SS.D.N. Benedicti 14. Opera in duodecim tomos distributa tomus 1. 12. Acta canonizationis sanctorum Fidelis a Sigmaringa, Camilli de Lellis, Petri Regalati, Josephi a Leonissa, et Catharinae de Ricciis. Una cum apostolicis literis sanctissimi domini

발행: 1749년

분량: 747페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

391쪽

χJINQUE SANCTORUM M. 3 s I

FRIDEM US Tit. S. Panerarii Presbter Cardinalis Lantes .FRustra tempus loquendo consumerem, nec dies sussiceret, si beati Iosephi eximias virtutes praeclaraque gesta velim commemorando percensere . Illud duntaxat meminisse juvat facinus egregium, dum ad christianae Fidei prolatandos fines Turcarum Tyrannum adire tentaret, firma immotaque constantia, verberibus, saevissimis cruciatibus, omnium denique contumeliarum generibus sese objecisse; quid aliud hoe fuit, quam pro Christi nomine pati velle ac vitam profundere Incredibile prope dictu est Γ& tamen indubia documenta testantur ad memoriam hominum sempiternam ct illum Constantinopoli media Urbe , pede manuque dexteris unco serreo e sublimi suspensum , triduo supplicium in

victo animo tolerasse, Fidem catholicam elata voce conesonantem . Innumera alia de beato viro dicenda forent; sed cum jam omnia suerint authenticis documentis comprobata in Sanctorum Canonem censeo esse

reserendum .

FRANCIS OS Tit. S. Maria de Populi Presbter Cardinalis Riccitιι. BEATIssINE PATER . Beatus Iosephus a Leonissa abdicatis Mundi illecebris di in Familiam Capuecinorum allectus , maxima fidei, obedientiae & charitatis argumenta praesetulit tam erga Deum. quam erga Proximos & praecipuε eo tempore, quo in Regionibus Infidelium , Captivorum saluti, eorum indigentiis sublevandis, iisque in fide confirmandis etiam cum propriae vitae discrimine summopere insudavit. Quapropter ejus Sanctita is fama in dies ubique augebatur, eamque miraculorum testimonia illustriorem etiam reddiderunt . Superest igitur, utS,Ncτιτλs V EsTRA divina illa auctoritate, cujus vices gerit in Terris, Sanctorum Faliis adscribat Servum istum vere fidelem, qui non sua sed

quae Iesu Christi toto suae vitae cursu quaesivit. ANTONIUS Tit. S. Silissiri in Capita Presbier Cardinalis Rufus. Μ Isit Deus de excelso ignem & erudivit beatum Iosephum de Leonis

is . Adolescens hoc coelesti igne eruditus tam impense Deum colere coepit, ut inversa phrasi divi Ambrosii videatur vitia prorsus nescisse , quam emendasse. Adultior autem factus &Religiosus jam essectus hoc eodem igne eruditus perlustravit barbara littora, ut Martyr occumberet: Deo tamen mortem prohibente , diu mortis tormenta gaudens lustinuit. Proiecto apostolicus hic eit ille Vir, cui illud Apocalypsis effa

tum congrue aptatur: Ecce ut urara es Diis ius aliquos ex vobis tu carcerem ut tentemini, o habebitis tribulationem. Ad oras Italiae Deo disponente reversus

392쪽

versus, Spiritu sancto in corde ejus diffuso tarda nescivit molimina , ut heroica charitatis ossicia Proximo. impenderet. Neque enim aliae virtutes eidem deesse poterant, cum semper in charitate, idcirco in Deo , & Deus in eo manserit . Sicharitas patiens est, & ipse patienter tulit injurias, persecutiones & verbera . Si benigna est, & ipse animos sibi insensos christiana mansuetudine demulsit. Si non inflatur,& ipse quantum virtutibus , ceterisque charismatibus assurgeret , tantum humilitate suique ipsus abiectione deprimebatur . Martyrium igitur utrumque ct horroris , G diuturnitatis, quorum meminit sanctus Bernardus , feliciter consummavit. Haec omnia ex mirabilium ejus gestorum serie Tibi nota jam sunt BEATIssIMA PATER . Reliquum est, ut ad sacros Altaris honores, ad Fidelium patrocinium & incrementum beatum Iosephum elevare digneris .

