Fasti gymnasii Patavini Jacobi Facciolati studio atque opera collecti

발행: 1757년

분량: 493페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

34 RECTOR Es

tumque negotium hoc tempore stat nomine potius, quam te. Vide Papadopolum r. I. p. 4 I. MDCIX. kal. avg. Comes Manus Genaeus Vicetinus Symdicus loco Reictoris. Ex Cod. LXXVII i. p. a. Frustra conte

dit apud Magistratum, ut ante Gymnasii aedes platea fieret, erasis domibus, ipsoque emoto D. Martini templo, ad scholarum pulchritudinem & commodum : qua de re cum alias actum fuisset, pecunia quoque cogi coeperat , & hunc in usum seponi. Germani obtinuere per litteras Ducales x. kal. sextil. datas, ut ab utriusque Universitatis conventibus sne mulctae metu, quoties libuisset, abesse possent: tum etiam ut a suis consiliariis matriculas sumerent, modo eas Syndicis stenderent, & in publica Gymnasii acta referri curarent. Ex Cod. Lxxv III. p. a. Sed cum beneficium hoc Germanis coulatum jura laederet AErarii scholastici, missus est Venetias Bidelius Generalis, qui rem totam aperiret, & compensationis nomine aliquid impetraret . Anno sequenti prid. non. sebr. Senatus locari jussit Gymnasii ardes sartas tectasque praestam das periculo eius , qui conduceret: locatae sunt autem Ioanni Baptistae Zarae Bidello Generali argenteis annuis quinquagenis, datusque est ab illo fidei pignus. Ibidem p. s.

MDCX. kalendis octobribus Lucas Gartanus Cretensis Syndicus loco Rectoris . Ibidem pag. I . Mense martio anni sequentis cum Romam se contulisset , non amplius rediturus , is annum litterarium explendum subrogatus est Ioannes L

eas Sanguina ceus conterraneus ejus. Ibidem Pag. 24.

MDCXI. Iv. idus Octobr. Ioseph Cicata Lupiensis Syndicus loco Rectoris . Ibid. p. a 3. Mense decembri cum ab esset, ipse sibi Anionium Mariam Rus subrogavit. Ibidem

p. 34. Concilio nationum habito kal. nov. Robertum Mala- testam, Patricium Venetum , Universitati suae Patronum dedit, ejusque nomine ad eum litteras misit . Extat adhue Lpsius Malalestae responsum, quo partem Gymnasii hanc in fidem .& clientelam se recipere declarat . Hujus autem bene

ficii

42쪽

I RIST ARUM. 33

fiesi gratia munera illi in annos singulos paucis post mensibus ab Universitate decreta sunt . Ibid. p. 26. 28. 37. Biabliopolis quoque consuluit , generi hominum scholis addicto. Litteras enim illis fiduciarias semel atque iterum ad Triumviros dedit, quibus obtinerent, ut libros importare sine vectigali in urbem possent ex Senatusconsulto nonari nOMMCDLXXIV. quod temporis oblivione, & publicanorum astu paene obsoleverat . Ibid. p. 38. & 42. Non defuere turbae, quarum caussa cum Eugenius Rossetius scholaris in publica haberetur custodia , Consiliarii privato sumptu Venetias se contulerunt, delicti gratiam totius Gymnasi precibus a Principe impetraturi. Ibid. p. 32. Operae pretium est cognoscere, quam multi ex Civibus nostris per ea tempora Gymnaso operam navarent. Annus hic Prolatares habuit ex classe Iuris prudentiae admodum viginti , ex quibus quatuor exterierant, reliqui Patavini; ex Artium ordine unum x triginta, quorum septemdecim Patavini erant. Patrum quoque Som schensium Collegium in honore suit: cumque multi se in e

