SS.D.N. Benedicti 14. Opera in duodecim tomos distributa tomus 1. 12. Acta canonizationis sanctorum Fidelis a Sigmaringa, Camilli de Lellis, Petri Regalati, Josephi a Leonissa, et Catharinae de Ricciis. Una cum apostolicis literis sanctissimi domini

발행: 1749년

분량: 747페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

291쪽

Filius hominis in sede majestatis suae , verba illa potiori jure auditur us sit: Venite Benedicti Patris mei, possideteparatum vobis Regnum a consitutione Mundi ; esuriυi enim ct dedsis mihi manducare ; stivi se dedistis mihi bibere ; hospes eram ct collegisis me ; nudus o cooperuigiis me ; Infirmus θ visita. sis me : Hus enim vita in hoc potissimum versata est, ut Fratcibus Domini haec universa praestaret, atque adeo Domino ipsi praestitisse sit merito existimandus. Quare maximε congruum est, ut supremi Iudicis sententiae, qua beatus Camillus inter Electos extrema die advocabitur, SAM-CTITAs V EsTRA quae Iudicis ejusdem vices meritissimε gerit, sententia sua praeire ; atque ut ita dicam , praeludere jam nunc constituat.

ANTONIUS MARIA Pallaυieini Patriarcha Antiochenus essesens . BFatus Camillus de Lellis in Nosecomiis sancti Spiritus, & sancti Iacobi Incurabilium insignia praebuit ardentissimae in Deum & Proximum charitatis exempla : Et ne unquam usque ad consumationem seculi deficerent, Congregationem instituit, quae assiduo ministrans Infirmis illum quodammodo redivivum, immo in kissimis Filiis multiplicem redderet . Additis insuper reliquis ejusdem virtutibus a Deo Opt. Max. plurimis signis comprobatis, censerem tutissimε posse SANCTiTArs M VE-sTR M beatum Camillum sanctorum Confessorum non Pontificum Albo adscribere.

THOMAS Cercini Patriareia Hiero ἰθmitanus Assiseus. Q Uoniam Iacobi sententia haec est: aeui converti fecerit fratrem suum,

sa abit Animam ejus; ad eximium heroicae dilectionis splendorem pervenisse dicendus est beatus Camillus de Lellis , qui tanta exarsit in Pr,ximum charitate , ut se suosque Infirmorum ministerio perpetuo dicaret, ad aeternam eorumdem salutem , ubi major urget necessitas, spiritualibus subsidiis procurandam. . Haec autem & alia excelsa beati Camilli merita insignibus miraculis Comprobata eumdem Sanctorum gloria dignissimum probant.

292쪽

232 ACTA CANONIZATIONI s

conducit eorum , qui in ejusdem gremio vixerunt sanctimonia , modo certis documentis eadem constiterit. Certus existimo SA RcτIτATISVAsTRA rationibus etiam atque etiam consentaneum esse, beatum Camillum de Lellis in Sanctorum Album reserre, cujus spectata virtus Cum Vi- . veret, & miraculorum gloria postquam in Coelum ariit, si S scTIT TIs vllsTRA auctoritate declaratae suerint, iniqua de nostra Eeclesia loquentium ora certεObi ruantur. & optimae hujus Matris Filii in Domino laetentur, quorum Communicata mecum vota dum hic expono, SANcTITATEΜ VasTRA M ut iis annuat, humillimis precibus exoro .

ALEXANDER Boetia Arehieps us Firmanus Assisens . BEArissi ME PATER . Camillum de Lellis, quem Aprutium terris genuit, Ecclesia mea Firmana peperit Coelo. Ipse enim iterum de militia cogitans, & Venetias tendens amisso Patre in Oppido Dioecesis

293쪽

meae ad S. Elpidium ad mare, mox cum ess t Firmi exemplo Alumnorum divi Francisci, quos Capuccinos dicunt, commotus primitias spiritus sensit, votoque pollicitus est eo in Ordine se Deo famulaturum . Dilata ex adolescentiae erroribus res, bis deinde tentata coeptumque Institutum . at cx tibiae vulnere dimittere coactus, novo Clericorum Infirmis ministrantium ordine Ecclesiam auxit . Nec aegris tantum corporibus, sed &animis consuluit, cum peculiare sibi suisque esse voluit, periclitantibus Christi fidelibus in extremo agone subvenire . Urbs haec praecipuum olim Camilli iladium . in quo ipse ad justitiae coronam cucurrit, quaeque flagrantem adhuc in Discipulis ejus charitatem erga agentes animam quotidie experitur , merito gellit Camillum colere Sanctorum Faltis adscriptum ; idem postulat Ecclesia mea Firmana , ut illi quem in stadium musit, Coronato plaudat . Utrique censeo annuendum , praesertim cum omni- Potens Deus postquam Tu, SANca IssI Μη PATER , Virum hunc dixisti ritis Beatum is novis ad invocationem ejus patratis miraculis ratum id acceptumque habuisse demonstret.

