장음표시 사용
21쪽
i viri Litterarii in magistratu essent ad biennium. Anno sequenti III. kal. Febr. decrevit Universitas, ne quis docere publice posset, nisi in Academia aliqua rite recteque probatus esset , exclusis Doctoribus illis , qui a Comitibus Palatinis creari solebant. Quod statim Magistratus confirmavit. MD LVI. Kal. avg. Bernardinus Forneterius Rhodiginus Ex Cod. xxx IX. p. 4. Cum schola secunda Textus, Glosis, R Bartholi, tum matutina, tum pomeridiana sublata fuisset, primum quidem nuncios duos hac de re ad Magistratum misit, deinde ipse quoque Venetias prosectus est, obtinuitque,
ut utraque restitueretur. Ex eodem Cod. p. I 3.
M D L VII. Kal. avg. Antonius Abrius Lusitanus Decetaris sui carcere detenti defensionem, jubente Universitate, suscepit ; sed abrogato per Urbis Praesides Universitatis decreto, indignatus abiit . Ex Cod. x L. p. s. & Ia. Idibus jan. anni sequentis suffectus est Augustinus Mutius Bergomas Artium Doctor. Ibid. p. I 8. Consensu & expensis Universitatis Venetias prosectus est cum Syndico, quatuor Consiliariis, &duobus Bidellis, ad agendas Principi gratias de sui Magistratus confirmatione; ibique fuit cum tota caterva per dies sex, ut ossiciis omnibus pro dignitate satisfaceret. Ib. p. 23. Sub anni litterarii finem nongentas edidit theses , quibus Iuris prudentiam omnem complexus est, magnamque Philosophiae, Theologiae, ac Matheseos partem. Has autem in Cathedrali basilica per dies sex continuos publice propugnavit, ingenti totius civitatis admiratione . Librum dicavit Laurentio Priolo Venetiarum Duci , a quo D. Marci Eques creatus est ,
MD LVIII. Kal. avg. Jo. Baptisa Florius Utinensis, Rector magno scholarium consensu creatus est, humerisque suppositis, ex Praetorio ad suas aedes delatus. Ex Cod. XLI. p. 7.
Mense aprili anni sequentis morbo sublatus est. Justa illi magnifice facta, ducentibus funus Urbis Praetore cum Curia i ta , Civitatis Decurionibus, Iurisconsultorum Collegio, Artium
22쪽
Rectore . Consiliariis, & scholaribus omnibus lugubri veste
sordidatis. Eius locum occupavit trimestri curriculo io. BAE tramenus de Castis Acelinus, ut est in Cod. xLI. p. 7.' &32. Hic autem v I. id. avg. MDLX. examinatus est in Iure, & probatus per gratiam , ut scribit Gabriel Sans Onuq in diario ΜS. Equestri quoque titulo, ut erat in more, a Principe brnatus est anno sequenti . Eo Rectore Universitas v. id jul. concessit Monti pietatis recens erecto , ad pauperum subsidium, pecuniam illam, quae caponum titulo collecta publicis ludis impendi solebat. Ex Cod. XLI. p. 38. M D LIX. Kal. avg. Georgius Passus Ungarus . Ex Cod. TLI I. p. 4. Anno sequenti prid. kal. apr. symbolam scutorum decem ex aere Universtatis contulit ad Montem Pietatis constituemdum. Rursus autem x II. kal. maj. & ipse aureos quinque ex aerario Gymnastico numerari curavit, & Consiliarius quisque libellam de suo dedit. Venetias prosectus ex decreto Univeris statis v III. id. apta rogavit Senatum, ut pecuniam a Romano Pontifice per suos Oratores impetraret , quae Patavino
Gymnasio , ipsi quoque Ecclesie admodum utili, subsidio e set. Ibi d. p. 29. MDLX. Kal. avg. Hector Graissius Brixianus Asulae
natus. EX Cod. XLIII. p. 3. Cum turbae nimis acres, ac
