Deliciae eruditorum seu Veterum anekdotōn opusculorum collectanea Io. Lamius collegit, illustravit, edidit Historiae Siculae Laur. Bonincontrii pars prima. 5

발행: 1739년

분량: 392페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

121쪽

8 L. BON IN CONTRI Isorum oppida, deditionem secere. Eodem

tempore terraemotus validi in Apulia exor ti, multas eius Provinciae civitates castellaque subverterunt , in quibus ingens hominum numerus sub ipsis aedificiis periere; di in Sicilia Syracusae,&aliquot civitates post Guiscardi mortem a Roggerio eius fratre

defecere , Graecum imperatorem invocan- tes. Boa mundus iam in Italiam Avelona solvens Brundusium adpulerat , qui . . . . . . . . amicis accersitus, ab iis civitatem suscepit, deinde nonnullas Apuliae urbes veteranorum patris militum praesidio fulcitas occupavit, fretusque quod tam formidandi exercitus instar contraxerat castrametari ad fratris Ioca, praedas inde agere , OPPugnare interdum urbes sibi resistentes, interficere , formidine & tumultu provinciam omnem compIere. Deinde maiori provinciae parte cccupata, omnia potitus, montesque transgressus , superato Patrino in Samnio apud Farne num consedit ; ubi cum Rogerio fratre congressus , sperans illum iaci Ie superare posse, praelium iniit. Sed ea res falsum eum habuit, namque Normandi milites pro suo quippe Imperatore

decertantes, ne quis ab altero superari videretur, cruentum effecere certamen, quod tarde noctis in te ventu diremtum est . Post Paucos dies per . . . . . eXercitus Duces

122쪽

Η 1sTO RI A SIC LA. 79 pax inter Boa mundum , & Rogerium confecta est , iis legibus , ut Rogerio Apulia

cum Sicilia , dummodo ne inde Rogerium pellere auderet I BO a mundo patris provinciae , Calabria , Tarentumque, &Italiae urbes illi olim subiectae , parerent ;Epirusque praeterea , & ea Illyrici pars,

quam Boa mundus armis suam effecerat suae ditionis essent; cautumque inter Duces , quo paX firmior esset , ne alter eorum

ceteris fratribus inconsultis, & Normandis copiarum praefectis alteri bellum indiceret. Fuit haec pax Rogerio per necessaria , quia plerique Normandi milites cum Boa mundo magis , quam cum Rogerio militare cupiebant. Quae acta non tam ipsius pactionis commodo , quam ut veteranis , quos plurimi L ciebat , gratificari videretur quorum precibus ad eas pacis condi tiones descenderat , quas sua sponte non accepisset. Interea Richardus Beneventanorum Dux, di Pando Iphiis Ludovici Principis Capuae filius , quos superioribus annis de tui batos sua posscssione a Roberto, di fratribus , memoravimus, acciti a suis ci

vibus alter Beneventum , alter Capuam Te cuperaverat. Non multo post Rogerius aegre ferens Boa mundum fratrem ranto

imperio auctum , Urbanum Pontificem Melphin convocat, quem Henrico infestum

123쪽

go L. Bou IN CONTRII sciebat, occulteque cum eo transigit, ut Boa mundo Italia pulso, Provincias, qua Roberti patris in Italia fuerant , in se indum sibi concederet; qui etsi anxius erax

rebellione quarumdam civitatum, quae ab Rogerio patruo desciverant , non tamen minori metu Boa mundi praesentia tenebatur . Itaque in animum induxerat non prius quam Boa mundo congrederetur in Trinacriam transfretare , quo faciliuS ,

insula sibi pacta & Calabria , Boam undum a Tarento pelleret; ratus virum acrem, di bellis adsuetum , aut non servaturum

pacis conditiones, aut in Graeciam ducturum . Quae res eum fefellit; nam ut primum Boa mundus de Pontificis adventu certior factus est , & de eius cum Conrado Henrici filio concordia , Mathil disque equitibus,quos in Campaniam deduxerat, eadem illa aestimans, quae contra Rogerium momvebant, suis rebus optime consulens 1latuit ex Italia non discedere.