IOSEPH MARIA Ferronus Archiepiscoptis Damascenus A seni. APud Deum notae sunt &apud homines eximiae B. Camilli virtutes:

Prae caeteris vero longε effulget divina charitas , qua per se suosque Alumnos Infirmis in supremo vitae agone versantibus, morte ipsa min. tempta prospexit. Coelestes itaque honores eidem merito constituendoaexistimo : Si quis enim mihi minifraverit, Dominus ait, honorificabit eum

Pater metis '.

MICHAEL dὸ Palma Archiepiscopus Teatimis Agyseni.

M AIuit Deus PATsR BEATIss IH v , de malis bonos facere, quam nullos esse malos permittere ; Sicut enim inde humanae fragilitatis manifestatur conditio, ita misericordiae divinae largitas innotescit. Imperscrutabili aeterno judicio Dei, id actum esse dubitat nemo, in B. Camillo de Lellis, inclyti Ordinis Ministrantium Infirmis Fundator & Pater . Primae aetatis semitas incauto pede cucurrit . & inter juveniles laxitates diu haesit, intemperans Aleator r At aleis ludentem devicit tandem sagacius iudens in orbe gratia diυina ; ct Virtim mane per υitia rapientem , ad υεθeras de thesam ro virtutum fecit spotia dio dentem . Hinc mira fuere . quae dixit. gessit sive in Ecclesia , sive in Proximis suis. Ecclesiam quippe nova sobole auxit, ornavit. Proximos vero infatigabili charitatis ossicio resecit . robora- vit. adjuvit. Profunda humilitate sui contemptor, Asperrima poenitentia sui insecutor: Altissima contemplatione supernarum mentium extitit aemulator: Dignus cui Angeli sancto Philippo Nerio spectante assiste-

294쪽

rerit, famularenturque ; ejusque felicissimam animam corpore tandem exutam, in sempiternam efferrent gloriae claritatem. Pretiosam mortem Sancti sui mirabilem etiam reddidit Deus signis atque prodigiis, que is permota S NcTITAs UssTRA eo tandem devenit. ut pronunciaret: Tuto procedi posse ad solemnem B. Viri Canmidationem. Superest nunc PATER SANcTissi Μa . ut id ipsum . quod fieri poste non est dubitatum , firmissimo Oraculo compleas & exequaris, beatumque Camillum de Lellis inter sanctos Consessores praecipias en venerandum. Hoc a Te expectat catholicus Orbis ; id fidens implorat Ministrantium Infirmis bene meritus ordo . Id ipsum denique enixius efflagitat, qui coram Beatitudine Tua humillime eloquitur, Archiepiscopus Theatinus, in cujus dioecesis oppidum Buce lanici clauditur, quod Sanctissimo Heroi natale praestitit solum . Ibique veluti e conspectu deprehendere licuit, religiosum cultum Populorum crebrescentem in dies.samam sanctitatis & frequentium gloriam miraculorum . Adeo ut tanquam de re propria sollicitior evasei it animi ardor, ad expetitam solemnis Canonio Σationis gratiam a SANcTITATE TUA feliciter reportandam .

STAMSLAUS Polla tri Archiepiscopus Rosianen. Assisiens.