PHILIPPUS MARIA Tit. S. Agnetis extra Maenia Presbter Cardinalis de Montibus. ΡUblicis ac supremis honoribus eos aequum est ab Apostolica Sede assi ci , qui vitae innocentia & miraculorum gloria coruscarunt. Satis quidem constat B Iosephum a Leonissa hisce divinae gratiae charismatibus emicuisse, qui arctissimo suscepto vitae Instituto & Fidei Propagandae

zelo accensus, Byzantium se conserens vitam strenuh contempsit, mortem non metuit, corpus carnificibus tradidit. Angeli ministerio a se pliciis ereptus , Italiam revisens, totus in Proximorum salutem distentus , vineam Domini vel in rudibus personis instruendis , vel revocandis peccatoribus a via perditionis ad semitam justitiae indefessiis excoluit. Dicerem cum S. Bernardo ': Ignem tirentem L fuisse I in consumendo eriminum vepres , securim se asciam in dejiciendo malas plantationes . Censeo itaque, ut juxta livius Sanctae Sed is ritum in Album Sanctorum tandem reseratur, praesertim ut in B. Josepho a Leonissa Evangelicae Messis Operarii habeant insuper , quem admirentur, quem imitentur di colant. D. FORTUNATUS Tit. S. Matthai in Merulana Presbter Cardinalis TamburinM.

Iosephum a Leonissa Sacerdotem Prosessum ordinis Minorum sancti

Francisci Capuccinorum toto suae vitae cursu summarum virtutum opera nunquam intermisisse, jam tum perspectum habui, cum pro imjuncto mihi munere ejus gesta ad examen revocarem . Husdem miracula dum de eo & in Beatorum , & in Sanctorum numerum referendo ageretur . accuratissimὰ discussa quin probari deberent minim8 dubitavi. Haee verti cum ex Sanctae Romanae Ecclesiae more ita sint in conspectu posta,

393쪽

posita, ut in quaestionem cadere omnino non possint, censeo B AT IssIME PATER . talem ac tantum Virum Samstorum Fastis esse inserendum.

Inde habebit Ecclesia novum . quo fulgeat ornamentum: Inde habebunt Fideles novum in Coelis Patronum, quem invocent: Inde Regularis vitae sectatores novum Sanctitatis exemplar, quod sibi proponant ad imi

tandum.

D. IOACHIMUS Tit. S. Crucis in Ierusalem Presbter Cardinalis Bestitius. BEatum Iosephum a Leonissa unum fuisse ex sanctis operariis, quos Dominus misit in Messem suam , varietas mirabilium rerum piε sortiterque ab ipso gestarum dilucidε satis ostendit. In pagis enim , villis locisque campestribus, ut Turcarum Regiam omittam, Evangelicae veritatis lumen ambulantibus in Regione umbrae mortis, Rusticis , Pastoribus. Pueris praedicare non destitit, undecies in die quandoque repetitis c cionibus , ipse interim innumeris pene austeritatibus jejuniisque consumptus. Quoniam autem in Agro Domini mittentem semina sua , rite robatis miraculis magnificavit Dominus sacere cum eo, ut nos omnes aetantes faciat SANCTITAs VEsTRA , aequum censeo quod incorrupta sua voce ceteris ipsum Sanctis annumeret, qui cum exultatione portarunt

in Coelis Manipulos suos. CARO S S. Maria hi Via Lata aetaeonus Cardinalis Marinus. SI de singulis meritissimi Capuecinorum ordinis Viris omnes eorum Regulae articulos rigidε & exacth observantibus . celebriorum Ascetieae disciplinae Magistrorum opinio fuit, statim illos ab obitu posse inter