rum disciplinam ex Veneta nobilitate dedissent, jussi sunt per

litteras Triumvirales VIII. kal. majas anni sequentis magistros quinque praestantes sibi curare Philosophiae, Rhetoricae, Humanitatis , superioris 3c inserioris Grammaticae, modo alias disciplinas ne attingerent, MDCXII. v I. id. Comes Franciscus Vicetunus Syndicus Ioco Rectoris. Ex Cod. LxxIx. p. 2. Anno insequenti xi. kal. marto cum esset in patria, vices suas commisit Nicolao Cladio Cretensi . Cum rediisset , Uenetias se contulit , comitantibus consiliariis, Professoribus , & Bidelli

quatuor Gymnastica abolla velatis, ut novo Duci Marco Antonio Memmio gratularetur . Ad sumptum argenteos trecentos Universitatis nomine mutuatus est , sceptro argenteo pignori dato. Ibid. p. II. ιM D C XIII. Idib. avg. Prosper β-drius Pontensis alis Vulturenus, Syndicus loco Rectoris . Ibid. p. I 8. Frustra comE 2 tendit

43쪽

36 RECTORES

tendit per litteras & nuncios, ex facultate ab Universitate sibi concessa, ut novum Senatus decretum revocaretur, vel explicatione aliqua leniretur, quod vetabat, Doctores a Coia mitibus Palatinis creari. Ibid. p. za. Mense februario anni proximi gravissima orta contentio est scholares inter & Pat, vinos optimates , quae pro confusione rerum plurimum imcommodi ac molestiae scholis attulit. Injuriae utrinque factae ferebantur. Exeunte Martio, composita est consilio & auctoritate Hippolyti Ildebrandini, qui inter scholares censebatur, totumque negotium ad se transferri ab utraque Universitate ratum habuit . Suam quoque contulere operam Abbates duo, Veneti patricii , Marcus Antonius Cornelius , dc Joannes Delphinus , qui studiorum caussa Patavii erant , Radiutores Ildebrandino dati sunt. Porro , sive hac de caussa, sive alia, cum hospitia scholaribus negari coepissent, praesertim in Porciliae vico, quem frequentissimi incolebant, ad Τri. timviros coniugere , quorum mandato omnia in integrum restituta sunt. Ibid. p. 27. & seq. MDCXIV. Iv. id. Oct. Iulianus Casellinus Ianuensis Syndicus loco Rectoris . Ex Cod. Lxxx. p. a. Cum Prominiorum numerus, pro levitate eorum qui Lauream petebant, in dies magis augeretur, decrevit hoc anno Senatus, frustra per omne ossicii genus resistentibus Syndicis, ut si quis uno contentus non esset , ne plures quam quatuor sumere posiset : septennio autem post duos insuper indulsit : tum anno MDCXXXVI. sex omnino esse jussit, idest quatuor ex Pr fessoribus ordinariis, eosque primarios, duos ex aliis, servato Rotuli ordine. Postea variis exortis controversiis, Triumviralis intervenit auctoritas. Sed decreta hujus generis omnia stetere intra fines juris 3c Artium . Theologi suo quodam peculiari more ufi sunt . Postridie non. decembr. mandatum Prosessoribus est, ut disciplinam quisque suam via & ratione traderent, constituta in eos poena argenteorum centum , qui Per quaestiunculas, quae puncta vocant , anno toto adolescen

44쪽

IURISTARUM. 37

tes instruunt ad Doctoris nomen & coronam obtinendam. Neminem autem coronari Senatus jussit, quin , absoluto disciplinae suae curriculo , certa quaedam ejus capita, pridie sedite ducta, suis ipse viribus explicaret ac defenderet sine Pro motorum auxilio, quos praeire verba Vetuit ; atque adeo editam proxima habere subsellia , ut clarius edixit anno saeculi hujus quinquagesimo quinto. MDCXU. xv II. kal sept. Bonardi s Furneterius Rh diginus Prorector. Ex Cod. Lxxx I p. 3. Cum Senatus scholarium Collegiis , quae plurimum detrimenti ceperant, consulere vellet, monumenta omnia colligi iussit, quae ad eorum jura, tutelam, & administrationem pertinerent : collecta autem cum essent, & per ea Urbis Praesides constitutiones quaLdam Collegiis ipsis salutares condidissent, Ducalibus litteris

