Deliciae eruditorum seu Veterum anekdotōn opusculorum collectanea Io. Lamius collegit, illustravit, edidit Historiae Siculae Laur. Bonincontrii pars prima. 5

발행: 1739년

분량: 392페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

171쪽

i Σ3 L. BON IN CONTRI Itiasse imperio , di postea numquam adparuisse, cui Lotharius de Saxonia successit,

in quo Imperium Bavariae finitum est; αMathii des eius uxor, quae liberis carebat, ad Henricum patrem Λngliae regem reversa est.

Anno salutis MCXXU. Innocentius II. Honorio in Pontificatu successit Quo tempore Fesulae a Florentinis deletae , &aucti sunt populo multo eorum, qui a Fesulis

Florentiam commigrarunt & Minia tenses oppidum 3 componere , & aediscare coeperunt, silvamque ei loco finitimam servavere , quae in praesentem usque' diem aucta in tantum est , ut sit eorum pecori pascuae locus , quorum propter frequentem incolarum multitudinem ea in regione penuria erat. Rogerius interea Pontifici ad , versus pluribus ex caussis factus multa Qeda in Campania facere , agrumque. Ecclersae Romanae finitimum crebris latrociniis & excursionibus infestare: inde in Siciliam rediens longe faediora grassatus est. Ugo de Sancto Uictore litterarum peritia excelIentissimus per ea tempora claruit s ct Carolus Flandriae Comes, qui Balduino successerat, dum apud Brugas sole nania mi Liarum in templo S. Domitiani celebraret abir in Cam3arenam videlicet , ut habet in annalibur,

172쪽

ab Richardo Burgensis Ecclesae Praeposito occisus est anno MCXXVII. Quod facinus a Ludovico Franciae Rege repente punitum est. Hoc anno Baldo vinus Rex Ierosolymitanus ut quidam volunt a Solidano se redemit, & ad suos remissus est. Terraemotus eo anno in Asia validi Tyri magnam partem cum ipsorum aedificiis oppressere & Pontifex a Romanis adiutus statum urbis pacificum confirmavit; finitimos ab eo auxilia postulantes , quibus potuit subsidiis , iuvit. Lothario novo Imperatori bene pollicetur, ceterisque, quorum favore sperabat , iniurias ei & Ecclesiae Romanae a Rogerio illatas propulsare posise. Et deinde immutata mente Romanis, qui Anacteto Antipapae favebant, adversus factus est. Quo tempore Germani non ferentes Lotharii electionem Conradum Henrici nepotem di ipsi ad Imperium eligunt , & Fulco comes Andegavensis Gaufredo eius filio Andegavensem comitatum reliquit Ict ipse in Syriam prosectus est, Alexandramque sibi in matrimonium copulat, quae fuit maior natu filia Baldo vini Regi; Ιerosolymitant . Philippus I. ex filiis Ludovici RegisFranciae , Remis in Regem,

praesente patre ungitur, anno sal. MCXXX. Deinde movit contra Thomam de Marva

173쪽

Igo L. Bou Iu CONTRITciaci conflixit, eumque fugavit ; & Thomas a Rodulpho Norim anno sauciatus, de captus , & ad Lodovicum perductus ex iisdem vulneribus interiit. εὶ Dissident dei de de Pontificatu Pontifices , & aliquo emensibus magna altercatione cum Petro Leonis decertatum ; ira ut non religionis caussa de Pontificatu dissentire viderentur , sed de Imperio. Nam quum quisque sibi Vires parat , eo minus dignitatis suae r tionem habere videbatur. Η

ti Hune Ioeum late torruptum eX Annaliua quoad fieri potuit restituimus. Lami ωι.

174쪽

HISTORIARV ΜVTILIUSQUE SICILIAE

Ogerius interea duplici imperio auctus animum ad maiora erexerat ; dictusque Rex ab Insulae cultoribus coronatur Panormi a Bartholomaeo eius urbis Episcopos & quidem contra Pontificis voluntatem , quem iam schisma exortum exagitabat. Namque Petrus Petri Le,nis filius vir Romanus in Antipapam adsumtus , di Anaeletus adpellatus, urbem Romam crebris seditionibus conquassabat ; di serius non contentus eo nomine, ut est