Sanctos enumerari; quid modo ambigendum erit, ut minus publicus ille cultus, quem jamdiu sublimiores heroicarum omnium virtutum apices in B. Iosepho a Leonissa effulgentes insigniaque subsequuta miracula hujus sanctae Sed is judicio rith approbata promeruerunt, ad quascumque etiam Catholi eas Mundi partes solemniori ritu a SANcTITATE VEsTRA extendatur pQuando ipse idem Dei Filius, C hunc illi maximum praeparando trium-φhum 3 illamet eadem illustriora prodigia, quibus in terris positus ventis & mari imperavit; panes in deserto multiplicavit; mortuosque ad praedicationis opportunitatem vitae restituit; ab hoc etiam beato Viro patrari posse disposuit; ut illa eadem in toto orbe clarificatione , quam ipse olim a Patre habuit. hic quoque ejus famulus ab eorumdem aequalitate signorum aequε in omnibus Mundi plagis illustraretur . Nihil ergo nunc remanet, nisi ut eadem Sanctitas Vestra , C quae ejusdem Christi Domini vices , toto orbe plaudente gerit J digneturessicere: Ut quemadmodum hic adeo celebris inclytae Religionis Alum- Tom. V. Υ y nus Diqitigod by Corale

394쪽

nus reniotjlsimarum Regionum populis; tot ejus laboribus & aerumnis vocem Domini audii a secit; ita nunc iidem Populi ex novo sonitu inompem terr m illius triumphi exeunte, in Coesis habere sciant, per quem vicissim eorum vota . velut incensum de manu Angeli in conspectu Domini dirigantur. Unde justissimo SANcτITAT Is VasTRE Decreto de eo solemni ritu in Sanctorum Albo adscribendo, aequε submita ae libenti voto subscribo. ALEXANDER S. Maria ad Martyres Diaconus Cardinalis Albanus . Sicut miro inscrutabilis Providentiae ordina Deus Optimus Maximus post donat beatitudinis praemio Sanctorum suorum merita, eadem saepissime orbi universo miraculorum testimonio significat: Ita quae Dei

vices gerit in terris, summam SANcTIT TIs V EsrRa potestatem decet illos aris imponere , quos omni virtutum genere ornatos di operum

prodigiis claros legitimi examinis perquisitione comperit. Hos inter ill uitrem sibi locum vindicat beatus Iosephus a Leonissa e Capuccinorum , ut Munt Familia , cui etsi mors detuit inter tormenta, a quibus suit divinitus ereptus, non defuere tamen & acerbissimi per triduum cruciatus&juge martyrii desiderium, quo sestuans Evangelicum expleturus ministerium in ipsas Turcarum Tyranni Constantinopolitanas aedes se contulit . Quas tamen inter Infideles non potuit, in Italiae finibus Apostolici muneris partes fuit executus, dum 8c assiduis concionibus Ac coelestibus colloquiis ignaros fidei elementis instruxit; instructos divinis consiliis ac monitis imbuit & confirmavit; atque obedientia. humilitate, patientia & incredibili carnis maceratione . Crucis mortificationem in corpore portans eximium sese omnibus praebuit chrusianae persectionis exemplaε .

ERIUS S. Eusachii Siarantis Cardinatis Cosam . IN unito zelo Religionisque i itatus studio B. Joseph a Leonissa muItis

mirisque modis , virtutum sigmen quibus praeditus erat, ad salutem tum Clisistianorum , tum A delium procurandam intendit, itaut ipsum Turcarum Tyrannum aggeedilausus fuerit, utieum in impie te ad pietatem Converteret . Hi .factum est . ut uncolpedidi manui dextris ins-xo per triduum suspensus Recideret, ac igne sumoque supposito pene cne caretur; in quo immanissimo supplicio Christi Fidem jugiter testatus est . Quod autem insem mortem non obierit, coelesti miraculo referri debera coeptum. Quamobrem.BEAT Is SI ME PATga tantum virum, tantisque cruciatibus cum praeclarioribus martyribus comparandum , in Sanctorum Album reserendum arbitror.

395쪽

QUIN Q UE SANCTORUM M.