VI. kal. sept. confirmavit; mandavitque, ut omnia, quae huc spectarent, certo volumine conclusa, & utriusque Cancellarii fidei commendata in Praetorio tabulario custodirentur . Sed

volumen quidem, incenso paullo post tabulario, fato periit,

constitutiones autem incuria hominum ac temporum obsoleverunt. Cum Prorector partim sua, partim publica caussa diu moratus Venetiis fuisset, pecunia quae ex Doctorum examinibus ad eum pertinebat, intercepta est, atque aerario Universitatis illata; nec nisi precibus & gratia M. Antonii intelli primarii Iuris Civilis Prosessoris redeunti restituta . Ipse tamen & pecuniam Universitati remisit , quae Rectoribus , &Prorectoribus condonari consueverat , cum Equites creabantur, & argenteos quinquaginta de suo dedit ad gratulationis expensas, quae novo Venetiarum Principi Ioanni Bembo splendide parabatur. MDCXVI. III. non. avg. Hieron mus de Sanctis Neapolitanus, Syndicus loco Rectoris . Ex Actis Cod. 8a. p. q. Libellus supplex utriusque Universitatis nomine ad Triumviros missus est, ut Graecarum litterarum scholam jam intem

mortuam Destituerentis

MDCXVII.

45쪽

38 RECTORES

MDCXVII. v I. id. avg. Tiotius Bassanensis Syndicus

loco Rectoris. Ex Cod. 83. p. s. Exeunte majo anni sequentis cum abiisset, pro Syndico egit Cinprianus Galeardus Uic tinus . Ibid. p. 28 Hic persuasit Universitati, ut modum a. liquem praemiis poneret, quae Oratoribus dari solebant, quoties usuveniret , ut alicui ex ordine suo genus hoc ossicii publice mandaretur. Itaque decretum est v I. kal. jul. ut illi, qui in aede Cathedrali sub anni litterarii initium studiis proluderet, tibialia serica darentur libellis triginta aestimata ;ceteri qui per annum vel Urbis Rectoribus provincia decedentibus gratias oratione agerent , vel alio quovis titulo viaris Principibus Universitatis nomine verba facerent, chirothecis contenti essent , quorum sumptus non excederet libella quatuor. Ibid. p. 32. 1

MDCXVIII. kal. avg. fessus de Tasellis Ueronensis Syndicus loco Rectoris. Ex Cod. 8 . p. 6. Senatus III. kal. dec. Professorum stipendia a decumis immunia esse jussit, Scholares aliquot exilio mulctati sunt, Sala autem Brixianus In vincula con)ectus, quod coitione adversus lictores Praetorianos facta, unum ex illis interfecissent. Ex Diario Rossi p.

Iaa. Tasellus autem cum, Laurea accepta, abdicasset, V .

id. ivn. anni sequentis Camillus Malius Tarvisianus Rector creatus est. Ibid. p. 3 MDCXIX. v. id. sept. Leo Calargius Cretenss Syndicuς loco Rectoris. Ex Cod. 85. p. g. Cum ad Universi tem re-xulisset de aetate jam exacta M. Antonii Ottelii, deque ejus meritis erga scholarium ordinem quos privatim instruere ad

Lauream accipiendam tota vita consueverat, titulus in Gymnasio seni meritissimo positus est. Anno sequenti cum pridie kal. avg. Lauream obtinuisset , statim Universitas pro Syndico esse iussit Galaaeiμm Angustiolam Vicetinum , qui diem decessori dixit, quod matriculas multas intervertisset in quaestum suum, non per ficta modo nomina, sed per turpia quoque artificum sellulariorum , qui se scholares ferrent, &Ordia