175쪽

132 L. BON IN CONTRII hominum animus, imperii & honoris avidus se Italiae regem intruserat. Ob quam rem , quum maiorem in modum a Pontifice dissentiret , ad arma ventum est. Sed is paulo ante ex Sicilia Caietam adpulerat,& suburbio occupato , deditione a civibus facta, Caietam subsceperat. Inde in agrum Casinatem cum paucis equitibus classiariis fidens pervenerat; audiverat enim Innocentium contra se parasse e Xercitum . Cominmissis praelio Rogerius a Pontifice superatus Gai Iulium confugit ad Gottofredii eius loci dominum, virum tum nobilem, tum sibi amicissimum,& qui cum eo ordines duxerat sed quum oppidum esset natura munitissimum aliquot mensibus ab eodem Pontifice obsessus est. Interea Guillelmus eius Glius , quem Rogerius Calabris praefecerat , collesio exercitu , novisque undique cohortibus conscriptis , magnoque Agarenorum numero ex Sicilia stipe conducto, Lueanos

Praeteret Apulos, cum omni equitatu,captis magnis itineribus, in agrum Campanum pervenit ; inde contra Pontificem movit. Primo in agrum Theanensem to descendit,&haud procul Gallucio occultas itineribus consedit , Rogeriumque patrem sui adventus certiorsiseeit, qui eadem nocte per munitissimas hostium munitiones ad eum pervenit . Die

t tu Suessanum habet in Aunalibus. Lamius.

176쪽

His To RIA SIC v LA. 133 insequenti praelium commissum est,&dia

acriter ab utraque parte pugnatum . Nam

copiae prioris praelii memores, ferociores factae , audacius insistebant . Illi qui multitudine abundabant turpe sibi existimabant a paucioribus superari; di sic aequo marte a praelio discessissent, di in vesperem certamen distractum erat. Verum Guillelmus non ultra differendum ratus cum

omnibus copiis, quas in subsidium Ioeaverat, impetum iacit, hostesque a Ioeo dimovit . Perturbati omnium ordines GuilleImi adventu , & quum sibi quisque fuga consul

ret, fugientes in proximam silvam hosti victoriam concessere. Igitur Rogerius castris hostium potitus in iisdem ea nocte conse dit . Pontifex cum paucis in Monasterio Casinensi evasit,&ibi cum nonnullis ex Patribus eadem nocte obsessus est. Hi quum intelligerent in urbe Roma res adversas, di exercitum omnem, esse deletum, subsidiique spem nullam , consilium extempore capiunt, sine armis ad Rogerium pontificali adparatu indutum accedere, si forte religione, quum armis non possent, viri ferociam

placare possent. Igitur die insequenti profic seuntur pedibus Patres, Ponti sex equo ab monte descendit. Quod quum Rogerio nuntiaretur, repente fit obvius Pontifici, officioque stratoris usus magna cum reverentia I 3 . . . in

177쪽

ra L. B O RI NCO TR. Itin sua castra perduxit. Hanc rem Pont sex admiratus, quid est , inquit, Rogeris .

quod heri tam ferox armatus contra m venisti, meumque fudisti exercitum , nulla aut resigionis Christianae , aut meae dignita sy, habita ratione; nunc vero tam obsequenter me recipis 3 At ille: putabam , inquit , Beatissime Pater te heri Imperato . rem esse; & armatum , ut par erat orma tus te excepi. Hodie ut factus es Pontifex, ut Dei vicarium te benigne suscipio. Dignitatis autem duae, & Religionis Christianae semper apud me praecipua cura exstitit. Honesta sane reprehensio, non arminis Pontificem, sed orationibus certare oporteret Stupefactus Pontifex viri responso , di argutiam admiratu& , reputans animo secum , in hoc duce esse , & pacis, αhelli artes, praeter regni Neapolitani tit Ium, quae voIuit a Pontifice impetravit . Deinde orta gravior Romae seditio est; &Pontifex Anactetum Antipapam time nyin Germaniam fugit . Anactetus pecunia, corruptus eam regni Siciliae coronationem , quam ae Bartholomaeo Archiepiscopo Panormitano factstm esse memoravimus, eon

firmavit, voluitque ut sub eadem domin tione utriusquo Siciliae Rex adpellaretur. Inhibuit ei tamen ne rex Italiae diceretur ne aeum Labaris Impetratore Roma nodissentiret. Λn-

