Fasti gymnasii Patavini Jacobi Facciolati studio atque opera collecti

발행: 1757년

분량: 493페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

391쪽

nus flor. LXXX. qui saepe aucti, ad DXXX. crevere anno MDCLXIX.

MDCLXXVI. xi II. kal. Oct. Carolus Patinus Eques P, risiensis conductus flori CCC. MDCLXXXI. Iv. kal. nov. Augustinus Pivatus Acelinus flor. CCXX. qui sexennio post migravit ad locum huius classis primum. MDCLXXXVII. xv I. kal. maj. Octavius Saυiolus Patavi. nos flori CXX. MDCXCIV. v. kal. avg. Cum Saviolus anno superiore

obiisset, successit Campolongus de Campolongis Patavinus fior. CC. quibus LXXX. additi sunt anno MDCCXIII. MDCCXU. xv I. kal. Oct. D. Baptista infatus , vir aliis quoque ingenuis artibus ornatus , ex loco Medicinae Practica tertio translatus est stipendio flor. CLX. Obiit post quinquemnium , cum adversus credulos lacernarum perpetuo ardentium

defensores gravem dissertationem edidisset. MDCCXX. xv I. kal. dec. Camias Franciscus Corusus Cremensis fior. m. MDCCXXVIII. Iv. id. ian. Iacobus Placentinus de Castro-franco flori CCL. quibus anno MDCCXXXV. additi centeni quinquageni, cum solus remansisset, loco primo sublato. An. no MDCCXLI. III. kal. Oct. ad primam Theoricae ordi-riae sedem translatus est , aucto ejus stipendio ad flori DC.3c clausa in posterum Avicennae schola.

392쪽

DO' Morbis, de Morborum Caussis ρο Smpromatibus, De PuIsbus re ininis ,

HORA SECUNDA MANTINA DIERUM

VACANTIUM . Horatius genius , primarius Theoricae ordinariae Professor, auctor fuit, ceteris quoque Professoribus, in consilium adhibitis, totaque petente Universitate , ut schola haec institueretur , quam qui exerceret , sine collega esset. Commissa est Antonio Nigro anno MDCI. XIII. kal. nov. qui ex primo Avicennae loco jam sublato huc migravit flori CCC. Anno MDCΙX. ejus stipendium auctum est ad floriCD. postremo ad DC. anno MDCXIX. addita conditione, ut post Gymnasticam disputationem morborum signa ex pulsibus& urinis aperiret in Nolacomio. Quamquam autem scholae hujus utilitas ita in decreto explicata esset, ut ea carere nullum posse Gymnasium videretur, tamen, extincto , ipsa quoque extincta est , salvo dumtaxat pulsuum & urinarum ex mine in Nosecomio , quod sibi ultro Julius GD Theoricae Extraordinariae Prosetar depoposcit flor. LXXX. MDCXLII. x III. kal. nov. defuncto Saia , onus idem suscepit Hieroumus Frigimesica , qui secundum Practicae E traordinariae locum tenebat; eoque nomine attributi sunt illi floredi C. aumque etiam ad CC. anno MDCXLVI. ad CCC. anno MDCLXI. MDCLXXXIII. v. id Oct. mortuo Frigimelica , munus hoc translatum est ad Iacobum Viscardum secundarium Logi B ti b a cae

393쪽

cae Professorem flor. CC. miscardo autem ad Simplicia traducto, pulsuum & urinarum examen idibus jan. MDCLXXXV. delatum est Michaeli Angeti ΜοIinerto secundi loci Anatomi co , flor. CC. Porro Molinetio ad locum primum progresso , adjecta est cura haec idib. jan. MDCLXXXIX. sine peculiari stipendio scholae primae Practicae ordinariae . Ita enim decretum jam fuerat a Senatu anno superiore . Itaque accito anno MDCXC. x Iv. kal. avg. ad primum Practicae ordinariae locum Francisco Iona Veronensi, simul impositum illi onus est disserendi in Nosocomio de pulsibus & urinis ; sed tribus tantum in singulos annos diebus majoris hebdomadae , ut mos adhuc tenet ; quamvis in Rotulis ex veteri sormula ita descriptum sit , ut dies omnes vacantes Occupare videatur . Postea triduana haec exercitatio , incertum qua ratione, ad Theoricos Primarios translata est, & primum quidem ad Dominicum Gulielminum p nec amplius sedem mutavit, nisi forte ad tempus , dum locus Theoricae supremus vaca

reta

394쪽

DE CHIRURGI A.

