장음표시 사용
401쪽
gicae locum migras et , Vestivius autem ad plures , utrique successor datus est Antonius Molinetius Venetus flor. DCCC. cui triennio post adjutor ad secanda cadavera concessus est, attributis ex aerario florenis quinquagenis . Anno MDCLV. v 1 r. id april. auctum illi stipendium est ad florenos centcinos supra mille . Adjutori quoque curavit ut salarium geminaretur. Anno ΜDCLXI. VII. id. dec. detracta Chirurgia,
impossitum illi onus est longe gravissimum Medicinae Theori. eae Ordinariae ex prima sede tradentae, auctumque stipendium ad stor. MCCCL. Anno MDCLXVII. x Iv. kal. ian. additi sunt stipendio ejus florent CCC. praeter C. qui illi adjutoris nomine quotannis numerabantur. Illud quoque homini gratioso concessum, ut filii opera in exercitationibus Anatomicis uteretur, Sc hoc insuper titulo decreti sunt illi in annos singu- los florent quinquageni. Anno MCLXII. divisa prorsus est Chirurgica schola ab Anatomica, & bini utrique doctores assignati.
402쪽
MDCLXII. postridie id. maj. . Dominicus Marchetius Pat vinus conductus ad Chirurgiam profitendam ex sede prima, quam Antonius Μοlinetius deseruerat, flor. CL. qui saepe a cti, anno demum MDCLXXX. crevere ad DCC. quo anno transiit ad primum Medicinae Priaticae Extraordinariae locum. MDCLXXX. xv. kal. est. Franciscus Bosellus Venetus exsecundo loco evectus stipendio suo fiorens. D. MDCLXXXI. Iv. kal. nov. mortuo Boselio , successit Carolus Patinus Gallus , ex secundo Avicennae loco translatus nota
a MDCLXXXIII. III. kal. nov. cum Palinus transisset ad primum Medicinae Practicae Extraordinariae locum , Ant nius Marchetius ex secunda Anatomiae sede translatus est flor. D. qui iterum ac saepius aucti, anno MDCCXXIII. crevere ad C M. Septennio post aetatis vacationem obtinuit, cum docuisset annos LXII. servatis in reliquae vitae tempus flori D. Sed eo ipso anno x I. kal. nov. vivere desiit , cum esset nonagenarius . Elegantiae ille quidem in docendo non multum habuit, sed ad medendi usum peritissimus suit , & suo
quodam fabulandi genere aegrotantibus commodus . De illo Patinus in Lyceo P. 62. MDCCXXX. I x. kal. april. Hieroumus Pandelius Mutinem sis conductus nota CD. Anno MDCCXXXVI. stipendio eius additi sunt sor. CC. imposito insuper onere exercitationis habendae vulgari sermone diebus vacantibus in Nosocomio. Biennio post concessum illi fuit , ut sibi Adjutorem eligeret, qui cadavera secaret , attributis in singulos annos ex aerario ducatis L. quorum XX. sectori darentur , reliqui Prosetaris arbitrio operis administris distribuerentur. Anno MDCCXLII. auctum est stipendium ejus ad nor. DCCC. Ceterum cum ipsi quoque Anatomico injunctum esset munus cadavera secam
403쪽
li, ac disserendi de arte sua in Nolacomio, orta controversia est de cadaveribus utrique praebendis , de diebus , Sc horis, tum etiam de loco ipso. Decrevit Magistratus, ut idem utrique locus communis esset, Anatomico quidem diebus ordinariis, Chirurgo diebus vacantibus; cadavera autem ita dis . pertirentur, ut ex tribus priora duo ad Anatomicum pertinerent, tertium ad Chirurgum . Laudanda magnorum viro. rum sine obtrectatione aemulatio, quippe optimi ad posteritatem exempli. Adno MDCCXLIX. x. kal. inart. crevit stipendium ejus ad flor. M. quibus additi sunt praeterea ducem anno MDCCLV. m. id. septi
404쪽
MDCLXII. postridie id. maj. Francisus Boelius Venetus conductus est non CXX. qui aucti sunt ad D. anno MDCLXXX. quo ad primum Chirurgiae locum migravit.
