Fasti gymnasii Patavini Jacobi Facciolati studio atque opera collecti

발행: 1757년

분량: 493페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

dem munus obiere ab utroque Prosessorum ordine missi Amtonius Riscobonus, Sc GaDacius Bigolinus . Sub anni litterarii finem Pandectarum schola instituta est. Μ DLXXVIII. Non. avg. Petrus Posidorus Picenus ex monte Brandono. Ex litteris Ducalibus . MDLXXIX. Idibus avg. Idem Polidorus Rector confirmatus . Ex litteris Ducat. Hoc ipso anno orta inter Gallum

scholarem, & Germanum contentio totam commovit, & ad arma traxit Universitatem , quae tamen cito ad ossicium revocata est. Scholae septem Iurisconsultorum, quatuor Medico. rum, & una Philosophorum decreto Senatus clausae sunt. Μ D L X X X. kal. avg. Ausus Ancaranus Spoletinus Rector. Ex Cod. LvII. p. 4. Cum schola prima Iuris Civilis pommridiana vacasset , per litteras primum , deinde etiam adlegato Consiliario, ad extremum praesens ipse commendavit Mag. Runaldum Rodulphum Perusinum Universitatis nomine ;sed commendationis hujus nulla habita ratio est. Curavit etiam, ut schola tertia Institutionibus adderetur, ut est in Codice LvIII. p. 6. Turbae anno superiore excitatae propter arma Velita, quae scholares nonnulli serre volebant , demum in apertam seditionem evaserunt, quae describitur a Riccobono in lib. 6. c. 6. Unus ex iis capite damnatus , & publice obtruncatus est. Petrum Raimundum ex oppido S. Martini appellat Ri

cobonus idem , & Tomasinus quoque : sed in Diario MS. Nicolai Rossi p. 39. dicitur Iulius Andreasius Mantuanus . De Rectore hoc , & ejus laudibus vide Riccobonum in lib.

I. c. 7.

MDLXXXI. kal. avg. Iulius ab AEqua Vicetinus . Ex

Cod. LVIII. p. 3. Repetundarum damnatus est, quod Universitatis pecuniam avertisset, mulctaque illi dicta est librarum CCCCLVI. Ad hunc annum refert Papadopolus Ioannem Fieardum juris Caesarei Prosessorem , ex Thuani Elogiis, ex Adamo de Vitis Iurisc. German. & ex Sansonii Diario ; r prehenditque Riccobonum & Tomasinum , quod eum omis

32쪽

fint. Sed neque in Actis, neque in Rotulis, qui adhuc manent, nominis hujus vestigium extat . Fortasse electus ab inniversitate fuerat , sed judicio hoc contentus vires experiri noluit; quod hac ipsa aetate video fecisse nonnullos. Μ DLXXXII. Orta controversa inter Cisalpinos,& Transalpinos, utri hoc anno Rectorem Universitati darent, Magistratus, cognita caussa, pro Transalpinis respondit. Electus est autem I v. kal. Oct. Renatus Iulianus de Bert nolis , al. Beaur erres, Gallus, depulsis criminationibus , quae in eum quaesitae fuerant, ut est in Cod. LvIi I. p. 48. Extabat olim

titulus Iuveni benemerenti positus in superioris peristylii fodinice ad laevam, ut colligimus ex schedis Montemssi. MDLXXXIII. Pridie non. avg. Thomas Schorrensiain Rhaeis thus ad Universitatem regendam electus est . Ex Cod. LIx. p. 3. Cum disputationes encyclicae frigerent , Syndicum V netias misit litteris Universitatis munitum', ' ne Magistratui exponeret , quanti esset negotium hoc οῦ novumque Senatus decretum eliceret, quod eludi non posset . Illud insuper addendum curavit, ut ipse quoque Pandectarum Prosessor cum ordinariis matutinis disputaret, quandoquidem in eadem materia versarentur. Ibid. p. II. MDLXXXIV. kal. avg. Idem plorrensiain Rector comfirmatus . Ibid. p. 22. Decessurus per mentem, bona venia Magistratus , suffecit sibi Prorectorem Alexandrum Puteum Pedemontanum, qui confirmatus eit ab Universitate III. kal. Jan. Eo non redeunte, Puteus locum tenuit usque' ad Augustum anni sequentis . Scholares sexaginta in domum quamdam coiere, collato sere conductam, ibique Carolum Vertatum Vicetinum ludo nescio quo sibi Principem declararunt, additis Ministris, apparatuque omni, qui speciem 'hanc majestatis decere videretur . Et vero perinde in publicum exbbat, ac si eorum Princeps esset. Elapso mense , cum longanimis videretur fabula ,' Civitatis Rectores coitionem , hanc

