장음표시 사용
61쪽
duo Secundarii , nec pauciores esse debent , nisi agatur de homine Transalpino , cui nationi hac quoque in parte , ut i* pluribus aliis , indulgetur L Qui Collegii Veneti beneficio utuntur, a Recitationum onere liberi sunt quod Collegium hoc ex illis ipsis Prosesssoribus componatur, qui de Recitatione judicant. Theologi liberi fuere usque ad annum MDCCXXXIX.
quo anna ipsis quoque mandatum est, ut publicas Recitationes habeant, nec nisi per eas probati Lauream petant. MDCLXXIV. a I i. hab septemb. D. Fridericus Fum seu Hamburgensis Prosyndicus . Ex Cod. Cxxxv. Rei litterariae Triumviri Andreas. Contarenus, Angelus Corrarius, & Jo. Baptista Nanius xi I. kal. mari. anni sequentis ex S. C. Patavium venerunt, ut scholas inviserent: qua de re alibi di imus. Venetias cum rediissent, utilia quaedam , iis auctoribus, Senatus decrevit, inter cetera nequis Prosessor , apertis scholis, urbe exiret, nisi venia petita . Immunitates quoquo ad trutinam revocavit, & quosdam cum expulisset, qui titulis adscititiis minimeque idoneis in eas irrepserant , quibus jure deberentur, sigillatim declaravit. Et quia. matriculae ad
eas consequendas quovis tempore cum darentur, quidam fallendi occasionem callide, aucupabantur ,. matriculas Omnes
novembri mense distribui jussit. Sed non multo post Germanorum, & Graecorum gratia additi sunt menses duo, september,& october; idemque beneficium sibi curarunt Consiliarii omnes,
Prosessores, ac Ministri, quorum numerus certus cum sit, a fraudis suspicione abest. Ad extremum, Germanicae nationis, quae tum valde florebat, Protectoribus confirmatis, quos sibi aliae nationes advocaverant, Senatus exauctoravit .. MDCLXXV. kalendis sextil. Franciscus Giambustus Ueronensis, Syndicus 3c Prorector .. Ex Cod. CxxxvI. pia 2. V teres multae renovatae constitutiones sunt, quaedam etiam Veteribus additae, atque illa in primis, ne Promotores in Laurea conserenda a formulis discederend, neu pecuniam, vel mu'nus hoc nomine exigerent et tum ne Doctores Collegia com
62쪽
ponentes sine toga convenirent, indicta etiam non parentibus suffragii poena : ad extremum Nequis eorum solemni ad D. Antonii Basilicam supplicationi & Processioni sine caussa deesset, impediti autem facem mitterent. MDCLXXVI. kalendis sextil. Henrisus Gulielmus Heb. ver Norimbergensis , Prosyndicus. Ex Cod. Cxxxvii. Idibus februariis advocato utriusque Universtatis concilio , publica gratulatio Venetiarum Duci Nicolao Sagredo recens electo decreta est . Igitur m kal. mari. simul in Gymnasium convenere Syndici, Consiliarii , scholaresque plurimi : inde autem, praeeuntibus Bidellis ac servis publicis, ad Praetorem se Civitatis contulerunt Hieronymum Basadonam, ut litteras fiduciarias peterent ; quibus acceptis , eodem ordine in Gymnasium regressi sunt. Sub primam noctis vigiliam in quatuor cymbas Iuristae, in tres Artistae cum ascendissent, postridie mane Venetias appulere , & in Fuscarorum ardes laute instructas recepti sunt. Statim exposita in ianuae maioris fastigio insignia fuere D. Marci, Gymnasii Patavini, Ducis Sa-gredi, & utriusque Syndici, conversis in rem novam Civitatis oculis animisque . Tum sacrum rite factum in pmxima
S. Barnabae aede. Post, mensa extructa convivis supra centum, is epulae ad tibicinem celebratae sunt . A prandio Syndici bene comitati circa III virum domos , ac principum ceterorum se .contulerunt; idemque fecere postridie, studiosos Gymnasii fautores partim Voce, partim scripto invitantes ad gratulationis solemnia celebritate honestanda . Itaque III. kal. mari. ad Salvatoris Basilicam undique ex composito itum est : ex illa autem, praemissis ordine post tibicines servis, Bidellis majoribus ac minoribus cum togis & ornamentis omnibus Gymn
sticis, ephebis quatuor, 3c Cancellariis, Syndici processerunt, a duobus Ducis fratribus deducti , pone quos Consiliarii Senatoribus consociati, Scholares, civesque benevoli plane multi , regia via utrimque apparatissima . Ad Curiam cum pervenissent, Collegium illis datum est , ubi Iuristarum Syndb