D Um suprema illa & admirabili , qua super omnes auctoritate & eloquentia eminet S NcTITAs UssTR . divinae vocis interpres: Et ex sublimiori , quo praesidet Apostolico Solio , beati Camilli de Lellis verba faciebat; dumque tanti viri heroicas virtutes innumeris a Deo illustratas miraculis . debitis laudibus prosequendas debitisque celebrandas honoribus; mira, qua pollet ingenii sublimitate, dicendi foecunditate , &raritate prudentiae nobis ingerebat sectanda vestigia , nosque docebat, tunc demum pro merito congruis ille assicietur honoribus, cum publico Apostolicae Sed is judicio divinaque auctoritate Sanctorum Lauream se liciter consequetur: In ipsum Beatum . in ipsam Camilli praeclarissimis

virtutum omnium gestis ornatam , innumerisque coelitus roboratam miraculis eximiam sanctitatem, mentis & oculorum aciem conjeci; cumque jam cogitare coepissem , quae & quanta in uno admirentur charismatum dona , quae & quanto sensu suo unusquisque sortitus erit gaudere triumpho, statim compertum habui , quam digna res esset, qu1m felix nostra conditio, si in Sanctorum agmine adscriptum haberemus Camillum t Et quidem prosectb. Nam si sortiter ea, quae in Camillo errante , in Camillum poenitentem . sicuti de Saulo in Paulum in serutabilis egerat divina Providentia , Errantibus ut in viam possint redire justitiae & veritatis, Camillus spem tribuit & lumen ollandit ': si aegrotis . ut ad portum sanitatis possint pervenire; Virtus Domini erit in illo ad sanandos eos. Si in mortis articulo constitutis omnimodam eis aeternae salutis fidu-

. ciam,

a Luc. cap. r.

295쪽

ciam , Coadiutoremque fidelem comparare velimus; Camillus egregiae Religionis Ministrantium Infirmis Institutor sollicitus praesto erit &ve rho & auxilio, ut ipso mortis agone in fide inveniantur stabiles, & in opero essicaces . . His igitur SANCTITATI UEsTRa reverenter expolitis . cum superna benignitate cautum sit atque dispositum, ut qui in terris positus ut esset exemplo, in Coelum levatus ut esset Patrocinio; vota excipiat & oret, quamcitius pro nostro omniumque praesidio , inter Sa ctos relatum liceat, ut veneremur obsequio .

FERDINANDUS MARIA de Rubeis Archiepiscopus Tarsi essesens.

SUpremus ille omnium arbiter, qui toties 'sublinuit in multa patientia vasa ira, apta in interitum , ut ostenderet dirutias gloria me in famis ricordia , qua praeparavit in gloriam ; scut ex Saulo Paulum secit, ita ex perdito Aleatore Camillum sanctum secit exemplum bonorum operum . Adeo male transacti temporis usuram sarcivit, ut quae reliquit virtutum specimina, jure postulent, sacris dypticis ipsius nomen adscribi. Ita qui prodigium faetus est multis , fiet in Coelis omnibus adiutor sortis.

IOANNES ANDREAS Tria Arehiepiscopus ori Alysens.

CAmillus de Lenis ex Saule in Paulum conversus illico charitatis theatrum aperuit. & copiosam Christi fidelium multitudinem post se trahens, virtutum omnium director evasit. Communicato consilio cum S. Philippo Nerio ejus Consessario Religiosam professionis suae familiam in Populorum salutem instituit. ac per Provincias propagatam reliquit. Misericors autem Dominus, qui mirabilis est in Operariis suis, multipli-eibus donis Camillum illustravit. Inter alia in aere elevatus arcana Coelestia penetrabat, morbos solo tactu curabat, aquam in vinum conve tit , exiguo pane multos opiperε saturavit, Angelorumque consortium testante eodem S. Philippo Nerio meruit. Hinc veteri Instituto servato, SANcTITAs VEsTRA Camillum miracu- Iis vivum, & post mortem clarum in Beatorum Catalogum retulit: Cum autem omnia alia suerint expleta, quae ad ejus Canonizationem fiant necessaria , tuiti ad illam perveniri posse humillimε eenseo : Sicque Religiosorum Ministrantium Infirmis Familia hoc persectionis exemplum , diducem, ac christiana Respublica contra praesentis temporis nequitias apud Deum invictissimum intercessiorem habebit. MI

296쪽

MICHAEL MARIA Vine mini Archiepiscotu Theodosia et Esens. Vis de B. Camilli de Lellis Canonietationis merito ambigerit , 'cum. pensatR Conversione, inspectis virtutibus, perpento de adjuvandis Inni mis opere, de Eo inter Confessores adscribendo excogitatum sit a SANCTtTATE VEsTRA 3 Confirmant aequiis mam sententiam crebra miracula . Coelumque ipsum ob prodigiorum frequentiam inter coelelles Cives

eon numerandum Camillum conclamat .

SIMON Grini Archiepiscopiu Da ensis Assisens.