MDCLXXXI. non. mari. Augustinus Pi tus Acelinus conia ductus nori CC. Sed eodem anno xv I. kal. nov. transiit ad secundum Practicae Extraordinariae locum dierum vacantium. Munus autem Chirurgicum recepit Michael Angeias Moline tus Uenetus nor. CC. Verum hic quoque biennio post locum deseruit, ad Anatomiam translatus.. MDCLXXXIII. III. kal. nov. Lea Lealius Veronetas suffectuq est nori Cta Sed anno MDCLXXXVIII. x II. kal. avg. decrevit Senatus, ut schola haec secunda, cum primum vacaret, clauderetur: quod contigit anno MDCXCII. Leui ad Simplicia traducto.
405쪽
MDCLXXV. Cum obiisset Antonius Molineitus , qui ab anno MDCLXII. missa Chirurgia, Anatomen retinuerat, successor illi datus est xv. kal. jan. iuvenis .in primis disertus Iacobus Pubius Veronensis nor. CCC. attributis insuper L. pro sectoris opera, quae jam coepit esse perpetua . Anno MDCLXXXI. duplicatum illi stipendium est , addita conditio. ne , ut Georgii a Turre comes & adjutor doceret in Horto Medico. Biennio post immature obiit. De illo Patinus in Lyceo p. 7 I.
MDCLXXXIII. v II. id. Oct. Dominicus Marchetius exma Medicinae Practicae Extraordinariae schola translatus est
florenis DCC. qui anno MDCLXXXuΙ. aucti sunt ad millenos. Sed post biennium mortuus est . Illum Papadopolus vocat in T. I. p. 378. Chirurgum , Anatomicum , Physcum undequaque maximum , qui priscorum aequavit gloriam , ct peritos harum artium sui temporis omnes virtute, indUria, dexteritate, fama superavit. MDCLXXXIX. idib. Jan. Michael Angeias Molinetius ex loco secundo traductus flor. D. ablata ipsi schola de Pul urct Urinis , adjectaque materia primario Medicinae Practicae Prosetari. Anno MDCCXIV. nonis dec. obtinuit florenos M.
sed obiit quatriduo post. Vir fuit in aliis quoque litterarum
generibus non mediocriter versatus, acer in judicando, 3ctoto genere pe urbanus. De illo Patinus in Lyceo p. 13 o. &Papadopolus in T. I. p. 37O. MDCCXV. v III. id. Oct. D. Bapti a Morgagnus Foroibviensis , ex secunda Medicinae Theoricae ordinariae schola translatus, hanc regendam accepit florenis quingenis , qui iterum saepiusque aucti , anno demum MDCCLVII. crevere ad millenos, insigni Venetae munificentiae exemplo, erga Humanitatis Prosessorem Octaυium Ferrarium saeculo superiore adhibitae, ad ingenia excitanda renovato. Obtinuit etiam am
406쪽
no MDCCXL. ad exercitationes Anatomicas in No comio habendas argenteos quinquagenos, ex quibus triceni sectori si,dulo Nicolao Mediaυiae solverentur, reliqui servis publicis aeministris pro cujusque merito dispertirentur. Vir in univerasae vitae aequabilitate sine exemplo maximus , Anatomicum studium, in quo mirifice valet, docendo, observando, scribem do sine intermissione urget. Plura scripsit ob exquisitam do ctrinam & Latinitatis peritiam communi iudicio probata ex quibus eminent Di Iae Anatomicae, & AE ersaria non Italicis modo typis, sed etiam transalpinis edita.' Gm. IL
407쪽