periculosae in eligendis Professsoribus ortae essent , Senatus omnem prorsus hujus generis auctoritatem scholaribus ademit, scholasque minores claudi jussit, quae ab iis tenebantur, praeter Tertianas Patavinorum. Ceterum ad sedandas discordias,& Iuventutis animos inter se conciliandos Bernardinus Naugerius Eques, Civitatis Praetor , Nationum Procuratores accivit, pacemque composuit. Idibus mari. anni sequentis cum
scholares aliqui a Grilsone nepote Astoris Baleonii, ejusque militibus vulnerati fuissent, factum est Universitatis decretum in haec' verba : in omnes Consiliarii cum Magnifico Rectore se eongi rant ad Clari naum Praefectum , ct deinde omnes scholares' totius GFmnasi suis repenses Venetias petant ad Senatum re
23쪽
Decemi ros pro huiusmodi insulio facto per milites in suam
res. Ibid. P. I p. M D L XI. 1v. Non. avg. Petrus Macciotinus Bergomas. Ex Cod. XLI v. p. 3. Egit cum Magistratu Iv. non. sept. ne Cuviles acroases in Canonicarum horas inciderent, ut Iuris studiosi ex utrisque proficere possent. Illud etiam petiit Univerasitatis nomine, ne scholae Textus, Glota , & Bartholi tollerentur; ut juniores hujus inodi institutionibus imbuti, tamquam per gradus ad sublimiora transirent . Ibid. p. 3. Hoc ipso anno actum de Statutis reficiendis , ejusque rei cura Iacobo Philippo Portio , Marco Mantuae , Hieroumo Tornielio , Tiaberio Deciam ex litteris Ducalibus commissa est. His addidit Rector Consiliarios duos, qui negotium urgerent. Illud vero in primis statuendum curavit ex Universitatis decreto, ut Doctores ordinarii statim a die sesto D. Lucae scholam quisque suam aperirent, & usque ad kal. tui. assidue docerent . Pro eo ervatione autem hujus ordinis ut est ibid. p. s. quaelibes Natio eligat caput suum, qui totis viribus , Optimisque persuasionibus re blanditiis alliriant scholares, ne perturbent eitius lectiones. MDLXII. Kal. avg. Idem Macelotinus confirmatus. Ex Cod. XLIV. p. 4ῖ. MDLXΙΙΙ. Kal. avg. Joannes Sarius Zamoscius Polonus,
Stanislai Belzensis Provinciae Praefecti filius , qui postea fuit
Magnus Poloniae Cancellarius. Ex Cod. xLU. p. 3. Eo curam
te editio altera Statutorum typis Patavinis facta est per Gratiosum Percacinum MDLXIV. Cum prima Iuris Civilis schola pomeridiana, mortuo Iulio Salerno , vacasset , Triuin viris commendavit Universitatis nomine Camillum Plautium , Tobiam Nonium , C sum Campanum , Antonium Iavarinam , Runaldum Rodulphum, Marcum Antonium Eugenium, qui in publicis Gymnasiis magna doctrinae fama florebant . Nullus
ex his accitus est: attamen memorare eos placuit, ut intelligatur , quam multi praestantes viri ea tempestate in Italia
24쪽
essent, qui scholas huius Universitatis principes occupare posse viderentur.
M D L XIV. kal. avg. Prerras Pinius Neapolitanus. Ex cod. xLv1. p. 4. Quo die electus est , inita scholarium ex quavis Natione summa, Germani qui Iurisprudentiae operam
darent , inventi sunt ducenti. Prid. non. Oct. Procuratorem Universitatis Uenetiis constituit Petrum Macciolenum Iuris utriusque Doctorem, qui superioribus annis Rector fuerat, cum ad alia negotia, tum praesertim ad eos judicio persequendos, qui Aloysium Pergum scholarem Mediolanensem in Gymnasio interfecerant ; qua de causa ipse quoque Venetias prosectus est cum duobus Consiliariis , Syndico , Vicario, & Bbdellis duobus . Mense Februario anni sequentis scholares tres cum armis deprehensi , frustra ipso reclamante , & Statuta obiiciente, publice torti sunt. Ibid. p. 3I. Postridie id. mari.