REstituto Gymnasio , ad Chirurgiam profitendam III.

non. ian. MDXVIII. conductus est Petrus de minaris dis Veronensis florenis C. Quinquennio post migravit ad scho. lam Μedicinae Theoticae Extraordinariae secundam. - ΜDXXΙΙΙ. Iv. id. dec. Gatiatius de Lano Bergomas accitus ad scholam hanc stipendio floren. XX. perrexit usque ad octobrem MDXXV. Mense autem novembri cum geminata schola esset, Vincentius de muriano conductus est florenis vi cenis ad locum primum ; eodemque stipendio Antonius de

Savona ad secundum.

MDXXVI. kalendis nov. Meolaias de muscis Patavinus, &Rinaldus Tiriaca Mantuanus, uterque flor. XX. Alter dom sticus fuerat a secretis Benedicti Tiriacae Professoris celeberrismi, & ab eo in Tiriacas insertus. MDXXIX. III. id. nov. cum solus mansisset Nicotius, decreto Senatus duplicatum illi stipendium est ex ipsa Statu. torum lege lib. a. c. I. MDXXX. x III. kal. sept. Nicotius confirmatus est suffragiis Universitatis. Huic autem Jo. Baptisa de Lombardis Ue.

ronensis datus collega fuerat, qui locum secundum teneret :sed schola illi interdicta est, quod nondum Doctoris titulum obtinuisset. Porro Nicolao auctum stipendium est ad flor. LX. anno MDXXXII. Hoc ipso anno , ut est in Actis Tomo I. p. 33. cadavera secuit pro munere suo . Ad explicandam autem Anatomicam doctrinam, & humani corporis partes ostendendas electi sunt Matthaeus a Curae, primarius Medicinae Theoricae ordinariae Prosessor , & Meroumus Tirabusius Practicae Extraordinariae Doctor. MDXXXV. idib. april. Franeiscus Litigatus de Lendinaria ad primum & secundum locum conductus Bor. XL. Eodem anno kalendis nori secundus locus separatus est, & assignatiis

395쪽

ARTIUM

M. Antonio de Montaneana flor. XX. ex ipso Litigali salario detractis MDXXXVII. Andreas Vesalius Bruxellensis ad primum &secundum locum conductus flor. XL. qui aucti sunt ad LXX. anno MDXXXIX. praesertim ob summam secandi cadavera peritiam, quam pro scholae penso saepe ostenderat. MDXLI. Universitas ad secundum Chirurgiae locum elegit Realdum Columbum Cremonensem, qui anno superiore Soph, sticam professus suerat, sed Senatui probatus non est. MDXLII. Auctum 'salia stipendium est ad nota CC. non tamen hoc anno secuit , quod se Basileam contulisset. In locum ejus suffectus est Realdus Columbus , cui propterea nota XX. decreti sunt , & ex Vesalii stipendio numerati . Explicuit autem Mundini doctrinam Pamphilius Montius , cadaveris partes ostendit Paullus de Crassis. MDXLIII. Vesalius in Gymnasium cum rediisset , Anat

men resumsit approbatione omnium & frequentia incredibili. Apparet ex Actis hujus anni Tom. I. p. II 3. scholares supra quingentos assidue frequentasse scholain ejus . Sed anno post Basileam rediit, nec ita multo post inter Caroli V. amlicos receptus est, ut Medictaam faceret . Mortuus est anno

MDLXIV. in Zacynthi finibus , cum ex Palaestina rediret. De illo ejusque operibus Pantaleon in Prosopographiae P. III. p. 27 I. sed longe fusius Papadopolus T. I. p. 316. Ab

Heu manno in Conspectu reip. Litter. c. p. n. Io. Anatomiacae Artis princeps dicitur. MDXLIV. I x. kal. nov. cum Vessius abiisset , Reaidus Columbus luccessit flor. LXX. Ceterum hoc ipso anno cum Columbus Iecaret, electi fuerunt ad explicationem Anatomicae doctrinae Io. Baptisa Montanus, ad ostensionem autem PavLItis de Crassis.

MDXLVII. pridie id. dec. Ioannes Guiduccius Urbinas conductus ad Chirurgiam & Anatomen fior. L. initio anni MDL.