Anno gratiae MXC. Anselmus Canintauriensis Episcopus vitae sanctitate, & litteris pollens , in Anglia claruit. Quo anno Roffredus Comes Patricensis Hispaniam ingressus regnum , quod praedictis infidelibus subditum erat, ad Christi fidem reduxit. Annus pestilens suit, namque multi in Lotharingiae partibus sacro igne com

124쪽

ΗisTORIA SIevLA. tacti, mora consumente, quaedam pustu Iaeli vescentis carbonis instar in corporibus aegrotantium eXOriebantur, quae aut illico perimebant, aut corrosis distortisque meminbris, seu debilitatis, infectos relinquebant; Et corpus Sancti Clementis , qui fuit Petri discipulus , ab Apostolis Episcopi ordinati , inventum est . Albertus Comes diu

contra Henrici partes invehitur in Saxonia obtrunca rur ; & Henricus Imperator in Italiam rediit, & Mantuam obsedit, cepitque . Interim Philippus Franciae Rex Bertam consortem suam ab abdicavit, ea ut ferebatur caussa , quia nimia accensus libidine Bertrandam Fulconi Andegavensium Comiti nuptam abstulerat , pluribusque annis cum ea familiarissime vi- Nerat , quo tempore tres ex ea liberos suis

sceperat, Philippum , Florium, & Aldeo.

dam, quae postea Comiti Tripolano nupta est : & Sullus nothus Rex Angliae obiit, cui successit filius ille cognomento Ruia sus, cuius fratres Robertus Rex Normandiae , & Henricus , qui postea Anglis im- Peravit ; quorum soror Elisabeth Stephano Ble sensium Comiti desponsa vir , ex qua natus est Theobaldus , qui fuit Campaniae

Comes .

Rogerius interea in Siciliam exercitum traiecerat Rogerio patruo opera F latur

125쪽

L. Bou IN CONTRI Iaturus, qui Syracusas primo suae ditionis effecit; deinde Alam Roberti Frixiae Regis duxit uxorem , ex qua postea Rogerium genuit, qui fuit primus Siciliae Rex

Pontifex , ut cruce signatos eo tempore in

Asiaticos armaret, in Gallias ubi se plurimum auxilii inventurum sperabat, rediit; quae duae res praecipuam Boa mundo occasionem dedere contra Rogerium festinandi. Existimabat enim it Ium Siciliae rebus intentum , diutius in Insula moraturum . Igitur Melphiam ei furto ademit, ubi pacta inter illum , & Pontificem conventa chirographo utriusque manus, sigilloque munita reperiit, quorum certior factus palam Rogerio bellum indixit. Rogerius interea, Agarenis eκ pulsis , in mediterranea flexit , ubi apud Castrum in Hernicis, commisso praelio , victor effectus, ipsorum oppidum ,& eos in deditionem accepit , quorum in-sgnis erat multitudo ; tamen quum alio intenderet , Sicilia patruo commendata Copias sibi paravit, quibus quinque di viginti mille Agarenorum ex Sicilia conductos 3diunxit , receptusque in Calabria a Philippo di Henrico Russis, haud procul Sta Iacio copias exposuit , cum quibus Trest hinen urbem mari propinquam diripuit. Sed ii in Roberti patris exercitu prius ordines

duxerant, di ab eo benigne habiti aliqua

126쪽

Ηrs TORIA SICULA.eorum oppida in Calabria illaesa servaverant, quae ab Boa mundo superioribus a nis direpta illos contra eum armaverant . Auxit praeterea multis copiis Salentinos, dc Lucanorum partem , quorum auxilio fretus contra Boa mundum imparatum invehit . Ipsi necessarium fuit Melphiae se eontinere , & quum suorum copias nondum coegisset , detrectare certamen, suosque Ue,nusio & ex Apulia accitos expectare. Quo tempore Boa mundus per legatos suos viros industres Richardum Beneventanorum Ducem , & Pandulphum olim Principis Campaniae filium, quondam patrios hostes, sibi

conciliat, quorum alter audita fratrum dic sensione Capuam , ut supra meminimus , alter Beneventum . recuperaverat . Sed Pandulphus paulo post interiit , Iordano filio sibi substituto , quo vita functo , R ichardus filius illi eidem Recessit . Iis igitur sibi

adiunctis , Μelphia dueens in Falernos, profectus oriam castra habuit Erat ea tempestate Rogerius apud Metapontum ut Tarentinos a se alienatos ex propinquo loco, quibuscum commercium cum Metaponti ora, conciliaret . Sed certior factus d Boa mundi profectione propere oriensibus subvenit. Ingens eius multitudo ut primum Patentibus campis ab exercitu Boa mundi conspicata est, tantus timor omnium men-F a , te

127쪽

tes invasit, ut sui in fugam se converte rint. Quos quum Boa mundus nec Precibus , nec imperio retinere posset, di ipse eos sequutus, non prius constitit , quam ad Sa lentum , unde Salentinus ager dictus est , pervenit. Urbem a iuventute desertam ex improvviso adortus diripuit , quam postea cultores propinquo loco reaedificavere , ubi nunc Aqua viva dicitur. Deinde Venusium magnis viribus rediit , ubi pluribus annisu . . Varia belli fortuna dirutum est. Ea ferme tempestate Bel retus Turcarum Rex Europam invadens cum Graecis congressus , illisque praelio superatis, Imperium , & Imperatorem coepit, pauloque post XII. auri redemptus est . v Iisdem ferme temporibus mense Aprilis Sigelgarda Roberti Guiscardi olim uxor

moritur, & Salerni sepulta est. Interea Pontifex , qui bellum contra barbaros intendebat ut Boa mundum Rogerio conciliaret, ex Gallia reversiis blan- tuam pervenit; ubi primum inducias inter eos fieri curavit, anno salutis MXCIII. maxime ex Boa mundi voIuntate , qui existimabat tantam multitudinem armatorum a Rogerio fratre coactam eam provinciam iatolerare non posse , & Rogerius item compertum habebat illam necessariam . Arpinus