publica auctoritate disiecerunt. Ex Rossi Diario ΜS. p. 46. m. II. D MDLXXXV.

33쪽

αs RECTOR Es

MDLXXXV. vi I. id. avg. Andreas Doria Castrostanea. nus. Ex litteris Ducat. Sixtus V. Ρ. Μ. hoc anno 1ui Pomtificatus primo pridie kal. decembri locum Venetis concessit inter Romanae Rotae Auditores, verbis Patavinae Universitati

valde honorificis . Eligendi facultatem sibi suisque succetaribus reservavit, ita tamen ut ad eligendum Doctores quatuor Senatus proponeret ex nobilissimis , ut est in diplomate , a qtie insignibus Italiae eiυitatibus Reip. Venetae subjectis, praesem

tim mero ex Pasiano GFmnaso, quem in Iocum non modo p. Hici Professores varia ac multiplici omnium ingenuarum Amitum scientia ρο doctrina praesumes, sed plurimi etiam sudiose,

di ingenii Iaude forentes iuvenes ex omnibus etiam externis procinctis conveniunt. Consuevit autem Universitas usque ad patrum nostrorum aetatem, quoties locus vacaret, ex suis Proses.soribus aliquos, qui maxime eminerent, Principi commendare. Rector vi. kalend. jul. anni sequentis in utroque Imre examinatus non tulit suffragia, nisi pro majori parte , ut est in Tolfi Diario p. 3I. Mansit in Magistratu, nec deposuit insignia nisi v II. kal. sept. quo die fortuna usus indulgentiore tulit suffragia omnia, & Laurea coronatus est a Pancrurolo. Ibid. p. 32. MDLXXXVI. Io. Franciscus Lombardus Cretensis . Ex Cod. LX. p. 4. Pugnavit de loco cum Collaterati . Decrevit autem Senatus, ut quoties smul convenirent, Rector praecederet. Eamdem illi loci prerogativam anno sequenti concessit supra Quaestores, & Collegiorum Praesides. MDLXXXVII. Alexander Puteus Pedemontanus substia tutus potestate Rectoris sine emolumentis. Ex Cod. LXI. P. 2. MDLXXXVIII. kal. aug. Fabius Turca Tarvisianus , ex pago Cornuda , Rector electus est, quamvis exularet. Ex Cod. LXII. p. 3. Et ex Tolfi Diario MS. p. 76. Statim Prose res duo cum quatuor Consiliariis Venetias se contui

runt ad fidem publicam eius gratia obtinendam , ut est ibidem p. 4. Adolescens paullo animosior ne in ipso quidem

34쪽

IURISTARUM.

regimine satis caute se gessit, famulique ejus anno sequenti in vincula conjessi sunt . Tandem abiit, locumque ejus occupavit Ascanius Ziccho Tridentinus Prorector. Ibid. p. s. &11. Idem Tollas scribit in Diario Doctorum. MS. p. Franciscum Benasutum Tridentinum , cum Doctoris titulo privatim ornatus fuisset, Bidello praeeunte cum sceptro argemteo, tubisque ac tympanis concinentibus, domum deduci voluisse. Sic enim sibi visus est Laureae publicae honore ac celebritate non prorsus carere . Ceterum novum hoc celebram

dae laureae desiderium spem attulerat civitati , non delaturos viros nobiles, qui veterem rei hujus magnificentiam splendoremque restituerent , publiceque more majorum coronari vellent. Quapropter Scipio Pavesius Savonensis more nobilium in Collegio probatus, dumtaxat post dies aliquot Doctoris nomen & insignia privatim sumpsit, cum diu multumque Doctores contendissent , ut in Cathedrali basilicα publice su

meret .