63쪽
cus elegantem orationem habuit de Ducis meritis, gratulatus novam dignitatem ,& fausta precatus Gymnasii Patavini nomine . Dux gravibus Verbis cum respondisset, in planum Syndi
ei descenderunt; ibique dimita comitatu, cum Consiliariis , Bidellis , ceterisque servis publicis primum ad S. Laurentii
Moniales multis precibus invitati perrexerunt; tum vero domum regressi ingenti magnificentia epulum dedere . Postero die multa ossiciose ultro citroque facta sunt, gratesque Senatoribus a Stae . Pridie kal. mari. Syndici rursus cum toto comitatu introducti in Collegium fuere , Equitesque exsormula a Duce creati; Consiliariis autem omnibus, qui adessent, jus Laureae sine sumptu petendae, Sc sine argument rum experimento , more nobilium concessum est . Principis beneficio incredibili animorum exultatione accepto, Artistarum Syndicus ornata oratione gratias egit: inde autem post multa laetitiae signa aetati illi non indecora Patavium redierunt . Hic quoque diem festum celebrare placuit. Ac primum quidem ad S. Antonii templum cum Venissent, sacris peractis, Deo Opt. Max. laudes gratesque egerunt: deinde vero Civi tatis Rectoribus in Gymnasium invitatis , apparatuque omiuis ad ianuam receptis, & in scholam maximam deductis, rem totam oratione exposuerunt: postremo reliquum diei noctemque totam epulis & choreis dederunt . Iuvit genus hoc publicae gratulationis , quae superioribus saeculis in more erat, paullo accuratius describere , quod anno MDCLXXXIV. ad
vitandos sumptus, qui praeter modum excreverant, vetitum est.
Anno sequenti III. kal. sebr. quia Promotores aliqui in Laurea conserenda orationes habebant, & nimio quodam gratificandi studio interdum ad ineptias abibant, certa rei hujus sermula Venetiis composita est , & ad urbis Rectores missa, a qua nemini in Posterum recedere liceret.
MDCLXXVII. kalendis sextil. Oitho S. Rom. Imperii Comes de GransfeUt , Prosyndicus usque ad diem xv I. kalend. Diqitiam by Gorale
64쪽
lend. Q. anni sequentis, quo die abdicavit Ex Cod. Cxxxv III.& seq. p. 4. Querentibus nonniillis de Gymnasii expensis, &florent aestimationem cavillantibus , sanxit Senatus x II. kal. sextil. anni sequentis, florenum Gymnasticum , ut ex omni temporum memoria constat, ad libras Venetas majores aestimandum esse, quarum quinque senis minoribus respondent. Syndico adnitente, decrevit Universitas, decretumque MDgistratus confirmavit , ut quoties aliquis Lauream reciperet
sive in Collegio Veneto, sive in Sacro, libellas Venetas tres nationis Germanicae Bidello solveret, quod nationis hujus Consiliarius absentis Syndici locum frequenter occuparet, ideoque Rectoris vices in Collegiis sustineret, & Bidelli sui opera uteretur. EX Cod. CXXXuIII. p. 6. MDCLXXVIII. xv II. kal. dec. Petrus Schorn Colmniensis , Prosyndicus . . Eia Cod. C XIX. P. I. Anno sequenti kalendis febr. quod Magistratus anno MDCLV. damnaverat, novo decreto vetavit , ne Prosetares , quibus horis in Gymnasio docetur, studentium comitatu adduci se ad publicas scholas, aut deduci paterentur. MDCLXXIX. non. sept. Comes Iulius Sarego Ueronensis, Syndicus & Prorector. Ex Cod. CxL. p. 4. Sed oblatam absenti dignitatem cum recusasset , Gotbardus Matingur Bo miensis Rhaetus pro Syndico egit. Ibid. Bartholomaeus Beverinus v I r. idus jan. MDCLXXX. Universitatis scriba declaratus est , ut uni illi Doctorum diplomata , quae Privilegia dicuntur, in posterum scribere , & minio , siquis posceret ,
ornare liceret. Ex Cod. CXL. p. 7. Et quia beneficio ad avaritiam utebatur, certa scribae merces pro Operae modo constituta est, ut in Cod. CxLII. p. I . Huic postea succetares dati sunt Io. Aloysius rippa, & Antonius Pitigatus; sed Se-
bastianus Moretus utrumque exclusit, quod ostendisset, se ad hoc munus ante annos octo ab Universitate suisse destinatum. Ibid. Nunc ad se rem totam Universitatis Actuarius traxit.