46쪽

IURIST ARUM.

ordinem foedarent. Falsum quoque diploma publico Universit,

iis decreto declaravit ab illo typis editum , quo torque aureo donatus ob ingentia in Gymnasium merita apparebat . MDCXX. GAeacius Feramusca Vicetinus Syndicus loco Rectoris. Ex Actis Cod. 83. p. 3I. M D C X XI. kal. avg. Franciscus Gellinus Vicetinus Syndicus loco Rectoris. Ex Cod. Lxxxv I. p. 3. Anno sequenti quod aerarium Gymnasticum propter stipendiorum copiam &magnitudinem identidem deficeret , consultum illi est ratione non una , ea Vero maxime , ne ulli ex Prosessoribus stipeh-dium augeretur ultra primae conductionis modum . Anno autem MDCLXXXVIII. illud quoque additum est, ne augeretur extra ordinem quavis de caussa, nisi auctoritate Senatus, strictissunt juris suffragatione declarata. - M D C X X Ι I. kal. avg. Marcus Antonius Hureau Parisensis Syndicus loco Rectoris . Ex Actis Cod. 87. 'p'.' s. Quaesitis undique legibus institutisque Collegiorum, quae ad pueros nobiles instituendos tum in hac Urbe , tum Venetiis condita fuere, jussit Senatus, incommoda multa , quae sensim irrepserant , & rem saluberrimam perditum ibant , emendari

Sed cum negotium partim monumentorum inopia , partim eorum malitia , qui administrabant , Explicari non posset quaeri coepit , num expediret, bona Collegiorum vendi, pecuniam publico cerario inserri , & ex ejus fructu annua itudentibus praeberi. Sed ob eamdem caussam dilata' res. Syndicus porro mense martio anni sequentis cum rediisset in 'Galaliam, suffectus illi est ad cursum explendum kal. april. G.rDatius Angustiola Vicetinus . Ibidem p. I . Hic vero statim , cum scia ola vacaret Authenticorum , Sigismundum Serigum Cretensem Magistratui commendavit Universitatis nomine ,

Veterem secutus morem . Nulla tamen' habita commendationis ratio est. Ibi d. p. 17.

MDCXXIII. Hr. non avg. Comes Henricus Capra Vicetinus

47쪽

-o. RECTOR Esid. nov. celebrari a scholaribus solebant, & Martinalia dicebantur, urbis Rectores decreto Senatus sustulerunt; omnisque adhibita cura est, ne nocte proxima ad munuscula colligem da , ut praeteritis sueverant annis , per urbem vagarentur. Bidelli quoque collectis abstinere ad tempus jussi sunt: collectas autem vocabant certam pecuniae summam, quam ter in anno a scholaribus poscebant . Ac principio quidem pecunia haec ad Professores pertinebat, quod publica opera defuncti, domi quisque suae privatim docerent , easque disciplinarum partes darent, quae extra penium Gymnasii erant. Nam ex. gr. Iuris Civilis Doctores publicis stipendiis merentes Digestum vetus, & Codicem in Gymnasio exponebant ; Insorti, tum autem, & Digestum novum privatim interpretabantur,& hoc nomine stipem a suis auditoribus Bideliorum opera col ligebant. Postea cum altera quoque pars scholae extraordinariae titulo inducta in Gymnasium est , Bidelli stipem nihil minus colligentes in rem suam verterunt . Insequenti flus annis sublatae in perpetuum collectae sunt: huic autem Bidello. rum commodo moribus confirmato alia provisum ratione est magis idonea. M D G X XIV. prid. non. avg. Idem Capra Syndicus com firmatus. Ibidem p. sto. Abeunti suffectus est Vincentius de Nigris mense martio anni sequentis. Ex Cod. 89. p. I. MDCXXV. kal. avg. Comes Clemens Genaeus Vicetinus Syndicus loco Rectoris . Ibidem p. I 3. Senatus decrevit in kal. dec. rationem habendam esse desiderii, quod Bormienses Cives ex valle Telina ostenderant, collocandi Iuvenes sex in Collegiis Patavinis ad pauperum commodum institutis , ubi bonis artibus operam darent . Sed cum locus in Collegiis nullus vacaret, jamque Bormienses quatuor advenissent , parata sunt illis cubicula in Fel trino ad basilicam Antonianam, attributis ex aerario cuilibet eorum in menses singulos duc iis v. qui triennio post aucti sunt ad vIII. Iam vero an

no MDCLXV. Bormienses octo , & quidem parum idonei,'

48쪽

beneficio utebantur: quod demum cessavit, ut colligitur ex litteris Ducalibus ejus anni nonis seetembr. ad Patavinum Praesectum datis. M D C X X UI. xvir. kal. septi Comes Horatius Godi VLeetinus Syndicus loco Rectoris . Ex Cod. xC. p. 4. Ant quam annum litterarium expleret, solum vertere coactus est, x in ejus locum suffectus est v I. kal. ies. Prosper mitius Vicetinus. Hic, quod steptrum argenteum Universitatis sudi. reptum fuisset, novum fieri curavit. ,

cus loco Rectoris . Ibidem p. 14. Cum, Laurea accepta, se abdicasset, datus est illi successor Andreas Portulaca Brixi, nus sub finem ianuarii anni sequentis. Ibid. & Cod. XCI. p. I. Μ DCXXVIII. pridie non. avg. Jo. Petrus Francus Veronensis Syndicus loco Rectoris. Ex Od. XCII. P. 6. . MDCXXIX. x III. kal. sept. Dominicus Finvarias Lend

nariensi ν Syndicus loco Rectoris . Ibid. p. ao. De publica Bibliotheca instituenda hoc anno agi coepit , totumque nego tium Gymnafii Moderatoribus Senatus mandavit. Intra hiemnium condita est , atque in aedibus collocata , quae Patrum suerant Societatis Iesus, curante Felice Oso Humanitatis Pro. sessore, quem primum Senatus Bibliothecae praesecit, attributis hoc nomine florenis LX. Perpetuandae quoque , augendae operam dedit . Iussit enim , Prosessorem quemlibet ex anni primi stipendio Bibliothecae decumas solvere; scholares autem, cum Lauream sumerent, argentea bina , quae scuta vocant, ejus aerario inferre, totidemque Patavi: Moctores, cum Collegiis aggregarentur : tum typographis omnibus injunxit , ut ex singulis quos ederent libris Patavinae huic Bibliothecae, quemadmodum & Venetae, exemplar praeberent. Anno MDCXXXII. in aulam Praesectitiam translata est: & cum jam Osius d cessisset , in. ejus locum suffectus est Alexandre SFnsiticus, primarius Iuris Civilis Prosessor , adjectis stipendio eius flor nis centenis, additoque ad custodiam Bidelio Paullo Frambulo

49쪽

et RECTOR Es

mercede annua florenorum XXX. Jam . Bibliotheca valdecreverat, illatis primum quidem ex dono multorum Prosesso. rum libris, Benedim Silυatici, Caesaris Cremonini, Bariboti maei Soseri, Pompeii Calmi, & aliorum; deinde novis omni.bus in Ueneta. ditione editis . Sinnesiticum excepit Octatuus Ferrarius Humanitatis Prosetar anno MDCXLVII. Sed eum Ferrarius objisset anno MDCLXXXII. extra Gymnasium quaestus est. Thomas Herculanus Canonicus Aquilejensis , eique commissa Bibliothecae praefectura stipendio florenorum CCC. Vixit usque ad annum MDCXCI. multisque voluminibus undique coemptis Bibliothecam locupletavit. Successit Comes Heron mtis Frigimesica Patavinus, doctrina , poeticis litteris, atque omnibus verae nobilitatis artibus ornatus; iussusque est Bibli thecam ternis in hebdomada diebus ad studentium usum perire . Hic de transferenda in Gymnasium ipsum cum in gistratu egit; qua de re dicendum erit ad annum MDCCXVI. Post annos triginta petiit, & obtinuit a Magistratu muneris adjutorem Gulielmum de Campo Sancti Petri , patricium P

tavinum in primis doctum & probum , qui paullo post Senatus auctoritate confirmatus est, cum Frigimelica bona Principis venia ad Mutinensem aulam se contulisset . Anno