BEATIssi ME P TE R. Omnipotens Dei nostri. ac a fine usque ad finem sortiter pertingens, suaviter mirabit iterque dii ponens dextera suae immensae virtutis, ubique in dies vel in minimo sinapis grano collucentes prodit effectus, quorum ubertas quem lateat in beato Camillo de Lellis pQui a primaevo aliquandiu digressiis innocentiae tramite, ut Deo excitante cognovit, in veritatis viam ab eo, qui a longe cognoscit, revocatus in maximum exarsit subinde charitatis incendium, quo nedum praeteritas purgavit, ac in savillas penitus rεdegit maculas suo inultas juventutis flori; verum etiam eo usque ad consummationem est progrelsus, ut vitam quoseque suam aliorum spirituali potissimum , necnon temporali poli habu earit tuitioni , ac prorsus vilissima quaeque . atque periculis plena eum in finem huc, illuc vel in remotissima accurrendo, amplexus ministeria visus sit profudisse, sui praeterea Ins ituti habere voluerit Alumnos, in quihus adhuc vigere deprehendit Eximius fanh in Proximos portentus Camilli ardor ; in quo qu1m maxime sibi complacuerit, tot miraculorum in vita & post obitum ostensione comprobavit Altissimus: proptereaque tutissimum inde SANCTITATI Urset sta Camillum Sanctorum Fastis adscribendi promanat judicium . ut det illi de fructu manuum suarum , quem laudant & glorificant in Sion opera ejus.

IOSEPH MARIA Archiepiscopus Capuantu Assisens .inae ad verae sanctitatis vestigia premenda, quaeque ad Virum san--etum in Ecclesia Dei perficiendum maximopere optanda sunt; beatus Gamillus de Lellis ex Bucclanici oppido Theatinae dioecesis in Regno Neapolitano Fundator Clericorum Regularium Ministrantium Infirmis vitae suae cursu seliciter piaestitit. Tantus enim radiante Dei gratia virtutum poenitentiae , orationis charitatis in Deum Proximumque suum , dc praecipu8 humilitatis cumulus in eo praefulsit, ut tanquam lignum , quod plantatum est in vinea Domini secus decursus aquarum Proximis suis, ube

297쪽

rem admirationis, utilitatis, imitationis ac proseetus de virtute in virtutem suo tempore fructum dare non destiterit. Nec Servo Dei defuere hic etiam in terris cumulatissimae prophetiae, curationum, dilcretionis spirituum gratiae, ac post ad beatam Patriam transitum probata miracula; quibus Coelestis Pater humilem ejus spiritum exaltare voluit: Quapropter cum per SANCTITAT Is V Es TR a publicum, ineluctabile oraculum sub die decima septima Augusti I74ς. visum fuerit, beatum Camillum fore canonizandum , ac inter Sanctos reserendum, nunc benignε etiam supplicationibus Infirmis Ministrantium Familiae pro hujus sanctissimi Decreti exequutione sore respondendum . tuiti confidimus, ut novus Christi Servus praesentibus calamitatibus prauidio sit toti orbi catholico. Et ita &c.

NICO LAUS Carao Archiepiscopus Philippensis Assi tins .

IN nostra sancta Religione non ab initio, neque a medio , sed ex fine , maximum nostrae salutis negotium unice pendet. Huic singulariter beatus Camillus consuluit in extremo vitae agone per seipsum , etiam peste laborantibus; utque firma remaneret in toto catholico Oibe tam salubris institutionis regula , haeredes instituit Alumnos suos , a quibus non parvum beneficium christiana Respublica experta est. Ideo Sanctorum numero adscribendum censeo; si SkNCTITATIs ΤUa consensus accesserit.

Ravenna Assistini. BEATIssIMa PATER. Si in Dei & Proximi dile stione ex Christi Iesu testimonio , tota lex pendet, & Prophetae , & si qui haec fecerit &docuerit , magnus vocabitur in Regno coelorum ; hinc meridiana luce clarius apparet, maximam suisse beati Camilli de Lellis tum persectionem sanctitatis, dum viveret, tum coronam gloriae poli consummationem . Charitatis enim ejus in Deum , quae narrantur argumenta non stupore tantum . sed suavi quodam ardore animos perfundunt, erigunt, in flammant : Quae verti de charitate in Proximos, fidem omnem humanumque conceptum pene dixerim , superant atque eXcellunt. Haec autem cum praecipuis Italiae urbibus experta & admirata est Roma ipsa , Mundi ac Religionis Caput, atque animo versat adhuc teterrimis pellis ac famis temporibus innumeros cives servatos, quos temporalibus subs diis morti ereptos , quos spiritualibus pabulis coelo donatos : Nosocomia etiam digito signat, domos, vias ipsas , sollicitam Camilli adhuc repetentes charitatem.