MDLXXXIX. kal. ause Antonius UIUὸ Cretensis, vulgo Pampino. Ex Cod. LXIII. p. II. Anno sequenti mense. aprili, quod gravem injuriam intulisset Theodoro Suird con- terraneo suo, eamque in publicis scholis , missus est in exulium . Ex Diario Tolfi MS. p. 8o. Μ D X C. kal. avg. Lancellatur de Laneessotis Eques Asculanus Prorector. Ex Cod. Lxv. p. a. Sub finem muneris sui litteras Ducales, ipsa curante Universitate, obtinuit , quibus Rector est declaratus. Eas tamen non ostendit , nisi cum abiisset Magistratu, ad sumptus vitandos . Ex Tolfi Diario MS. p. set. Jam publicae Laureae pompa ob nimias impensas ita obs leverat, ut vix memoria in Gymnasio superesset. Itaque Coblegium, ne spectaculum hoc tam magnificum prorsus oblitteraretur, legem tulit , ut qui publice coronari vellet , non plux solveret quam triplum ejus , quod solvunt ii, qui privatim coronantur - Etiam de honore publicarum Inscripti num actum est . Decrevit autem Universitas prid. kalo sebro D 2 anni

35쪽

anni sequentis , ut monumenta lapidea in Gymnasii aedibust Rectori ponerentur , Vicario ejus , R Syndico; picta vero

Consiliariis. M D X CI. kal. avg. Petrus Aletanus Eques Bergomas. Ex Cod. Lxv I. p. a. Incredibili scholarium , & Civium comitatu domum deductus est : mense autem proximo , cum stolam accepit , triduo celebrata solemnia sunt . Statim illi Praetor edixit, ne scholarium, nisi Venia petita caussisque erapositis, conventus ageret : idque eo spectavit , ne modo unius, modo alterius nationis querelae, quod fieri solebat , incommunem caussam collatae Gymnasium miscerent . Sed cum imminuta videretur hac ratione Universitatis libertas, ipse Venetias se contulit , & litteras Ducales obtinuit, quibus Praetorium edictum revocatum est. Ibid. p. 4. Kal. dee. retulit ad Universitatem de scholis Iesultarum, quas oppugnare Artium Professores constituerant, quod ad justam Gymnasii se mam excrevissent , omnemque Juventutem alliciendo pertraherent . Sed plures censuerunt , nihil movendum . Attamen cum pridie non. rursus retulisset de re hac , suadente Cr monino, primario Philosophiae Prolatare , in ejus verba decretum est, utriusque Universitatis nomine agendum esse, ne in publicis scholis solitudo fieret . Itaque cum Prbsessores tres. , una cum utroque Rectore , & magna scholarium caterva in venetum Collegium admissi rem totam exposuissent, Senatu consulto Iesu iticae scholar sublatae sunt. Et quia Dialpres aliqui Jesultarum exemplo dictare explicationes coeperant , e dem Senatusconsulto perniciosum consilium vetitum est , &pristina disputandi gravitas revocata. Cum Universitatis in rium inopia laboraret, Rectore ad Concilium reserente, constitutum est, ut in posterum qui se in scholasticum ordinem referri vellet , duplum solveret , idest solidos Venetos quinquaginta , matriculae nomine. Ibid. p. I . Statutorum Cod.cem refici curavit, & ad saeculi mores accommodari , us