Bituriciae Comes Bituricam urbem vendidit

128쪽

HIs TORIA si CVLA. 3s Philippo Regi Francorum, ut cum cunctis ad tam felicem expeditionem proficisceretur . Eodem anno adparuit magnus cometes tota prima Octobris hebdomada. Αnno saltatis MLXXXXVII. Veneti elaiast m. . ducentarum navium Rhodum eum cruce signatis adpulere. In has Pisani quinquaginta triremibus invecti decem primo concursu amisere : quatuor mille Pisanorum tamen ob religionem recentis .... dimissi sunt cum eorum triremibus, qua Smyrnam petentes Beati Nicolai Corpus

Barum asportavere.

Ρost Boa mundi discessum Rogerius , quem in Apulia ab eo relictum diximus, ad obsidionem Capuae profectus, quia Iordano eorum Principe defuncto , Richardum aegre ferebant; namque quum esset iuvenis administrationis & regiminis experS , e xat adeo libidinis impatiens ut ab aliorum mulieribus non temperaret. Ob quae Ro-gerius, & si id in regno suo fieri iniquio Ti animo ferebat, tamen quod in pacificatione Boa mundi promiserat nil ex regni statu ivnovare, post quadragesimum diem urbe a civibus suscepta , illam Richardo prius admonito restituit . Et Troia Apinliae urbs Augusto mense incendio ab incerto auctore exorto combusta est , & no

129쪽

36 L. BoN IN CONTRI Isui corporis ambitum in signo Aquarii

cruentasse . Eodem anno urbanus Romae

non fidens Salernum venit, ubi Rogerio, di eius filio Simoni, qui postea vivo patredecessit; ac etiam aliis ex se filiis nascit uiaris speciali privilegio concessit di heredum ipsorum nullus Apostolica Sedis Legatus praeter eorum voluntatem statueretur , ut verbis literarum utar , ob meritum pulsorum ex Sicilia ,occupaverant a pud castrum Cumae, ut eX tenore Iitera

rum ipsius Pontificis adparet Salerni datarum 3. non. Iulii XI sui Pontificatus an no . Deinde concilium Bari coegit , in quo interfuere Episcopi centum septuaginta quinque , multique Praelati amplis dignitatibus insigniti. Aliud in Francia habuit , in quo Terrae Sanctae calamitatem

longa oratione deflevit . Interea Boa mundus sine copiis terrestri itinere cum paucis per Epirum, quum reliquis cruce signatis exercitum omnem iunxisset,& maiorem Alexio Imperatori se spicionem, quam antea de se conceperat,

adferret , profectus est. Fuerat enim sibi sub pectus superiorum temporum caussa ;ob quod serius Constantinopolim venerat , ubi ceteri cruce signati, qui per Ungariam terrestri itinere profecti erant, iam Convenerant, civitatem , quam diripuerane

130쪽

HIs Tost A Sicuti A. s ob nonnullas suspicionis caussas satis iustas,

quas contra Graecos conceperant . Fuit haec urbis direptio cum ipsi Boa mundo, tum etiam Gotto fredo Bullioni, moerori , di supra modum molesta, quam & si plerique iustam ex illimabant, tamen comunicato consilio cum totius illius expeditionis Ducibus, dant operam , ut milites urbe pellerentur, atque pro moenibus conscendunt, ubi reliquum expectarent e Xercitum, qui sexcentorum millium ex omni natione

fuisse ferebatur . Deinde duodecim millia peditum in Asia Alexio suadente exposita, fraude Turcae decepti omnes desiderati sunt. Hos ut quidam scripsere Petrus E- remita in Iocis ignotis reliquerat a Turcis caedendos; & Arnaldus Alemannus de ne stata Christi fide se se&eos prodidit. Fuit id Alexio gratum , quo ceteri eo metu permoti ab tam felici expeditione deterrerentur. Deinde peiora prioribus militibus , equitatus , qui longis itineribus,& praeliis aliquot Graecorum fatigatus eo pervenerat , navibus impositus , cum reliquis Nicaeam Bithyniae, & Asiae, urbem invasere anno millesimo nonagesimo septi. mo . Fuisse in exercitu Christiano ad CCC.h minum millia a nonnullis fertur. o Qui

SEARCH

MENU NAVIGATION