MDCLXIX. Cum Petrus Marebertus , qui , septem ante annis deposito Chirurgico onere, Anatomicum retinuerat, aetatis vacationem obtinuisset , suffectus est x. kal. dec. Antonius filius, gratuita biennii opera Patri adhibita satis probatus. Decreti sunt illi florent CC. qui bis aesti crevere ad quingenos anno MDCLXXXII. hoc autem ipso anno traductus est ad primum Chirurgiae locum. MDCLXXXIII. III. kal. nov. Michael Angeias Molinem ius Venetus huc migravit ex secunda Chirurgiae schola fior. CC. Anno post additum illi onus est disputandi in Nosoco-mio de pu bus m urinis , decretique sunt illi hoc nomine florent totidem. MDCLXXXIX. xv I. kal. nov. Molinetio ad locum primum evecto , successit Iacobus Viscardus Venetus fior. CD. ex schola Simplicium traductus . Anno MDCCXII. aegrotante mlinetto, eodemque deiuncto post biennium , partes primarias naviter sustinuit. Auctum iccirco illi stipendium est anno MDCCXVIII. usque ad florenos DCCCC. Triennio post honestam missionem obtinuit, detractis florenis quingenis, semvatoque Collegii jure . Obiit anno MDCCXXIV. xi. kal. dec. cum annos vixisset LXXIL scholae assiduus , sed posterutatis incuriosus. MDCCXXII. III. non. dec. D. Baptisa Vulpius Bergomas, qui Anatomicis exercitationibus operam suam strenue seca do navaverat, Viscardo succetar datus est flor. CCC. Sed triennio post clausa schola est , condonatis Vulpio in reliquos vitae annos centenis vicenis. Scripta ejus quaedam, & laudatores memorat Papadopolus r. I. P. II 6.
408쪽
PRimus in hoc Gymnasio , atque adeo in Italia , rerum
naturam atque usum , quae ad Medicas compositiones adhibentur , publice explicuit Franciscus Bona es Patavinus anno MDXXXIII. Pars haec amplissimae disciplinae separata ab aliis fuerat decreto Senatus, reserentibus Nicolao Theu- polo & Sebastiano Foscareno, certaeque assignata scholae , cui titulum esse placuit De Simplicibus . Primum Italorum dico Bonafidem, qui de materia hac ex edito loco disputaverit; siquidem ita est in ejus Epitaphio apud Mardeonium l. a. clas. s. P. zz4. Materiem Medicam Geuit qui Antenoris inbe- , Me Iecta in rota non fuit Ausonia. Attamen dissimulare non debeo, ipsum sibi Mnasdem Epitaphium composuisse. Bononienses enim pro certo habent, L cam Ghinum Imolensem , Gymnasii sui Prose rem , ab amno MDXXVII. Simplicium explicationem publice aggressum , Italiae omni facem praetulisse. Ne illud quidem tacendum p to , ad initia studii hujus aperienda , Dominicum Sennum Patavinum, qui obiit anno MDXXXI. ab ineunte aetate ) ut Scardeonii verbis utar p. a I s. ) re hae impensissime delectarum, in sobario negotio ita profecisse, ut eo uno tunc in tota Italia nemo praestantior haberetur, principatumque omnium judicio
Anno MDXXXV. v II. id. sept. Senatus intermitti jussit scholam hanc; sed mense novembri eam rursus restituit, emdem Bonaside per triennium conducto florenis centenis vicenis . Anno MDXXXIX. auctum illi stipendium est ad Cta triennio autem post ad CLXXX. eo vel maxime titulo, quod exoticas plantas non levibus impensis undique sibi curaret, ad ea, quae traderet, facilius explicanda, nec auribus modo,
409쪽
adhibitis in consilium ceteris Magistris, suasor & auctor Μagistratui fuit, ut artis hujus herbariae, quae frequentius Graeco nomine Botanica dicitur, praecipua quaedam cura susciperetur, quod in ea praesertim medendi ratio posita esset . uusque adeo Universitati placuit, ut ipse quoque Artium Rector, binis litteris ad Magistratum datis , primum quidem studii hujus necessitatem osteiaderit ; deinde petierit, ut publica quaedam pararetur apotheca , in quam collectis rebus
omnibus, quae peregre importantur ad medicamina componenda, herbis vero praelertim , studentium commodo consuleretur. Movebat etiam aemulatio, quod Ferrariae Dux. tale ali.