MDCLXXX. kal. sextil. Comes Ioannes Munica a Ba- Tom. H. H UVus,
65쪽
tavus, syndicus & Prorector . Ex Cod. cxLI. Sub anni initium mandarunt Triumviri, ne semina ulla ad gradus selio
Iasticos & Lauream petendam, inconsulto Magistratu, admi, teretur . Et quia Prosetares aliqui vacandi caussas quaerere videbantur, excitata adhortationibus & minis diligentia est Attamen quoties novus Prosessor accederet , Antagonistae e jus tridui concessa vacatio est . Quod si quis ex vetustis locum mutaret , placuit, Antagonistam ejus die primo vacare. Ceterum moniti , ne eluderent , alii alios audiendo qua hora docere deberent; neu theses propugnarent, aut examina haberent ad Lauream conserendam , nisi diebus festis aut extraordinariis post lectiones . Et quia in Recitationibus' publicis ad Lauream petendam institutis Prosessor interdum aliquis desiderabatur, iussit Magistratus, ut senarius numerus omnino servaretur, suffectis Extraordinariis, quoties ordinarii deessent. Qui abesset, eum carere lucro, aequum visum est. MDCLXXXI. kal. sextil. idem Munis a confirmatus
Senatus Ira . non. sextil. Dalmatis indulsit, ne quinquennalis curriculi lege tenerentur, sed cum primum essent idonei , statim ad gradus Academicos evecti Transmarinorum
MDCLXXXII. kal. sextil. Vincentius Antonius Delphianus Vulturenus, Syndicus & Prorector. Ex Cod. CXLIII. p. a. Sed cuna abnuisset, primum Petrus Rhaetus, deinde alii nationis Germanicae Consiliarii pro Syndico egere. Ibid. Iussi sunt Prosessores Triumvirali mandato v. non. Oct. ediisto, scholaribus publicas theses defendentibus praesentia suffragari; &, quod saepe inculcatum, absolutis lectionibus, in-
lihputando certare. Et quia nonnulli sub anni litterarii initium ossicii gratia aliorum scholas adibant , rursus vetitum est, nequis Prosessor alienae disputationi tantum tribu
ret, ut suam omitteret. De novis quoque Prosessoribus cautum est, ne diebus ordinariis ad scholam occipiendam prae
66쪽
ationes haberent; neu, cum diebus vacantibus haberent, nimis maturando aliis extra ordinem docentibus impedimentum
MDCLXFXIII. kal. sextil. Antonius Cataneus Lendi. nariensis, Syndicus & Prorector. Ex Cod. CXLI v. P. S. Amno sequenti v III. kal. mari. cum utraque Universitas publicam gratulationem Carolo Contareno Venetiarum Duci recens electo decrevisset, Magistratus litteris ad civitatis Recto. res datis consilium laudavit, sed veterem morem justis de caussis intermitti jussit. Ibid. p. s. MDCLXXXIV. kal. sextil. Franciscus Simeon Mandacter Rauracus, Syndicus & Prorector. Ex Cod. CxLV. p. MDCLXXXV. kal. sextil. 0Mser Iustinianus Corcyrensis, Syndicus & Prorector . Ex Cod. CxLvI. Uerum cum abnuisset , Franeiseus An romius de Golvem Carinthius pro
Syndico fuit. Ibid. p. 3. MDCLXXXVI. kal. sextil. Ioannes GaIdus Michi a
nevitZ Saxo , Prosyndicus usque ad xI. kal. sextil. anni sequentis . Postea Antonius Homodeus Armanasibus Rhaetus usque ad kal. ipsas sextil. ejus vices est . Ex Cod. LvII. P. a. & I3. MDCLXXXVII. kal. sextil. Antonius Homodeus Ana manasibus Rhaetus ex Valle Tellina, Syndicus & Prorector. Ex Cod CYLviii. Exeunte aprili anni sequentis, vetuit Sena. tus, ne statuae, insignia, inscriptiones , aut monumenta huius generis alia cuiquam in Gymnasio ponerentur . Et quia in illo Academicae exercitationes haberi coeperant, quas personati viri seminaeque frequentabant , licentia haec pro loci dignitate minime serenda eodem decreto sublata est. MDCLXXXVIII. v. kal. sextil. Ricbardus CAIias Anglus, Syndicus & Prorector. Ex Cod. CXLIx. p. 3. Vetus Senatusconsultum xi. kal. sextil. renovatum est , quo vel tur , ne Patavini duo eamdem classem teneant, & antagon, sint. Illud quoque additum, ut Prosessores omnes , qui-