396쪽

MDL. mense decembri Alexander Saregus Veronensis Chi. rurgicum & Anatomicum munus sui cepit, sustinuitque usque ad septembrem anni sequentis. MDLI. I x. kal. Oct. Gabriel Fallopius Mutinensis , ob summam totius rei Medicae peritiam tota notus Italia, &extra Italiam, conductus est flor. CC. ad Simplicia, Chirudigiam, & Anatomen, quam administraVit solus , quoties o casio tulit, summa cum laude , & Universitatis approbati ne . Anno sequenti Romam missus est ad curandum Baldubniam Pontificis fratrem, kalendis autem decembribus ad pensum revocatus. Postea, veteri more Anatomes exercendae in.ltaurato, electi sunt ad Mundini doctrinam praelegendam &interpretandam Andreas Appellaius secundarius Practicae Pro- fetar, ad ostensionem autem Pictor Trineaυelia primarius, dum interim FaIIopius incideret et sed scholarium clamore cum exclusus Trincavella fuisset, ut rursus tota res ad Fallopium rediret, clausa schola est. Id contigit anno MDLIV. sed proximo per Fasiopium restituta cum senore Anatomica exercutatio est, edito Principis decreto , ut cadavera non ex hac modo urbe, sed ex cunctis Venetorum terris sumerentur; omnisque interim privata hujus generis schola Patavii cessaret. Anno MDLX. auctum illi stipendium est florenis LXX. Ut autem sub eo cadavera secaret, missus est Venetiis biennio post Franciscus Lendinaria, assignato stipendio florenorum XXXV. Sed non ultra annum meruit, cum ipse quoque FaLIopius anno sequenti desisset , immatura morte praereptus. De Anatomici huius , non suo modo aevo sed etiam nostrociari, vita & operibus Tomasinus, Papadopolus, & alii; quibus adde epistolam inter Litterarias anni superioris Mem rias mense octobri Uenetiis editas. Lendinariae anno MDLXIV. sussectus est ab ipsa Universitate Franciscus Borgameius , quem Prosperum Tomasinus v cat . Sed cum expectationi non satis respondisset, ab ipsis, qui elegerant, exclusus est. Anatomes autem locus in publia

397쪽

388 ARTIUM

ea schola anno toto Vacavit . Nec tamen Anatomica defuit diicere volentibus exercitatio, Hieroumo Fabricio secante aliaque ostendente, ut constat ex SCnatus decreto, quo ille comductus est anno proximo , Ipsa quoque Germanica natio priovatam quamdam Anatomiae scholam sibi curavit per Me lisum Bucellam Patavinum . Hic publice quoque secuit anno

MDLXXIII. Sed pollea in Poloniam migravit ad Medicinam faciendam Stephano Regi , in cujus linula mortuus est anno MDCX.

MDLXV. III. id. april. Hieroumus μbr cius ab Aqua- pendente conductus ad Chirurgiam flor. C. addito onere explicandae opportuno tempore Anatonitae . Anno MDLXXL adiecti sunt stipendio ejus norent centent, sexennio autem post duceni . Anno MDLXXXIV. nonis febr. titulos mutavit. Decrevit enim Senatus, ut Anatomica schola, quae superioribus annis accessio quaedam fuerat Chirurgiae, in posterum inter ordinarias & principes haberetur; ita videlicet , ut FG bricius , & qui Fabricio succederent , tota hyeme cadavera secarent, & Anatomicam doctrinam traderent; reliquis mensibus Chirurgicas acroases haberent . Hac de caussa auctum

Fabricio stipendium est ad flor. DC. & addita jura omnia Prosessoris Primarii ex classe Ordinariorum.

398쪽

DE ANATOME ET CHIRURGIA.

ANno MDLXXXIX. consociatis in scholam unam Ana. tome & Chirurgia, Fabricii stipendio, ob singularem hominis peritiam & industriam , additi sunt florent C C L. totidem autem sexennio post. Anno MDXCVI. postridie id. t. condito iam thutro Anatomico , quod stabile esset, decrevit Senatus, ut quilibet gratis ingredi posset, impensisque omnibus satisfieret ex aerario aestimatione argent. XXV.

Antea enim structile erat , nec nisi scholaribus patebat , &quidem si solvissent libellas singuli trinas, vel paullo plus pro

expensarum modo. MDC. υ III. kal. Oct. cum Fabricias annos docuisset XXXVI. jamque florenis mereret centenis supra mille, confirmata illi schola est scutis millenis per totam vitam; ita tamen , ut cum XL. stipendia fecisset, dimittere Chirurgiam posset, si vellet, tituloque gauderet Supraordinarii. Si quando autem Anatomiam quoque seu morbo , seu aetate dimiditere cogeretur , honeste vacaret , servatis florenis quingenis, modo ne finibus Venetis exiret. MDCIX. VIII. kal. sept. cum Fabricius, servata sibi Mnatomica schola , Chirurgicum onus deposuisset , impositum est servo & alumno eius Iulio Casserio Placentino , assignato stipendio flor. CXX. Atque hic primus Chirurgus fuit ab Anatomico munere liber . Anno MMXU. crevit stipendium ejus ad flor. CDXX. Sed anno post mortuus est . Fabricius autem obiit anno MDCXIX. x I. kal. jun. relicta ducentorum millium facultate pronepti suae , quae Delphino patriatio Veneto nupsit , nec vixit ultra mentes sex . Vide ejus opera apud Papadopolum T. I. p. 3 6. MDCXVI. x I. kal. jan. Adrianus Digeuius Bruxellensis conductus est ad Anatomem & Chirurgiam florenis D. dinmmeratis praeterea centum quinquaginta ad itineris impensas. Tom. II. C c c Anno