opera & consilio praesertim Sebastiani Montibuli primarii C:Θ

36쪽

IURISTARUM. 29

nonicae disciplinae Prosessoris . Insignia retinuit ultra anni litterarii cursum, propter controversias de novi Rectoris electi

ne ortas. Anno proximo III. id. mari. nocte concubia d

mum rediens intersectus est. Ex Tolii Diario p. Io I. Non est omittendum , Alaano Rectore , pridie kal. sept. Franc, scum Salesium, qui postea inter cadites relatus est, juris utriusque Lauream obtinuisse. M D X CII. kal. avg. Antonius Cereus Bergomas. Ex Cod. LXVII. p. 4. Diu oppugnatus denique insignia sumpsit Irr. Id. sebr. anni sequentis . Ex Codice Doctorum Jo. Baptistae Tolfi p. Io 3. A die autem v II. kal. novembr. quo Alar nus insignia deposuit , usque ad hoc tempus pro Rectore egit Marcus Antonius Oitellius Pandectarum Proseor. Ibid. p. Io I. & ex Actis Cod. Lxv II. p. 2 o. Idem, vix inito magistratu , nonis martiis sibi substituit Iacobum Muretum Gaulum , quamdiu Gymnasio abesset ad res domesticas componendas. Cum rediisset, mense Iunio attributi sunt illi ex Universitatis aerario argentei centum , ut Venetias se conferret ad Equestrem dignitatem petendam . Exemplum ab Aletano decessore manavit, nec tamen postea intra summam hanc stetit: nam BoIiυρο , qui Cerrum excepit , hoc nomine a genteos obtinuit quinquaginta supra centum . Prosessores quidam memoria infirmi, sertasse & ingenio, de scripto recitare coeperant . Id non tulit Senatus , quod exploratum haberet , qualescumque homines per commodam hanc docendi speciem irrepere in cathedras posse, & alienas merces vendutare. Lubet ipsa decreti verba reserre vII. id. nov. perscripti . Non est endo in modo aleuno da tollerare ii dannoso emergognose ab o introdotio ne Io Studio nostro di Pod is, d.

Iener te Ierioni colla earia scritia daυanti, P andera parte, ebe sia fatio intender a' Leitori deI predetto Studio , che non debbano portar Ie Ierioni scritte in Cattedra solio peua, Vni

pagar ducari venti, quali sano loro tenuit desto stipendio . N

37쪽

3o RECTORES

vam hanc licentiam Senato abusum vocat: ex quo apparet, vetera exempla defuisse . Attamen postea inventus est, qui idem factitaret , praelatus memoriae laudem nullius meriti esse. Sed cum Doctor Charraceus vulgo appellari coepisset, verecundia subactus ad officium rediit. M D X CIII. kal. avg. Nicolaus Buietota Ascriviensis. Ex Cod. Lxv III. p. a. Eo absente , a die Ix. kal. Q. usque ad xv. kaL decembr. m Rectore egit Fulet ius de Pluinnis Vicetinus. Ex Tolfi Diario MS. p. II a. Mense Martio anni sequentis mandavit Professoribus, ut lectiones continuarent per horam integram, nec ante Palmarum diem alterius curriculi scholas desererent. EX Cod. Lxv III. p. 22. Cum publicum Civitatis Consilium Legatos ad Principem misisset, de Grammaticae & Rhetoricae scholis apud Iesultas restituendis, Riccobonus, gravi oratione in Veneto Collegio habita, str

nuissime restitit: 1 ed iterum ac saepius negotio agitato, tandem anno MDXCVII. Episcopi auctoritate interposita , convenit, ut Societatis Patres. Grammatica , & Rhetorica rudimenta traderent, eruditione & partibus hujus classis penitioribus abstinentes, quae in Gymnasio explicantur. Controversiam totam fuse narrat Riccobonus in lib. 4. c. I 6. MD XCIV. pridie non. avg. Idem Boli a Rector comfirmatus. Ex Act. Cod. Lxv III. p. 42. Anno sequenti IV. id. ian. Universitatig Nuncium & Procuratorem Venetiis constituit Simeonem Paschasium Iuris utriusque Doctorem. Ipse autem novo, Duci Marino Grimanta supremam in rep. dignitatem Gymnasii nomine gratulatuet est. MDXCV. kal. avg. Antonius Prosperus Ianuensis Pror Elor. Ex Actis Cod. Lx in p. a. Hoc anno ex decreto Universitatis, & Triumvirum mandatoe duci ex primariis. Prosessoribus delecti sunt ad scholarium controversias componendas ;& biennio post quatuor illis additi scholares sunt , quorum duo Cisalpini essent, duo autem Transalpini. Ex Actis , &

38쪽

IURIST ARUM. 3I

M DXCVI. kal. mg. Dardius C alia Vicetimas Syndicus potestate Rectoris, sed absque emolumentis . Ex Cod. Lxx. pag. a. Dictandi institutum novo Senatus decreto veti. tum est. Quandoquidem autem privata schola juventus indigeret ad dilciplinas recte percipiendas, non eam quidem Senatus sustulit, ut perperam quidam suspicati sunt , sed educto cavit, ne publicas interpellaret.. MDXCVII. kal. avg. Hi ron mus Parolerius Coloniensis. Ex Cod. Lxx I. p. a. Soluti sunt illi argentei centum ex Universitatis aerario ad Equestrem dignitatem splendide suscipiendam. Ibid. p. Id. MDXCVIII. kal. avg. Idem Paralerius Eques Rector confirmatus est . Ibid. p. I a. Sed cum solum vertisset ex caussa Criminali , acta omnia ejus nomine perscripta Principis iussu deleta sunt : Laurentius autem Patellarus Syndicus loco Rectoris suit. Anno sequenti ineunte, ab Utraque in niversitate collata pecunia est , ut Caesaris Cremonin; Tragoedia Bacchanalibus ageretur. EX COd. LXXII. T. I 6. M DIC. kal. Aug. Salusius Dion ius Ueronensis Syndicus loco Rectoris, addito iure duorum lagragiorum ex decreto Universitatis. Ex Cod. LXIII. p. a. & 3. Anno sequenti v I. id. mari. Prorector declaratus est, ut est ibidem p. 8. Animoses Academicos iam extinctos hoc anno excepere Recuperati, qui primum sibi Principem elegerunt Fridericum Cornelium Patritium Uenetum . Statim leges condido.

Tunt, quas prima illa institutio postulare visa est ; sed postea serviendum temporibus fuit segibus aliis atque aliis . Anno

I 669. Reeuperatorum Academia cum maxime floreret, in Veneti Senatus tutelam recepta est ; assignata illi ad recit, tiones publicae Bibliothecae aula, attributisque ad expensas adigenteis in annum centenis, qui ex mulctis exigerentur. Patro.

num quoque sibi elegit primum quidem Victorem Contar num Urbis Praesectum, & subinde alios Ordinis eiusdem. De Superum etiam praesidio postea cogitavit: proindeque lege sam

39쪽

xit, ut quotannis Academici ad D. Francisci Salesii aram, quae in templo Eremitarum est, cum Rectoribus Urbis , ripi1copo, & Decurionibus se conferrent, ubi sacris rite factis,ae Salesii Iaudibus oratio haberetur. AEtate nostra cum conis senuisset , cura potissimum Aloysii de Campo S. Petri , viri docti patriaeque amantissimi sustentata est , vigetque adhuc filiorum ejus praesidio & vigilantia. MDC. x III. kal. sept. Joannes Baptisa Appianus Brixi, nus, Syndicus loco Rectoris . Ibid. p. 24. Eo absente creatus est Petrus Buarnus conterraneus ejus prid. Id. jul. anni seque tis. Ibid. p. 3o. Gymnasii frequentia decrevit hoc tempore ad scholare ς admodum quadringentos supra mille , ut est in Descriptione Patavinae urbis ac regionis Andreae Cittadellae. MDCI. Idem Buarnus sub augusti initium confirmatus est Syndicus, & electus Prorector. Ibid. p. 39. & Cod. Lxx III.

p. I.