Velum ista non fecit solummodo admirabilis Heros, docuit etiam in odorem unguentorum charitatis suae innumerabiles verbo dc exemplo Tom V. K k tra- Diqilirco by Cooste

298쪽

2. s 8 ACTA CANONIZATIONI s

trahens asseclas, atque Ecclesiam nova prole foecundans, quae tanti Patris pietatem, amorem, dilectionem in Proximos & in Deum praesesert in praesens quoque , ejusque Viscera amantissi inh dilatat. Quare canonizationem tanti Viri a SANcTITATE VssTRA , BEATIssIMA PATER , publicis expetitam votis, toti chri itianae Reipublicae felicem faustamque fore a

bitror & confido. FELIX Solatius Archiepiscopus Thebarum Assisens . ΙΝcomprehensibilis Dei misericordia , quae non permittit desperandum

de aliquo, in beato Camillo de Lellis admiratur: Errantem enim illum ad se reduxit, cadentem erexit, itantem sustentavit, & perseverantem in arduo christianae poenitentiae & perlectionis stadio ad gloriam introduxit. Reverius ad semitas salutis, serventiori spiritu incensus ut ollenderet. quod ubi abundavit iniquitas, superabundavit & gratia, praeclaro animarum corporumque prosectu ad inserviendum Infirmis, etiam dum atrox pestilentia in Urbe grassaretur, incredibili charitate sese exercuit, relicto aliis praesertim sui instituti Alumnis, ad praeeuntem impigin sectandum exemplo. Tantum igitur virum BEATIssIΜE PATI R. virtutum omnium laude ornatissimum & miraculis clarum, ut ex Actis ad majorem Dei miserentis gloriam , & ut nemo etiam vitiorum suorum enormitate desperet, tuto in Fastis Sanctorum collocandum censerem .

DIvinae gratiae largitor BελτIssIME PATER , Camillum de Lellis vocavit , justificavit, glorificavit. Vocavit, ut esset vas electionis, peν-cussiim infirmitate humique prostratum : Iustificavit ut ecclesiasticae mili-litiae adscriptus adscenderet ad Altare. & in tempore iracundiae fieret reconciliatio : Glorificavit laudibus Pauperum misericordiam illius enarrantes , Infirmorum depraedicantium ejus sollicitudinem , & religiosorum Virorum servantium ipsius Institutiones. Continub Roma , Genua, Me diolanum . Nolana aliaeque Urbes , quae in praesentissimis pestilentiae , samisque periculis expertae sunt maximam illius charitatem, Camilli celebrant merita, invocant nomen, auxilium implorant. Ha tandem exa diantur Pauperum desideria : Sanctorum consequatur honores, ac tanti Viri laudes universa enuntiet Ecclesia .

NICOLAUS MICHAEL Abbati Episcopus Sullaeti. EXclusa omni patriotica affectione, ut verbis Cassiodori Scyllacii Civis

utar, dignum censeo Catalogo Sanctorum adscribi beatum Cami tum de Lellis, de cujus virtutibus in gradu heroico, & signanter de charitate Diuili od by Cooste

299쪽

QUINQUE SANCTORUM M. et sy

ritate erga Proximum ac de miraculis satis constat. Ut sicut, dum interris ageret, magno suit Christi fidelibus morti proximis praesidio, sic in Coelis cum Christo regnans iisdem opituletur patrocinio.