MDCCXXV. ex ipso Frigimeticae stipendio florent centeni adiutori egregie merito tributi sunt ; mortuo autem Frigi- metica, anno MDCCXXXII. praeterea duceni , nomenque &jura Praesidis omnia . . Eodem Senatus decreto munera ejus

singillatim recensuit; jussitque in ipso Prosetarum albo signari dies , quibus curare debet, ut Bibliotheca omnibus pateat. Iam libros omnes ordine disposuit, & catalogum generalem eximia cura industriaque conflavit; quo nomine solliti sunt illi anno MDCCXXIX. ex Triumvirum mandato argentei CC. Bidello quoque D. Baptisae Conatatio , qui anno MDCCX. Frambotro successit, stipendium auctum est ad si

renos XLV.

MDCXXX. kalendis aug. Idem confirmatus. Ib. P. H.

. . MDCXXXI. Disiligod by Corale

50쪽

I U .R I S T-R U Μ. 43 . MDCXXXI. Idem Ferrarius, clausis scholis ob pestilentiam,

rursus confirmatus . Lue tandem remittente, v. kal. dec. ad

Universtatem retulit de Bidellis ceterisque servis publicis creandis in eorum locum, qui Perierant. EX Cod. XCIII. p. 3. . MDCXXXII. non. jan. Dioneus. Albanus Bergomas, quamvis abesset, creatus Syndicus est, idemque postea comfirmatus usque ad kalendas sextiles anni sequentis . Eius auspicio apertae rursus scholae sunt 1 v. kal. mari. & sua reddita Gymnasio facies. Ibid. p. & seq.' MDCXXXIII. kal. avg. Derius de Monte . Vicetinus Syndicus loco Rectoris. Ibid. p. 33. MDCXXXI U. kal. avg. Hierony/mus Lana Brixianus Syndicus loco Rectoris. Ex Cod. xCIv. p. I. Eo recusante, post duorum mehsium moram creatus est Ludoiacus Pinea Αscriviensis ut est ibidem p. 8. Hic , advocato nationum concilio , decerni curavit XI. kal. dec. ut Bidelis Generali toga viciacea sumptu fieret Universitatis, cum stola & puteolo , quam ferret in Gymnasii celebritatibus, praesertim vero illis, quibus Doctoris insignia alicui tribuerentur . Hoc autem nomine certam summam ab iis , qui Lauream acciperent , publico Universitatis aerario voluit inferri. Egit etiam de tabulario condendo , in quo Universitatis acta accurate perscripta servarentur. Commodius historiam scripturis consultum fuisset , si aliquot ante annis rei tam necessariae consilium susceptum fuisset. Sed ille quoque xvII. kal. ma, anni sequentis provincia decessit, tradito sigillo nationis Germanae Consiliario , qui pro Syndico esset. Ibid. p. I s. 3 Astrivietabus hoc anno concessum est decreto Senatus xv. kal. decembr. ut nobiles adesescentes duos Patavium mitterent,

qui per quinquennium in Gymnasio studerent , attributis ex publico hujus Urbis vectigali argenteis annuis in capita LXX. Μ DCXXXV. kal. avg. Ambrosus de Augustis Bergomas Syndicus loco Rectoris. Ex Cod. xcvr. p. 3. Hoc anno ipsis quoque juristis Venetum Collegium concessum est, eodem

SEARCH

MENU NAVIGATION