ex Universitatis decreto scripsis ad Maximilianum Imperato. rem pro Paullo Varadiens , qui, cum ad Patavinam Acade. miam veniret, Brisacii captus fuerat , & in vincula conjectus. Eidem Imperatori litteras dedit Germanae Nationis nomine x II. kal. jun. quibus rogavit, ut Imperatoria apud Senatum Venetum interposita auctoritate , liceret transalpinis hominibus scholasticos Gradus, & Lauream capere sine fidei Catholicae professione , quam Romanus Pontifex Pius IV. recenti diplomate ab omnibus requirebat . Ibid. p. 37. Resectis hoc anno Sintutis, scholae omnes redactae sunt ad horam
MDLXV. kal. avg. Balthassar Fridericus ab Ossa , Saxo ex Milaia . Ex Cod. xLvI1. p. a. Anno sequenti pridie kalend. majas cum per urbem noctu vagaretur armatus , in vincula coniectus est . Sed oratores quatuor ab Universitate Venetias adlegati impetrarunt , ut liberaretur . Ceterum minnus splendide sustinuit, expensis quatuordecim aureorum mitilibus , ut est ibidem p. 35. Ad hunc annum pertinet Collegium Caucum ex testamento Iacobi Cauci, Canonici pri-
25쪽
mum Patavini, postea vero Archiepiscopi Corcyrensis. Quina
legavit aureorum millia , ut ex eorum perpetuo fructu aedes& commoda pararentur ad recte educandos adolescentes IRvel plures, si fieri commode posset , qui bonis artibus ope. . ram darent. Voluit esse Venetos, & quidem ex domo sua , vel ad domum suam sanguine, aut affinitate pertinentes. Ex his autem eligi placuit pauperiores . Deficientibus consanguineis, δc assinibus, qualescunque admitti jussit primum ex UNneta civitate, deinde ex tota Veneta ditione, pro eligentium iudicio . Huic rei praefecit Patavinum Canonicorum Capitu. tum , mandavitque apud illud totius administrationis arbitria esse . Initio saeculi superioris Collegium adhuc manebat, in eoque UI. erant alumni , quibus annui argentei quadrageni praebebantur. Nunc, amissa pecunia, contabuit, aedesque vacant in Vinealium vico ad hospitii meritorii usum. MDLXVI. kalendis aug. Cum deessent petitores, ni ab Hobo en Aniuerpiensi Syndico collata Rectoris potestas
est. Ex Cod. xLvIII. p. 4. Decrevit autem Universitas, ut
acta quaelibet in posterum, deficiente Rectore & Prorectore,
Syndici nomine signarentur . Idem porro Hobo en I x. kal. novemb. Prorector electus est: pridie autem non. ad tollendas
cum Rectore Artium lites de loci praerogativa , Rectoris titulum S: insgnia cepit, ut est ibid. p. 8. & seq. Cum Cephalus, & Pancirolus , Iuris Civilis Professores ,
antagonistae essent, nec tamen inter se disputando certarent, suborta de modo controversia , xv. kal. dec. edixit utrique Universitatis nomine, ut omnino disputarent, mulctam comminatus , ni parerent sine mora. MDLXUΙ Ι. III. non. avg. Carolus Herlinus Belga ex Atrebatibus. Ex Cod. x L Ix. p. 3. Ex Decemvirum decreto
non. april. anni sequentis edito , jussi sunt Prosessores . 8c Magistri omnes, non hujus modo Gymnasii , sed totius Ueneti Dominii , ne ipsis quidem elementariis exceptis, apud Episcopum quisque suum religionis, Vitae, morumque rationem
26쪽
reddere; nec sine ejus syngrapha scholas habere, poena carceris & exilii non parentibus edicta . Herlinus porro omnes muneris sui numeros explevit; vixque insignia deposuit, cum ejus administrationem Universitas probavit , inscriptione honorificentissima in Gymnasio posita , quam refert Tomasinus L 3. p. 49 I. M D L X U III. Cum repertus nemo esset, qui Rectoris. utitulum, vel Prorectoris recipere vellet , Iulius Trusinus Vicetinus Substitutus potestate Rectoris creatus est xv. non . se tit. Ex Cod. L. p. 4. Litteras ad Magistratum dedit v I. id. Octobr. quibus querebatur, Professorum numerum, qui Civiles Institutiones traderent, pro studentium multitudine exiguum esse. Paullo post Prosetaribus edixit Universitatis nomine, ne scholas eluderent, sancita in eos poena, qui tardiores essent,