2ECOLAUS XA UERIUS Santamaria Episcopui Θrmensis Assylens. ΜΑndatum ' Dei novum , ut qui diligit Teum. diligat ct fratrem Amn.

cumulatissimh implevit beatus Camillus . Ipse enim Mundi vincula blandientis dirumpens, non tantum semetipsum abnegavit, & carnem inedia . nuditate, vigiliis macerando, obtulit Deo in holocaustum ; verum diffusa quoque in corde suo charitate, viam mandatorum Domini, qua verbo & exemplo, qua saluberrimis praeceptis di institutis percu rere docuit, admirabilem instituens Religionem Ministrantium Infirmis, quae & Ecclesiam spiritualium aromatum odore persunderet, & animarum saluti advigilando aegrotis in extremo praesertim agone luctantibus operam omnem diligentiamque praestaret. Cum itaque ad justitiae cor nam & palmam in Coelis ipse pervenerit, Deo in diebus nostris loquente , & Servi sui heroicas virtutes eximiamque Sanctitatem confirmante sequentibus signis, sanctorum Consessorum cultu & honoribus colendum in t rris, ex publico Sedis Apostolicae judicio aequissimum videtur. ut christiano populo prodesse pergat meritis, precibus adsit, & in tempore tribulationis, in mortis angustiis fiat reconciliatio .

BERNARDUS ANTONIUS Pizetella Episcopus Constantia Assistens.

Qibus virtutibus mirificε praesulserit, & miraculis claruerit beatus Camillus de Lellis Clericorum Regularium Infirmis Ministrantium

Fundator, neminem latet, dum in sortem Domini. veluti Paulus ex Sa Io vocatus charitatem , quam Paulus supra ceteras virtutes opere & sermone extulit, praecipuum sui Instituti sundamentum ponere , & mira-hili exemplo exercere studuit : Factus enim omnibus omnia , & adiutor in opportunitatibus, in tribulatione , non semel Pastoris ad instar, moria his & aerumnis consectos sevit, adjuvit, sanitati restituit. Quod virtutum de laborum in Coelo mercedem receperit, non ambigitur; utili Sanctorum Album sicuti par est, Camillus accenseatur. Tuum est perficere BEAT Issi ME PATIR, cui Christus Dominus supremam contulit

authoritatem.

300쪽

G. PAULUS Alphera i de B es in Episcopus . Melitensis Assisens . BEATissi ME PLTER. Ardentissima Dei & Proximi charitas diffusa in corde beati Camilli de Lellis Ordinem Ministrantium Infirmis excitavit , erexit, solidavit. Quid nempe sanctius quam Infirmis pnesertim

morientibus opem spiritualem afferre momento , unde pendet aeternitas 3' Mirificavit enim Dominus Servum suum multis signis & miraculis; ea propter censeo tam praeclarum Fundatorem in Sanctorum Album a

SANCT1TATE VEsTRA esse reserendum .

ALEXANDER dὸ Abbatibus Discopus Viterbiensiser Tuscanensis Assisens . CHristi Domini exemplo alienos serebat languores B. Camillus de Lellis

faetus infirmus pro Infirmis , ut Infirmos lucrifaceret, illudque ali. qui studens , ut sua ipsius suorumque Regularium virtus in aliorum vel pestiferis infirmitatibus persceretur. Nemini non compertum est, quam inde festa sollicitudine sese ille devoverit digrotantium ministerio , eorum cum primis, quorum aeterna salus periclitabatur. Ipsi nunc intuta Coeli statione collocati frequenti corona circumstant suae selicitatis auctorem . Deumque enixε rogant, ut supremus Ecclesiae Hierarcha debitos tanto Sospitatori honores decernat . Accedunt Superiorum votis exaudienda vota mortalium adhuc in terris peregrinantium, ut praevio insuper miraculorum suffragio Camillus de Lellis, quem paucis ab hinc annis S scTITAs VssTRA inter Beatos recensuit, ampliore jam cultu Sanctorum Fastis adscribat.

N COLAUS FRANCISCUS de Βοηbοme Episcopus Carpastensis Assisens.

E repente , ac prodigiose conversus B. Camillus de Lellis Fundator Ordinis Ministrantium Infirmis exultavit ut gigas ad currendam viam , dc brevi temporis spatio complevit tempora multa, secutusque specialem Christi doctrinam: discite a me quia mitis sum& humilis corde. heroice mitis fuit benefaciendo inimicis suis, di adeo humilis ut frater humilis ab aliis vocaretur , atque super hoc duplici solidissimo fundamento omnes virtutes, ac praecipu8 ardentissimam Charitatem magnificε superaedificavit, cum qua mirificε. &in gradu perfecto exercuit opera misericordiae, & maximε erga Infirmos, exponendo etiam multoties animam suam , ut eis spiritualiter dc corporaliter succurreret, ita ut ipsum retributionem opera misericordiae exercentibus pollicitam a Christo ; venite Benedicti Patris mei possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi, adeptum esse non veniat dubitandum , praesertim , Disiligod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION