장음표시 사용
381쪽
DE THEORICA ΜEDICINA . EXTRAORDINARIA DIERUM VACANTIUM.
INstituta est schola haec vespertina anno MDCILIV. non. dec.
ad exercendos docendi studiosos, & majoribus exedris leviore hac dierum vacantium exercitatione praeparandos, constituto stipendio non XXV. & eo quidem nulla umquam ratione augendo ; ne quis forte Prosetar in hac laboris tenubtate sibi commode quiescendum speraret . Hiet conditionibus primus eam obtinuit Benedictus SiMaticus Patavinus, tantumque prosecit, ut quinquennio post gravioribus scholis idoneus repertus sit, subinde vero ad supremas evectus. MDCVII. iv. id. nov. scholam a Silistico relictam occupavit Tarquinius Carpenetus Patavinus , ex loco dierum bordinari rum tertio translatus . Stipendii autem lege solutus florenos obtinuit LX. quam summam placuit in posterum scholae huic perpetuam esse, salvis conditionibus aliis, qlias docentibus ex hoc loco Senatus praescripserat. MDCXIII. Iv. kal. april. cum Carpenetus ad Practicam Extraordinariam ascendisset, suffectus est Io. Petrus Peregrinus Patavinus, qui obiit decennio post. MDCXXIV. xv. kal. Oct. Iulius Sala Patavinus , ex ter tio Avicennae loco ad hunc traductus, egit cum Magistratu, ut sua quoque caussa stipendii fines praeterirentur , obtinuidique florenos C. De augmento etiam agere se posse existimavit anno MDCXXIX. oblataque opera ad ostendenda in Ν lacomio morborum signa per pulsus & urinas, quae cura Amtonii Nigri fuerat paullo ante deiuncti , additi sunt salario ejus florent LXXX. MDCXXXII. pridie non. sebr. Franciscus Bonardus Patavinus Duiligod by Corale
382쪽
vinus ex eadem Avicennae schola huc migravit , sed stetit intra florenos LX. Hoc sibi tyrocinio secundum practicae Extraordinariae locum meruit anno MDCXXXIV. Statim illi suffectus est Hierony/mus Frigimelisa Patavinus , qui sibi ad
eumdem Practicae locum biennio viam aperuit. MDCXXXVI. xv x. kal. dec. Marcus Antonius Peregrinus
Patavinus conductus est fior. LX. qui tamen semel atque iterum aucti crevere ad CC. Sed, oblitterata iam utriusque de stipendio decreti memoria , anno MDCLVI. v. kal. Oct. laxander Borromaeus Patavinus scholae huic Prosetar datus est
florenis C. qui anno demuta MDCLXXVII. aucti sunt ad
Biennio post Borromaeo ad primum Theoricae Extraordinariae locum traducto, x III. kal. lim. successit Georgius Calmphates Cydonius , decretumque illi stipendium est florenor. CL. qui bis aucti, anno MDCXCIII. devenere ad CD. Calaphatum ad Practicos digressum excepit anno MDCXCVIII. x. kal. sept. Rinaldus DULOIus Bononiensis ex patrio Gymnasio accitus florenis CCCL. Hic vero ne domum quidem in urbe hac conduxit, sed Venetiis degens , ubi gratia & ambcitiis pollebat, identidem Patavium ventitabat, ut diebus v, cantibus scholam inviseret . Anno MDCCIX. bona Principis
venia secutus est Legatum Venetum Foscarenum ad Hagae Conventum , scholae stipendio non solum servato , sed etiam aucto ad flor. DCC. anno MDCCXI. 'Iarti vero cum schola haec in dies magis aerario gravis fieret, nec iam eos pareret fructus, quorum gratia suerat a maioribus instituta , anno MDCCX. decreto Senatus clausa est, cum Dogliotas anno s. periore vacationem obtinuisset, & florenos annuos, quoad vi-Veret, trecenos quinquagenos. Obiit autem anno MDCCXL. V. non. Oct. Vir procul dubio doctus , & medicinae faciendae admodum peritus; sed aliis utilior, quam nobis. Anno MDCCXLIX. vi I. kal. mari. scholam rursus aperiri Senatus jussit , mutata vespertina hora in matutinam: TOm. IL A a a nec
383쪽
nec tamen inveniri statim idoneus Professor potuit. Inventus est anno MDCCLII. Carolus Glannelia Lemniacensis , artis cognitione atque usu celebris, & florenis condumis trecenis quinquagenis vII. id. maj. Totam artem triennio complem jussus est, assignata anno primo Physiologia , secundo Path logia, tertio Hygiene . Porro ad excitandam scholae memoriam tamdiu jacentis, & auditores conciliandos Triumviri edixere III .. n. avg. ne cui Artium ac Medicinae stridioso tertius ad Lauream adipiscendam annus computetur, nisi rite probarit, se scholam hanc frequentasse. Anno ante Giamnelia de valetudine tuenda vernaculo sermone scripserat; truennio autem post dissertationem emisit de Radicis Ipeccacua nitae virtute, Latine nitideque exposita. PRD
384쪽
PRIMA SCHOLA PRACTICAE EXTRAORDINARIAE DIERUM VACANTIUM,
SChola haec antiquissima est, siquidem anno MCDXXX.
ab ipso regebatur Universitatis Rectore argenteis XX. Statim autem post majore stipendio illam obtinuit Michael
Saυοnaroia, ut suo loco diximus. Sed tunc quidem unica erat , & fortasse, abeunte Savonaraia, sublata est, quandoquidem probari Senatui non videbatur . Inclinante saeculo restituta est, & in classes duas divisa, constituto utrique stipendio flor. X. Illud certum est, non alio spectasse majores nostros, cum eam restituerunt, quam ut per hanc dierum vacantium minus operosam occupationem juventutis ingenia exercerent , scholisque gravioribus pararent : idcirco autem minervat tenuissimum constituisse , ut qui rei domesticae consulere vellet, ad altiora contenderet, ubi pro laboris industrimque modo parata sibi praemia inveniret. Anno MDUI. III kal. jul. sublatus est locus secundus tamquam supervacuus , sed post bellum restitutus. MDXVIII. I x. kal. avg. Bartholomaeus Grionus Veronensis conductus est ad locum hujus scholae primum stipendio scholae ipsi assignato florenorum X. eumque excepit anno sequen A a a a tiDiuiligod by Cooste
385쪽
ti ejus civis ueron mus Gasonus. Electio enim ad annum fiebat , 3c quidem statuto die , hoc est kalendis nov. si petitores adessent .
MDXX. Iulianus de Marsisa; eodemque anno pridie kal
dec. Albertus de Albertinis Vicetinus. MDXXI. pridie kal. dec. Lucas de mola . MDXXII. pridie kal. dec. Ventura Foresus Bergomas. MDXXIII. x II. kal. dec. Gregorius, al. Eugenius , Secu-
MDXXIV. Hierony mus a Sale Veronensis. MDXXU. Matthaeus a Frascata Brixianus.
MDXXVI. Matthaeus de Mins Cremensis. MDXXVII. pridie kal. dec. Franciscus de Apostolis Novariensis. MDXXIX. v II. id. nov. Nicolaus a S. Michaele Comensis. MDXXX. non is nov. Christophorus Federicius Bergomas. MDXXXI. Aloysius Bellacatus Brixianus. MDXXXII. Iv. id. nov. Hieroumus Amalthaeus opitemginus, qui anno sequenti ad Moralem migravit Philosophiam . MDXXXIII. Panuitus Silianus Spoletinus . :MDXXXIV. Stubantis Iordanus Bergomas. 'MDXXXV. Cornelius de Blanchis Vicetinusi. MDXXXVI. Hiero mus Riccius Murianensis. MDXXXVII. Nicolaus Flaccus Firmanus. MDXXXVIII. Gregorius Favenss. MDXXXIX. Octasianus Tomo us a S. Agatha MDXL. Antonius Secundus Monopolitanus. MD XLI. Antonius Gatius Vicetinus. MDXL I. Roberius de Roberpis Brixianus MDXLIII. Octaυ antis Mnauus Pisaurensis. MDXI IU. Defendens Galeratus Mediolanensis . MD LU. Iulius Dolionus Bellunensis. MDXLVI. Petrus Paullus Vitalis Vicetinus. MDXLVII. Matthaeus Fuceius Tarvisianus
386쪽
MDXLVIII. Simon Peli certus de S. Matino MDXLIX. Antonius Sinimanus Picens. MDL. Jo. Franciscus de Comitibus Mediolanensis.' MDLI. Semerinus Paravicinus. iMDLII. . v II. id. nov. Hieronymus Marthaeaeeius Marosi,
MDLIII. vi I i. id. nov. mctor Ri rdus Feltriensis. MDLIV. idib. Oct. Diotaturus de Diotriuiis Auximanus. MDLV. Jo. Antonius Siricelius Maceratensis.
MDLVI. D. Bapisa Belista Parmensis.
ΜDLVII. v I. id. nov. Celsus Pigafeta Vicetinus. MDLVIII. Erasmus Sidereus Germanus. MDLIX. Franciscus Pulveus Romanus. MDLX. JUmb Oυetarius Patavinus. Postea schola vacavit usque ad annum MDLXXIX. quo una cum aliis pluribus minus necessariis sublata est . Rursus autem anno MDXCI. pridie non. maj. restituta & commissa est Antonio Nigro flor. XX. Restituendi caussie in decreto reseruntur, ea vero in primis , quod hoc sit veluti Gymnasii seminarium, unde Prosetares ducuntur scholas necessarias occupaturi . MDXCIV. pridie id. Oct. cum Antonio Nigro datus colimga esset Hieroninmus Fracantianus , ipse primarius declaratus est, stipendio etiam aucto ad flor. LX. anno MDXCIX. BLennio post primus hic Avicennae locus sublatus est, Nigro ad novam scholam traducto , quae titulo inscripta est trifariam diviso, de Morbis , de Morborum causis o DNtomatibus, de Pul latis ρο inivis. Adreghenus autem, qui locum secundum occupabat, anno MDCI. totam provinciam tenere coepit , integramque succetaribus tradidit usque ad annum MDCXX. Nam hoc anno x III. kal. nov. decrevit Senatus, dandum esse collegam Avicennaeo Prosetari . Itaque duo electi sunt, Iulius Sala, & Franciscus Rocca , constituto utrique stipendio stor. XX L Statim de loco certarunt, decretumque est,
387쪽
est, pares loco esse , ita tamen ut Dia nomen in Rotulis praeponeretur; quique ipsi succederent Prosessores, haberentur primarii.
MDCXXIV. xv I. kaI non Sua ad Theoricam Extraordinariam dierum vacantium translato , Francistus Bonardus Patavinus successit eadem loci conditione flor. XXX. MDCXXXII. Iv. non jan. Bonaisum ad Iocum secundum Practicae Extraordinariae translatum excepit Antonius Gambmrus ex loco secundo traductus fior. C. qui anno MDCXXXVIII. duplicati sunt . Nunc primum cum Avicenna benignius agi
MDCXLIV. x III. kal. marta cum Gambarus ad secundum Theoricae Extraordinariae locum migrasset, successit ex hujus scholae sede secunda Sebastianus: Marabicius Patavinus stipem dio suo flori C. qui iterum ac saepius aucti anno demum MDCLXXVIII. crevere ad DCCCL. Usque adeo temporum mutatio fecit , ut primae institutionis memoria intercideret. Marabisti laudes complexus est, & opera recensuit ab eo scripta Patinus in Lyceo p. a P. MDCLXXXVII. v III. kal. marta mortuo anno, superiore parabicis , successit in locum eius Augustinus Piυatus ex loco secundo traductus stipendio suo flori CCXX quibus additi sunt LXXX. anno MDCXC. Triennio post mortuus est. De illo Patinus in Lyceo Patav. p. 13 S. MDCXCVIII. v I. id. nov. Homobonus Pisonus Cremonensis conductus fior. CC. qui saepius aucti crevere ad DL a no MDCCXXIV. MDCCXXVIII. v. kal. avg. Pisono ad Practicam Extraordinariam translato , successit Carolus Franciscus Cogrosses Cremensis, qui locum secundum tenebat nota CCCXX. Sed, clausa rursus decreto Senatus postrid. kal. ian. MDCCXXXIII. schola, Cogrusus honestam missionem obtinuit, concessis Viro bene merenti in singulos reliquae vitae annos florenis CLX. Non nulla scripsit, quae reseri,& laudat Papadopolus in r. I. p. Ι 86. SCHO-
388쪽
SCHOLA SECUNDA PRACTICAE EXTRAORDINARIAE DIERUM VACANTIUΜ,
Ad tertium Misenna Librum. ANno ΜDXVIII ix. kal. aug. Franciscus Tlenaeus ULcetinus conductus est ad annum florenis X. nunquam augendis. Huic anno sequenti successit Valerius Capuanus, kalendis novembri electus, qui dies status erat, nisi aliquid incideret. MDXX. Nicolaus Monopolitanus MDXXI. Iulius Caesar de Manfredonia. MDXXII. pridie kal. dec. Ioannes Fabris Tamisianus. MDXXIII. x II. kal. dec. Laurentius Naubaeaccius Ped
MDXXIV. Ioannes de Gandino Bergomas. MDXXV. Franciseus de Albano Bergomas. MDXXVI. Antonius Calderarius Veronensis. MDXXVII. pridie kal. dec. Io. Baptisa Pandinus Vero.