quid non ita pridem instituisset. Gymnasii Moderatores nihil
temere in re nova eademque gravissima faciendum rati, auditis doctor in virorum opinionibus, de eo tandem consenserunt, ut Hortus Medicus salutaribus herbis colendis & conservandis conderetur . Itaque anno MDXLV. xv I. kal. sex
til. Senatus consultum factum est, ut quando Hortus huius. modi ad rem litterariam augendam pertineret , & hominum saluti profuturus esset, quam primum ex pecunia Gymnastica fieret. Conductus est fundus in hunc usum altera parte irriguus , extructusque ex forma Andreae Riccii architecti celeberrimi . Tum accitus Bononia est anno MDXLVI. AIoysius Anguillaria , qui pro sua artis Bolanicae peritia Horto paran,
do operam navaret, paeratumque custodiret. Huic porro constitutum. salarium est, auctumque iterum ac saepius pro modo & ratione meritorum. Alii quidam rei pulchritudine ille,cti operam suam & industriam gratis impenderunt, Petrus is ali Medicus ejus aetatis non ignobilis , Petrus Antonius Michaelius Venetus , & A 'sus Mundelia Brixianus, quem perperam Historici nostri ex fide Casparis Bauhini Horto praesecerunt. Nisi sorte Bauhinus decepit, deceptus ipse quoque a Petro Bellonio, qui in libro de neglecta stirpium euLtura Antuerpiae edito anno MDLXXXIX. Ausium Brixianum Epistolarum Boianicarum auctorem ab Aluso nostro minime
410쪽
Iamque ventum erat ad annum MDXLIX. cum Bona des senectute fractus docere in scholis desiit, vixitque emer, tus usque ad annum MDLVIII. Multa scripsit , quae recen set Papadopolus in T. I. p. 3I3. & Ricc Onus l. I. c. I S. Eius loco accitus est Gabriel Fallopius Mutinensis, ut simplucia medicamenta in Gymnasio exponeret, Chirurgicam a
tem, Anatomicam traderet, eodemque tempore ne Hor
tum Μedicum negligeret . Haec enim sunt ipsa decreti vetaba, quae Historici nostri paullo plus significare putarunt, quam revera significent. Utcumque enim de Fallopis, de Bon de , ac de aliis scribant , ' solus Anguillaria custos. & Magister Horti fuit usque ad annum MDLXI. quo anno sponte abiit.
Cuias fuerit, quove genere natus , ex Actis Gymnasticis non constat. Bellonius in libro, quem modo memoravi , & Conradus Gesnerus de Hortis Italiae eum Romanum dicunt, sculicet ex vico Anguillaria prope lacum Sabatinum , unde sibi cognomen pro ejus aetatis more secisse visus est . Sed Maz-Σucchellus in T. II. p. 79 I. Ferrariensem fuisse narrat , &Ferrariae docuisse, antequam ad nos accederet. Italiam omnem aetate viridi, & multas orientis regiones peragravit. In Creta cum esset , distillandi artem a perito quodam pharmaco. pola acquisivit: reversus autem in Italiam , herbarum notitiam hali sit ex schola Lucae Ghini Prosessoris Bononiensis, ut scribit Aldourandus in praefatione T. Ι. de A ibus . Vir fuit operosus atque industrius ; attamen aliquando in negligentiae suspicionem incidit; eique propterea & retardata sunt aera,& additi anno MDLVII. exactores quatuor Patavini, qui cinrarent, ne quid Hortus detrimenti caperet , ut est in Actis T. I. p. 22 I. Calumniam repulit Universitas ipsa, datis ad Magistratum litteris. Credibile tamen est , hominem laesum
vel ab eo tempore de fortuna mutanda cogitare coepisse. Ferrariae, quo hinc discedens migraverat, extinctus est anno MDLXX. mente octobri, cum theriacae Venetae componendae