67쪽
bus horis Gymnasium vacat, privatam scholam habeant; sed breviariis, quae puncta dicuntur , abstineant , & intra suum quisque pensum docendi operam contineat. Profecto hanc ii
rem multa sunt antiqua & recentia decreta: ss homines smmus. Cum rursus florenus, quae Gymnastica pecunia est, j, ctaretur, nec Venetis publicae sermoe nummis responderet, cta res in Senatu est, magnoque consensu Patres decrevere, ut veteri aestimatione librarum sex Prostabribus ac Ministris
MDCLXXXIX. kal. sextil. Carolus Ignatius Mase Graecensis, Prosyndicus. Ex Cod. CL. P- I. M D C X C. kal. sextil. Franciscus Rosi bus a metiete liber Baro Silesius, Syndicus & Prorector. Ex Cod. CLI. P. 2. MDCXCI. 11 I. id. sextil. Emmanuel Timoni Chius, adoptione Anglus , Syndicus & Prorector. Ex Cod. cLI. p. a. Quod argentei octingeni Academiae Deliae anno MDCLXIII. ex mulctatilia pecunia assignati minus prompte Diverentur, Praesides ejus obtinuere xia k2. april. anni sequentis , ut onus hoc ad arcam Gymnasticam transferretur , illatis in illam
mulctis ad hanc summam , si fieri posset. MDCXCII. kal. sextil. Scipio Besha Rhaetus, Prosyndicus. Ex Cod. cLII. p. a.
MDCXCIII. kal. sextil. Abrahamus Teschemacher Momtanus , Prosyndicus. Ex COd. c LIII. MDCXCIV. v I. id sextil. Arnoldus Sereth, Westpha. Ius, Prosyndicus. Ex Cod. cLiv.
M D C X C U. kal. sextil. Franciscus Domini s KoneniageγLabacensis , Eques & Comes Palatinus , Prosyndicus . Ex
MDCXCVI. pridie non. avg. Chrisianus Langermann Hamburgensis, Prosyndicus. Ex Cod. cLv1. Mense Iunio anni sequentis obiit Gymnasii Archicancellarius Gregorius Card. Barbaditur Episcopus Patavinus , de litterarum omniumque bonarum artium studi is praeclare meritus , quem paucis post
68쪽
annis ob summam vitae innocentiam, morumque sanctitatem Apostolica Sedes Venerabilem declaravit . Huic successor datus est Georgius Card. Cornetius, qui fama ingenti meritorum Lusitanam legationem obibat. Advenienti x II. kal. sextil. uterque Gymnasii ordo Prosessorum & Scholarium cum tota Civitate more & consuetudine gratulatus est. MDCXCVII. Postridie kal. avg. idem Langermann comfirmatus. Ex Cod. cLvII i. Cum tres Continentis Inquisitores sub initium anni sequentis Patavium venissent , utraque primum
Scholarium Universitas, deinde etiam Prosessinum , cum B dellis, ceterisque servis Gymnasticis, apparatu quam fieri potuit amplissimo, ad Arenae aedes, ubi consederant, se contulit, suoque in Principem studio & obsequio verbis ossiciosissimis satisfecit. MDCXCVIII. pridie kal. dec. Bernardus a Clericis Rhaetus Syndicus & Prorector . Ex Cod. cLviii. Sed titulam cum abnuisset, pro Syndico fuit . Senatus x. kal. ivl. libera Magistratui arbitria permisit de illorum Prosessorum poena , qui in exhibendis testimoniis de assidua scholarium freque tia fidem fallerent . Itaque rem totam certioribus finibας Triumviri coercentes decreverunt, ut in Iurisprudentiae sch lis Institutionum Magistri anno primo & secundo syngraphas darent iurejurando firmatas ; tertio, quarto, & quinto Ordunarii Sacrorum Canonum , Civilisque Iuris Interpretes : in Artibus autem anni primi testimonia Logici praeberent, secum
di & tertii Philosophi duo ordinarii , quarti & quinti M
dici item ordinarii duo . Postea anno faeculi proximi quarto Logicis indultum est , ut etiam Juris studiosis anno primo
consulere possient . Vertentibus annis etiam Extraordinarii loci primi & secundi in partes venere : anno autem XLIX.