399쪽

39o ARTIUM Anno MDCXXII. pridie kal. jan. auctum est stipendium ejus ad florenos octingenos . Sed triennio post v I. id. april. vita decessit nondum senex . Elatus publice est , scholaribus quatuor atratis cadaver ferentibus. Adsuit Universitas tota , processitque ordine praeter Gymnasii fores nigris velis opertas ad Fremitarum S. Augustini templum paratu funebri ornatum, praeeuntibus servis publicis, & Bidello primo cum um. braculo, sequentibus Syndico , Consiliariis, scholaribus Artium omnibus, & Professoribus. Ipsi quoque juris studiosi Transalpini ob nationis studium funus comitari voluerunt , non si cus ac ceteri, funalia ferentes. Laudatus est eleganti oratio. ne a Tuillio Humanitatis Graecae Latinaeque Professore , ibique sepultus, titulo addito magis prolixo, ut tunc ingenia erant, quam idoneo. Anatomicus fuit fama litterisque celebratus , & quaedam scripsit, quae refert Papadopolus in T. I. p. 3 32. MDCXVIII. v I. id. mari. Digellio collega datus est Fram eiscus Patavinus, qui secundum teneret locum fior. C. Anno autem MDCXX. x III. kal. febri dinumerati sunt illi argentei, quos ducatos vocant, CL. ob multas impensas ad Anatomicam exercitationem factas tum Patavii , tum Venetiis , ubi fuerat per mensem ad idem Anatomicum munus

obeundum . Sed quadriennio post mortuus est , & ad Casianense S. Iustinae templum privato funere elatus , posita illi in Gymnasio epigraphe, quam refert Tomasinus p. 49 . Tot pos Anatomes sublimia lumina primum Plaeto num dedit his urbs Palamina scholis. MDCXXV. postridie non. dec. Pompeius Caimus , prima rius Medicinae Theoticae Ordinariae Proseor , electus est decreto Senatus ad Anatomicas exercitationes obeundas , assignatis hoc titulo florenis CC. iisque ad tempus , donec ejus opera Gymnasium hac in re uteretur. MDCXXVI. non. jan. Hierony mus Sabionus ex Montes liceconductus ad tempus, &, ut sonant decreti verba , per m

dum provisionis, ad Anatomiam & Chirurgiam flori CL. Non

tamen Diuitiam by Gorale

400쪽

tamen idcirco Caimus opus intermisit, sed Sab Ono sectore usus est, ut scribit Tomasinus, usque ad annum MDCXXXL

quo mortuus est.

MDCXXXII. III. kal. Joannes VesIingim Mindanus conductus ad artem utramque flor. CCC. attributis insuper CC. itineris gratia. Anno MDCXXXVIII. III. id. mari. detracta illi Chirurgia est ; impositum tamen onus explicanis di, & ostendendi Simplicia, auctumque stipendium ad flori C. Anno MDCXLIV. I x. kal. nov. additi sunt salario ejus florent duceni ; & ne optimus senex sub onere deficeret , concessus est illi adjutor Ioa es Leonius Atestinus discipulus ejus , assignatis ex aerario flor. L. Obiit anno MDCXLIX. & Adjutoris exemplum Gymnasio reliquit.

MDCXXXVI. III. id. jub Bonaventura Ferrarius Utinensis conductus est florenis C. ad secundum Chirurgiae & Ana. tomes locum recens institutum; sed biennio post abdicavit. MDCXL. x. kal. sept. Petrus Marchetius Patavinus ad locum eumdem electus est, attributis florenis centenis qui

quagenis ; quibus additi sulit praeterea centeni anno MDCXLVII. Biennio post concessit Senatus senectuti ejus Adjutorem eadem, qua conditione. Anno MDCLIX. crevit stipendium eius ad flor. DCL. Triennio post Chirurgiam deleritit: attamen anno MDCLXV. auctum illi stipendium est ad flor. DCCC. Post annos duos datus est illi adjutor Antonius filius, qui, quoties opus esset, vicariam operam in exercitationibus Anatomicis praestaret . Anno MDCLXIX. x. kal. dec. Petro jam octuagenario concessa vacatio est, detractis flor. CCC. & suflecto in locum ejus filio, qui industriam suam Universitati per biennium probaverat, non CC. MDCXLVI l. x. kal. jul. accitus est ad Chirurgiam Petrus Franetanus Vicetinus, sed ad tempus, experiundi gratia, stipendio florenor. C. Anno sequenti, cum expectationi respondisset, conductus est ad sexennium , additis quinquagenis. MDCXLIX. v. kal. jan. cum Franetanus ad primum LO-

SEARCH

MENU NAVIGATION