Ceterum ne Rectoris munus , contentione tanta superioribus annis expetitum , nunc demum obsolesceret , - Senatus omnibus illis, qui illud sustinerent, novo decreto ius confirmavit proponendi socium , qui gratis a Collegio examinaretur, &Lauream acciperet. Ex lib. I. Decret. p. abo. Mense Ianuario. anni sequentis creatus est Rector Io. Dominicus de Meldis Vicetinus. Ex actis. Cod. L. p. 38. Extant Litterae Triumvirales prid. idus. April. datae , ex quibus colligitur , quarto die vacari superioribus annis non consuevisse, si quod festum esset in hebdomada, quocumque die esset ..M D L XI X. kal. avg. Philippus minardus Foroiuliensis ex Cadubrio. Ex Cod. LI. p. I. Mense martio anni seque tis cum objisset , ejus vices sine titulo statim cepit Octavianus Lusinus , donec prid. non. apr. suffectus est Ioannes CI ditis Cretensis Prorector, ut est ibidem p. 29.. Eo referente, decrevit Universitas xv. kal. sextil. ne in posterum deficiente Rectore, & Prorectore , Substitutus eligeretur , sed Syndicus/ Universitatem regeret potestate Rectoris . Attamen anno MDLXXXVII. rursus electus est Substitutus , sed sine emol
27쪽
MDLXX. kal. avg. Idem Ioannes Cladius Rector creatus est. Ex Cod. LI. P. 47.:. M D L X XΙ. Idem Curius Rector confirmatus. Ibid. p. m. Ut Gymnasii frequentiae consuleretur , rursus vetuit Senatus, ne juventus Venetae ditionis alibi, quam Patavii studiis operam, daret, titulosque Academicos peteret. Ludovicus Priolus D. Marci Procurator hoc anno Patavii Collegium instituit, in quo essent pueri UI. litterarum & bonarum artium studi si, assignatis in capita, donec studiorum cursum absolverent, argenteis annuis centenis . Horum quatuor esse jussit ex familia sua, siquidem reperirentur idonei; sin minus, ex liberis & nepotibus Constantini Prioli senioris ; reliquos autem duos ex tota Priolorum gente . Rei curandae praefecit Arc rium Procurariae de ultra , & Praesidem Sodalitii S. Rochi . His mandavit, ut vivente uxore, domum in hac Urbe conducerent, ubi juventus haec commode ageret; ea vero desum Ela, aedes suas in vico S. Crucis cum apparatu omni ad Collegii usum verterent. Et partem quidem aedium superiorem quatuor , quos ante dixi , tenere voluit , in inseriore alios duos habitare jussit . Hujus rei gratia certam pecuniae summam reliquit partim collocatam , partim collocandam. Sed cito beneficium deficere coepit. Anno siquidem MDXCUΙ. tribus tantum alumnis satis fuit ; quinquennio autem post domus quoque ipsa locari debuit , ut ex locationis fructu, qui fuit argenteorum CXXX. annua illis praeberentur. Postremos invenio , qui legato usi sunt , Aloysium Alexandri, &Marcum Laurentii filios anno MDCXC. Hoc tempore nihil extat nifi domus pulcherrime aedificata, & Collegii nomen. M D L X XII. kalendis aug. Equ. Bartholomaeus Boz Cretensis, quamvis absistis, Rector electus est, cum Pompeius Brigida, in quem Universitas convenerat, honorem recusas set . Ex Cod. LII. p. 3. Gymnasium totum relatam ad Eehinadas de Turcis victoriam laetitia summa ludisque celebravit : qua' de re Humanitatis Professor Riccobonus orationem habuit
28쪽
habuit luculentissimam. Cum autem paullo post Pius V. Pomtifex Max. qui saeculo nostro inter Sanctos relatus est, obiis.set, idem Riccobonus in Cathedrali basilica de ejus laudibus
dixit, accitus ab Episcopo Nicolao Ormaneto Archicancellarii iure. Rector xv II. kal. april. anni, sequentis litteris ad Magistratum datis Laurentium Castillanum Patavinum commendavit Universitatis nomine , ut ad tertiam Iuris Civilis scholam matutinam ab Institutionibus transferretur. Quia magno per id tempus litterarum studia in pretio erant, non defuere ex proximis civitatibus, qui ad augendam Gymnasii frequentiam, pro suis fortunis & patriae amore, M liquid conserrent . Hortensius de Fabris , Hieronymi filius , civis Tarvisianus, omnia bona sua patrio Iurisconsultorum Collegio supremis tabulis reliquit & commendavit, ut eorum fructum, deducto vectigali , per decennium certis puellis coulocandis impenderent, quemadmodum in tabulis ipsis prescriptum est; tum postea Scholares binos iisdem honis alerent, ab
terum ex civibus, ex ordine Doctorum alterum, qui in Patavino Gymnasio Jurisconsultos audirent , non tamen ultra
quinquennium; quo elapso, ad puellas reverti beneficium iussit per annos X. ordine eodem ; atque ita deinceps in per
Amplius aliquid & voluit , & potuit Μ. Antonius Amuleus Cardinalis , qui testamento suo Collegium parari jussit