MDXXIX. Valentinus Pisiberia Brixianus. MDXXX. Marius Busius Brixianus , qui stipendium non
exegit. MDXXXI Io. Paulius Iunius Brixianus; eodemque anno kalendis nov. Bernardinus Licinus Bergomas. MDXXXII. Iv. id. nov. Georgius Aurelius Liburnensis.
MDXXXIII. D. Bapti a de Mehaelis Mantuanus. MDXXXIV. Aio ius Trivisenus. MDXXXV.
389쪽
MDXXXV. ueroumus Cestonus Bellunensis. MDXXXVI. Laurentius Gangatinus Mantuanus. MDXXXVII. GuilleImus Gratarolus Bergomas, de quo multa Donatus de Calvis in Scena Litter. P. I. p. 3op. MDXXXVIII. Ioannes Butironus Veronensis.
MDXXXIX. AIphonsus Lucanus Melphitensis. MDXL. Ioseph Salandrus Bergomas. MDXLI. Io. Baptisa nubelius Brixianus.
MDXLII. D. Franciscus m redus Cremonensis. MDXLIII. Ioannes Grataraias Bergomas. MDXLIV. Laurentius Monsilicius Ueronensis. MDXLV. Joannes Cassius Genuensis. MDXLVI. Jo. Maria Satimonius Pedemontanus. MDXLVII. Hieroumus Iulianus Veronensis. MDXLVIII. Vincentius Ram ratus Eugubinus. MDXLIX. Paullus Potinus. MDL. Basllius Paravicinus Novocompensis. MDLI. Alberius de Comitibus. MDLII. Ioannes Carnarius Belga. MDLIII. Fama Siculus. MDLIV. Nicotius Curtius Brixianus. MDLV. Marianus Pius Siculus. MDLVI. Scipio Carlius Brixianus. MDLVII. Alexander Brittas Lendinariensis. MDLVIII. Ludovicus Capellanus Cremonensis.
MDLIX. Joannes Montriolus Veronensis. ' MDLX. Antonius Lobertus Pedemontanus.
Hoc anno sublata est schola haec una cum aliis omnibus, quae ab Universitate per scholarium sustragia distribuebantiar. MDLXXV. v. kal. ian. Cum Hercules Saxonia tertium Logicae locum Patavinis civibus concessum teneret , petiit Robtinuit a Magistratu, ut pro Logica sibi liceret Medicam a tem ex Avicennae doctrina tradere . Hinc ortus est tertius
Avicennae locus, qui stetit intra Patavinarum scholarum si,
390쪽
pendium fior. XX. Cum autem non sine laude & utilitate aliqua operam suam hac in parte 'collocare Saxonia vider tur, anno MDLXXVIII. Iv. kal. tui. datus illi titulus est Prosetaris Avicennae secundarii, duplicato stipendio . Sed amno post Senatus iussit, ut Avicennae schola nomenque , cum primum fieri posset, omnino tolleretur: quod factum est amno MDLXXXII. Nondum tamen elapso decennio revixit A. vicenna, restituto loco primo ; triennio vero post etiam secundo. In hoc autem collocatus est Hieroumus Fracantianus stipendio flor. XX. Et cum Fraeantianus abdicasset , nonis mari. MDXCVIII. successit Henrichetius de Henrichratis, vulgo Adrcgbertus de Adregbettis, Patavinus eodem stipendio. Anno MDCI. jussus est docere sine collega, aucto stipendio imira decennium ad flor. CC. Hinc porro Adregherius ad Themticam Extraordinariam loci secundi cum migrasset , v. kal. april. MDCXIII. datus illi succetar est Ioannes Pr otius Rauracus floreris septuagenis. Magnam sibi Premotius doctrinae famam non publice solum , sed etiam privatim docendo comparavit: ideoque anno MDCXVII. ad secundam Practi. cae Extraordinariae scholam provectus est.
MDCXVII. postridie id. jan. Bartholomaeus Ridiapbi Vortia
Patavinus conductus flor. LX. MDCXX. x III. kal. nov. Franciscus Roc a Patavinias fi
renis XXX suffectus est, & par antagonistae declaratus. Sed triennio post mense octobri docere ac vivere desiit. MDCXXVIII. pridie non. april. Antonius Gambarus Patavinus florenis ipse quoque tricenis merere coepit. Quadriennio post ad locum primum ascendit, aucto stipendio ad cen
MDCXXXIV. v III. kal. jul. Bernardinus Blanchinus florixL. MDCXXXVI. kal. mari. Sebasianus Marabicius Patavinus fior. L. qui duplicati sunt anno MDCXLII. MDCXLIV. XIII. kal. dec. Io. Pompilius Scotus Patavi Tom. II. B b b nus
