificatur ; ita tamen , ut Saxoniae Dux non prius suum acciperet Ducatum,iquin sex annis exsulasset. Qua ex re cum

uxore, & filiis, cum Guillielmo, & Othone , qui postea Imperator fuit, apud Regem Angliae eo tempore diversatus est. Alexander post haec Romae interiit. Cui Lucius III. in pontificatu successit Lu ca Etruscorum urbe oriundus,& nobilitate conspicuus . Principales Franciae Duces contra Philippum Regem conspirant , qui Burgundiorum fretus auxilio, se ab iis tutum reddidit. Ιis Fridericus quum ex Gemmania auxilia submittere vellet , Rex ab Henrico Angliae Rege auxilium expetivit Quibus praestitis eo intermedio pax tam dem cum Proceribus α Rege firmatur. Andronicus Alexit tutor ad imperium

adspirans quotquot Philippi Regis erant

Con- εὶ Simile miraculum Florentiae in D. Ambrosii contigisse narrat D. Villanius; deque eo peculiarem Aug. Cultellini tractatum habemus; & eius rei quotannis Dominica infra octavam Corporis Christi s

lennis commemoratio celebratur. Lamiuro

229쪽

186 L. Bo u IN CONTRI, Constantinopoli nobilissimos quosque cives interfecit ; novosque sibi clientes parans veterum oblitus , nemini carus, & a ceptus erat . Longa spada interea Ierosolymis obiit, relicto parvo filio. Cui Baldo-vinus consulturus Guidoni Lusignano. Pictavorum gente oriundo Sibyllam in matrimonium copulaverat ea pactione , ut si se mori contingeret , Guido pro Baldo vino nepote, quoad adultae esset aetatis , Regnum Ierosolymitanum gubernaret, moxque illi regiam potestatem permitteret. Interea Pontifex dum Romae pro Consulibus deponendis consilia machinatur,

Vrbe a Populo Romano pulsus est . Eius fautoribus oculi effossi sunt . Pontifex Umronam aufugit , ubi concilium habuit pro subventione facienda iis , qui expeditioni

ultra marinae erant intenti.

Guido insolentior ob Balduini tutelam factus a Baldo vino Rege amotus est , &Raymundo Bel trando Comiti Tripolitano tutela permissa est, ct puer in Regem unctus, & coronatus est. Raymundus tutorpuero datus, impeditus a Sibylla matre, &a Guidone eius viro, tutelam reliquit. Sed Baldo vinus ipse puer octavo post mense vita decessit, cuius mortem tamdiu caelavere , quoad a Patriarcha Ierosolymitano , & Primoribus urbis in suam voluntatem muneri-

230쪽

ΗIsTORIA SICULA. 1 87sus adlectis Guido Rex creatus est. Is suit

octavus Ierusalem Rex . Quam contumeliam Raymundus aegre ferens iniurias ulturus cum Saladino inducias firmat . Ob quam rem Galilaeae, & Tiberiadis Prinei-patus paene a Christianorum favore alie nati nostris incommodo , & miseriae fuere. Parabant enim ea tempestate Galilaei, ob sponsam noviter acceptam Raymundo, se a Barbaris tutari . Quo tempore Sala dinus Ierosoly mam invasit; & omnia prius depopulatus extra urbem erat; sacrisque incensis aedibus ibi consedit. ob eam rem Heraclius patriarcha Ierosolymitanus, auxilia imploratu.

rus Romam ad Pontificem venit, inde ad Philippum Franciae Regem . Qui cruce signa, hos, & suorum militum partem, ad Pontiscem misit, ut Ierosolymam properarent. Henricus Iunior Rex Angliae in Lemovicino agro apud Marcellum oppidum obiit,& apud Rotomagum sepultus est . Philippus Rex Franciae Iudaeorum Synagogas per omnem Galliam dirui iussit septem millia Gotaret lorum apud veturgiam caesia Francis sunt.

Ea tempestate Guillielmus stelliae Rex

suorum v lturus iniurias , qui Constantinopoli eiecti fuerant, contra Andronicum movit , Thessa Ionicam Macedoniae urbem sub- scepit, multasque praeterea tum Graeciae,

SEARCH

MENU NAVIGATION