178쪽

, Anno Gratiae ΜCXXXI. Philippus

adolescens Ludovici Regis Franciae filius,

quem in Regem Francorum unctum patre iubes te memoravimus, dum equo Parisiis invectus urbem lustraret , porcus inter equipedes pertransiens ita equum perterruit,

ut .una cum equo praecipitatus occubuerit

Ita ille egregiae indolis adolescens spem , quam de se populi eonceperant, praestare non potuit. Fuit eius mors suis luctuosa,& omnibus bonis acerba . Quamquam sunt qui adfirment Beatum Bernardum tam miserabilem exitum patri praedixisse . Iasequenti anno , quidam Annales habent Baldo vinum II. Ierosolymae Regem de functum esse. , Certe potuit , quum Fuleo post eum regnaverit annis XI. & Baldo vinus I. regnaverit annis XIV. Anno gratiae MCXXXIV. Rogerius heneficii m mor universam Flaminiam , di Etruriae partem , quam Guillelmus superi ribus annis bellis suam effecerat , dia Pontificibus Romanis rebellem, Anacleto beneparentem feeit. Sunt, qui dicunt Ro- gemina Neapolitanum Regnum, maioris

Siciliae nomine, in Pontifice suscepisse ,&eius rei indicium esse, quod post Pontificis foedus eum Rogerio, una Neapolim sine ingressi magno cum plausu , atque in ipsius urbis i agressu ducentos Neapolitanos au

179쪽

136 L. BON IN CONTRII rela bullis in militiae signum donasse; duobusque annis una eam urbe incoluerint, nullare praetermissa , quae ad decus , aut spectatissimi triumphi ostentationem , fieri soleat. Anno MCXXXV. Guillelmus Picta vensis Comes in itinere moritur, dum voti solvendi causa ad Sanctum Iacobum proficiscebatur, in cuius aede sepultus est. Is te- 1lamento mandavit ut Elion ora r) filiarum natu maior Ludovico minori natu filiorum Regis Franciae copularetur, cui dotis nomine Ducatum dari curavit . Siccitas inaudita fuit, nam a Martio mense ad Septembrem usque, in Gallia non pluit ; ex quo fames valida Provinciam invasit; & nono Kal. Novembris ventus adeo validus exortus est in Flandria , ut multa aedificia , turresque validissimas, deiecerit , & mare lit.

tore egressum partem urbium maritimarum

submerserit . Sed Innocentius postquam in Gallias adpulit , Clara monte Synodum habuit, in qua Petrus Antipapa de thronatus est. Inde ad Regem Ludovicum prosectus Carnutum, impetrat ab Henrico Angliae Rege , ut pro salute fidelium se, di sua, devoveat ad sanctam expeditionem . Post in Lotharingiam flectens Lotharium Germanorum Regem ab Electoribus prius

Supple eae Annalibus Aquitaniae. Lλmius.

180쪽

Ηrs TORIA SIC VLA. I 37esectum Imperatorem dixit , egitque cum iureiurando ut Romam se perduceret.

Quibus peractis itineri se accingit, & Pontifex, apud Placentiam Concilio Patrum peracto , Pisas se contulit; & non multo post Henricus Rex Angliae vita excessit anno MCXXXVI. cui Stephanus Bononiae Comes illi ex sorore nepos in regnum successit. Huic Mathii des Imperatrix hostis facta bellum intulit, regnum inud sibi iure expostulans, & favente Ludovico Re ge Francorum Ducatum Normandiae illi ademit. Deinde in Angliam mulier virilis

audaeiae transfretavit , maiorem que illi Angliae partem ademit. Ea tempestate elassis Pisana Amalphitas expugnat. Anno MCXXXVII. Florentiam commigravit familia de Bondet montibus, eorum Castello a) a Florentinis deditione accepto, ea lege, ut ii civitaee donarentur , et eorum bonis servatis, oppidum solo ae

quaretur . A

Ea tempestate Pisani cum Genuensibus bellum gerebant : Hos Pontifex pacificavit, instituitque ut Episcopus Genuensis, qui prius sub Mediolanensi erat, Archiepiscopus esset, cui tres Corsicae Epist. pos

t Vide Cap. XXX. Lib. IV. commemorass

i Montebono, ut habet in annalibus. Lamius

SEARCH

MENU NAVIGATION