saeculi proximi Tertiano quoque , majoribus Scholis vacantiabus, habita fides est. MDCXC IX. xii x. kal. dec. Iulius Pesalorius Rhamius , Syndicus & Prorector post varias controversias electuS
69쪽
ctus est, & a Magistratu triduo post confirmatus . Ex Cod. CLIX. p. 3. Eo regente Universitatem, sub initium anni sequentis Venetorum Dux Sylvester Valerius cum objisset, suta cessit Marcus Antonius Mocenicus, Senator gravitatis & pr dentiae multis magnisque administrationibus spectatae. M D C C. x. kal. Oct. Iacobus Lamb de Alberion Elbingensis, Syndicus & Prorector. Ex Cod. CLx. p. 3. Mense junio anni proximi cum discessisset valetudinis caussa , ejus vicegobiit Antonius Talmon a Thalneimb Carinthius, nationis Germanicae Constiarius. Hoc anno saeculi ultimo v I. kal. jul. cum adhuc Psautius in magistratu esset, curriculum litter rium , quod erat annorum quinque , Senatus temporibus indulgens ad quatuor coercuit, concessa sub anni quarti finem, simulatque clausae scholae essent, Laureae petendae facultate . Iam ad eos mores ventum est , ut hoc ipsum aequo longius
m Actis in Iurisarum tabulario. MDCCI. Deficiente Syndico , Antonius Talmon Cariminius, Germanorum Consiliarius , quem ceperat superioribus mensibus Syndici lacum , toto hoc anno litterario retinuit, a kalendis sextilibus auspicatus. Magistratus I v. id. majas anni sequentis vetuit, ne Veneti nominis scholares nationem memtiri auderent , edicta poena non modo adversus illos , qui mentirentur, sed etiam adversus nationum Consiliarios , qui mentientibus fidem suam adjicerent . Porro , quia trientalia testimonia nimis mature quidam obtinebant, ut citius in pa-.triam reverterentur , unde scholarum circa curriculi finem 'infrequentia, Triumviri nulla esse declararunt , quaecunque, curriculo nondum absoluto, concederentur.
70쪽
M D C CII. Frinisseus Henricus a minachi Carniolus v. id. sept. Syndicus & Prorector creatus est. Kalendis martiis anni sequentis denunciatum est Prosetari. bus illis, qui ad aliam scholam Triumvirum rescripto trans-- lati essent, vel in posterum transferrentur , ne priorem , inconsulto Senatu, desererent. MDCCIII. Idem ninachi v I. kal. Q. confirmatus est. Iam Prosessores aliquos togae fastidium ceperat , inducta ejus loco penula: quod cum parum decens videretur, & moribus alienum, novae huic licentiae Magistratus statim occurrit ; mandavitque eos graviter moneri, qui sine toga ad publice docendum prodirent , vel alia Gymnasii solemnia celebrarent . Et quia nonnulli scholas quoque intermittebant, diario scholastico nondum expleto , his minervat deteri iussit pro temporis omissi aestimatione. Quod si Scholarium clamore & pulsationibus impediti forte cessare cogerentur, in Scho. lares ipsos poenam vertere iussi sunt , syngraphas illis non concedentes, quae ad Lauream obtinendam necessariae sunt. MDCCIV. nonis jul. Hieroumus Barbera Brixianus, Syndicus & Prorector. Obtinuit a Magistratu, ut ipsi quoque Iuris studiosi anno primo audire Logicum possent, eiusque testimonio uti ad quadriennii moram in Gymnasio comprobandam .
Doctores hoc tempore ex Iuristarum classe non multi creabantur , cum saeculo superiore centenos excedere quotannis sole.
rent. Quam ob caussam , cum aerarium scholasticum inopia laboraret, Universitas decreto suo Triumvirum litteris confirmato , ex Ministrorum salario particulam detraxit, quam annis melioribus eadem adiecerat. MDCCU. x II. kal. jul. Bartholomaeus Fietta Acelinus, adoptione Germanus , Syndicus & Prorector . Cum Laureae obtinendae impensas Bideliorum industria, quaesitis undique ti- 'tulis, praeter modum auxisset , de re hac ad Universitatem retulit, ejusque auctoritate cognitis caussis aestimatisque, Collegii Episcopalis sumptum libellis quingentis quadraginta sex