adolescentibus Venetis, Reipublicae capessendae natis, . qui litteras primum ediscerent , deinde Iurisprudentiae se totos da. rent per annos singuli quinos. Neminem autem admitti v lvit,. qui vel minor anno sextodecimo , vel vicesimo major esset. Hanc in rem certa quaedam bona reliquit, quorum cinra & administratio penes heredes esset , ut ex his bonis adigenteos annuos quinquagenos , vel sexagenos fingulis praeberent. Alumnos porro eligi placuit primum ex familia sua, deinde ex Michaeliis , tum ex Pensauris , Grittis, Donatis ,
Corneliis, Minardis, Maripetris, Contarenis. Eundem voluit esse
29쪽
esse ordinem eorum, qui eligerent, ut arbitrium hoc ad posteros suos pertineret, quamdiu staret gens Amulea ; ea de .ficiente, ad Michaeliam deveniret, atque ita deinceps ad alias, ut quaeque deficeret. Conditum ingenti magnificentia Collegium est in prato vallis. Sed cito prolabi coepit, quamvis
administrationis ratio Urbis Praesecto quotannis redderetur testatoris jussu & providentia. Anno MDCXXIV. rei litterariae
Triumviri ejus statum reparare conati sunt ex Senatusconsulto III. non. avg. eoactis testatoris heredibus undena argemteorum millia Collegio reddere, quae ex ejus bonis percepta in rem suam verterant. Ex eodem Senatusconsulto jusserunt, Collegii hujus beneficium ad alias ex ordine Patriciorum familias transferri, quoties ex illis petitores desint, quas test tor designavit . Ad extremum Sommas clienses Patres ad juventutem hanc regendam acciti , traxere in aedes suas anno MDCXCIV. Ac tum quidem alumni XII. erant pro modo &ratione redituum: nunc IX. sunt, citoque erit pluribus locus. MDLXXIII. kal. avg. Pompeius Brigida Capuanus Pr rector. Ex Cod. LII r. p. a. Statim Professores excitavit ad encyclicas disputationes, quas intermiserant, re lumendas. Hac
de re Bidelium Generalem ad Triumviros misit , cui illud quoque in mandatis dedit, ut quaereret, num Doctoribus secundariis contra primarios argumentantibus, primarii ipsi ex Cathedra respondere possent, an descendere honoris gratia deberent . Animosorum Academia pro more saeculi in aedibus Ascanii Martinenglii Brixiani, Patavii studiorum gratia commorantis, hoc anno instituta est , cui nomen dedere Prosessores ejus aetatis celeberrimi, aliique litterarum, & Artium studiosi, quos inter Antonius Querengus Canonicus Patarinus.. Propositum illis fuit non carminibus ludere , quae fere solet esse talium coetuum cura, sed gravissimas quasque disciplinas suis exercitationibus complecti. Extant Orationes duae ab Antonio Riccobono Academiae nomine habitae; nihilque ad initia
ejus celebranda desideratum est . Sed paullo post intercidit,
30쪽
surgentibus aliis Elevatorum , Occultorum, AExbereorum , qu rum jam vix nomina extant. MDLXXIV. kal. avg. Jofvb Spinelius Castrostancanus Rector. Ex Cod. Liv. p. 3. EO reserente VII. kal. septa decrevit Universitas, ut quoties publica de caussa eumdum Venetias esset, Rectori, quocumque iret comitatu , argentei non plus triginta ex aerario darentur, Prorectori viginti. Iam enim hoc genus expensarum ab exiguis initiis ad summas venerat non serendas . Ibid. p. 4. Anno sequenti cum scholares duo occisi fuissent , ut est ibidem p. I 3. ex iis plus centum Italici generis v II. kal. april. agmine facto , labi, iisque signis, Ferrariam conclamarunt . Jamque egressi urbe erant, cum eos Rector blandis verbis,& pollicitationibus revocavit .
MD LXXV. kal. avg. Joannes Palaeocanai Cretensis, Ge git Eq. & Com. Palatini Filius Rector electus est a non j ratis : quod postea in morem venit. Ex Cod. Lv. p. 3. Ad Unia versitatis expensas cum aerarium non sussiceret, insignia argentea sceptro Gymnastico imposita Bidelius Generalis pignori dedit Ibid. p. I M D L X X UΙ. v. non. tui. Bernardinus Nigrinus Lancianensis, tametsi jam pestis grassaretur , atque in scholis solitudo
esset, electus est Rector. Ex Cod. Lv I. p. I. Professoribus, quamvis vacarent , soluta stipendia sunt , ut refert , Riccob
M D L X X UII. kal. avg. Nigrinus Rector confirmatus est, eum jam scholae sub anni initium restitutae fuissent, easque scholares amplius ducenti frequentarent , inter quos Archiepiscopus & S. R. I. Elector Coloniensis, qui Patavii cum esset, Germanorum matriculae nomen suum inseri voluit . Ex Cod. LVI. p. 28. mense majo anni sequentis Rector Uenetias profectus est , ut Duci Sebastiano Venerio recens electo Universitatis nomine gratularetur . Ad itineris autem expensas Sceptrum argenteum pignori datum est . Ibid. p. II. Idem Disiligod by COOste