MDCII. kal. avg. Paullus Savoldus Brixianus, Syndicus

loco Rectoris. Ex Act. Cod. LXXXIII. p. a. Cum ante te

pus Lauream obtinuisset, pridie non. maj. anni sequentis Comes Pompeius Capra Vicetinus suffectus est. Ibid. p. 4.M D CΙΙΙ. Iv. non. avg. Idem Capra Syndicus loco Rectoris, qui perrexit usque ad kal. decembres anni sequentis.1bid. p. 9.. M D C I U. pridie kal. dec. Ludovieus Manus Anglus. Ex Cod. LxxIV. p. 4. Vixdum electus Venetias migravit, sibi. que Syndicum substituit Jo. Baeti iam Bonetum Cremonensem Ibid. p. 5. Insignia sumpsit iv. id. jan. anni sequentis; &statim post festa Paschalia equestri titulo ornatus est. Ad hujus honoris expensas argenteos sexaginta ex aerario Universiis talis obtinuit. Ibid. p. I M D C V. kal. avg. SamueI SIuchi Polonus . Ex Cod.

LXXV. p. 3. Cum v. kal. Oct. petita venia ad tres menses,

discessisset, non amplius rediit . Ejus vices sustinuit Io. Ba-prisia Codatius Laudensis Syndicus, idemque postea Prorector. Ibid.

40쪽

Ibid. p. 6. Pridie id. Febr. anni sequentis utraque Universitas novo Venetiarum Duci Leonardo Donato gratulationem decrevit, orationis cura pro Iuristis Iacobo Gallo , pro Aribstis Caesari Cremonino commissa. Hoc tempore expendebantur in Gymnasium supra octogena libellarum millia. M D C UI. kal. avg. Petrus Patellarus Cretensis Syndicus loco Rectoris. Ex Cod. LXXvI. p. I. Sed IX. kal. jan. Rector electus est Simeon Phraminus Cretensis. Ibid. p. 4. Mense. aprili Venetias se contulit ad Equestrem Dignitatem recupiendam , quo nomine donatus est ab Universitate scutatis nummis centum. Ibidem p. 8. Sed gratias cum egisset , pecuniam remisit , judicio contentus. Ex Cod. LXXVII. p. 9.M D C V ΙΙ. kal. avg. Bernardus Gaius Zumellensis Syndbcus loco Rectoris. Ex Cod. LxxvII. p. a. Quod . in Actis in niversitatis bina suffragia dedisset , seque Prorectorem nuncupasset, Praetor Urbanus irrita omnia declaravit. Eo abdicante, III. kal. mari. anni sequentis suffectus est Cisoliti, de Cisotiis Vicetinus. Ibid. p. 12.M D C U ΙΙΙ. vi. Non. Q. Comes Iulius de Portis Vicetinus Syndicus loco Rectoris . Ibid. p. I . Porto regente Universitatem Academia instituta est, quae Delia dicitur, ex Civibus sexaginta totius Civitatis nobilissimis composita. Movit Patavinos recte equitandi, & arma tractandi studium ; tum etiam cognoscendi desiderium eas Matheseos partes , quae in Gymnasio non tradebantur; locusque datus a Principe est satis idoneus in S. Michaelis regione ad Pontem ligneum. Conducti sunt ad exercitationes istas magistri optimi , in primis autem Mathematicus , qui Arithmeticam , Geographiam ,

Nauticam, Stereometriam, omnemque machinalem scientiam

explicaret. Ad expensas & ipsi Academici viritim contulerunt aliquid, & ex multatilia primum pecunia ; postea vero ex aerario Gymnastico argentei DCCC. in annos singulos attributi sunt. Saeculo sequenti res friguit . Idecqlle anno MDCCXXV. imminuta pensio est ad argenteos CCCC. t.

SEARCH

MENU NAVIGATION