AGAPITUS S. Agatha Pthm- - Suburra vi ouus Cardinalis Moseo . BEatum Iosephum a Leon illa legitimo m Christi Me eertasse, is

stantur hine ferventissimus ejus ardor, quo flagram Turcarum Tyrannum & reliquas Orientis gentes, quae in tenebris & umbra mortis sedent , ad Evangelicam vocare lucem 3estiebat: Inde mira animi constan tia , qua licet manu ac pede unco ferreo e sublimi , ad inserendam illi mortem suspensus. gentem illam ad spiritualem vitam Evangelica praedicatione redigere conabatur. Id praeterea testantur hinc triumphus ille de Antistite graeco relatus, qui ab eo ' comoersus resavraetrer qua demolitus fuerat: Inde tot impensi ab ipso labores, ut hasce nostras italicas oras expurgaret a vitiis, atque effuso virtutrem semine Breundaret. Id postremo testantur tot signa, qui Felaruit clam virerer . & quibus usque modo inclarescit. Jam vero ' hae es hereditas se usum Do mei, ut cum legitimε certaverint, donentur corona' expressa signo Distatis θgloria honoris . Tuum propterea est BgATiss I Wp PATER , hanc Sol rustitatis coronam atque hanc honoris gloriam Josepho a Leonissa decernere . CAROLUS MARIA S. Mariae in Porticu Diaconus o CardinaIis Saeripantes . BFato Iosepho a Leonissa desuit in morte , sed non in vita neque indeliderio marturium . Charitas abundavit in corde ejus in opere &sermone ; invicta patientia in laboribus, in angustiis , in fame , in stigore, in nuὲ itate, in periculis, in persecutione. Multos Filios genuit per Evangelium , innumerabiles a vitiis ad virtutem traduxit ; constans magnanimus & sortis a verbis impiorum non timuit; perpetuo humilia Crucemque Christi jugiter in corde portans & corpore. Sanctitatis suae odorem latissimε diffundens miraculorum copia & praestanti I , a TeBη TIssIME PATER in terris gloriam expectat, quam suis meritis jam coronatus in Coelis cumulatissime est asseeutus.

C erinyn, mgarrssi Ma Parre,summa virtutum, Oto ut plenitvδε fustitia δε illo amore nascatvν, φιο Deus Proximus is diligitur: Hane profecto virtutum renuit summam, hstne habuit justitiae plenitudinem Iosephus x Leonita . ni in ves, iis sin Allexit, ut Dei nomen coram Gentibus quae Delim non nosserunt, nee durissimo quidem supplicio V y a Victus,

396쪽

vietus, portare atque nunciare non dubitaverit. Ita Proximum quoque dilexit, ut non modo ' voeaυerit frumentum ct multiplicaverit illud tit non portarent ultra Opprobrium famis ri sed etiam evangelico pane , nullo unquam fessus labore enutriverit ac recreaverit . Tuum modo est BAATIssIME PATER , ut Iosephus a Leonissia qui tanto in Deum flagravit amore, tanta exarsit in Proximum charitate , totque praeclaris signis in dies coruscat, ' per universum Mundam bonoretur pro sui veneratione σμηctitate.

PROSPER S. Gieorgii Diaconus Cardinalis Colamna de Sei arra. ΡRo decernenda Canonietatione B. Josephi a Leonissa Tibi non desunt

modo BEATIssIMA PATER , duo illa necessaria semper ab Ecclesia reputata pro Beatis inter Sanctos adscribendis , virtus nimirum morum& veritas signorum . Quid enim sanctius in medium nunc proferri potest irreprehensibili & pene coelesti vita B. Josephi a Leonissa, in quo inclytus ordo Capuccinorum , christiana Respublica & barbara Mahu-

metanorum gens virtutes omnes in gradu heroico , & praesertim in Deum& Proximum eximiam charitatem non sine admiratione novit, pr

sentiitque 3 Nolo hic recensere miracula omnia , quae ad Servi Dei invocationem patrata suerunt, cum ad effectum de quo agimus, satis sint illa duo , quae a Temetipso post indultam B. Josepho venerationem approbari meruerunt. In hisce prosecto miraculis tibi Deus tellimonium perhibet de Sanctitate vitae B. Josephi, & Tibi ostendit illius memoriae venerationem non esse diutius in Ecclesia militanti differendam ; sed ad solemnem Canonizationem esse potius deveniendum . ALEXANDER S. Maria in Aquiro Diarentis Cardinalis Tanarius. D EATIssIME PATER . Cum beatum Josephum a Leonissa intueor, ejus- ὸ que virtutes ac praeclarissima gella conlidero , gIoriosissimum Christi Athletam , cui nihil ad eminentem defuit Sanctitatem, videre existimo. Si martyrii palmam quam ob Turcarum etiam salutem ardentissime e X- petierat exquisito lavissimoque tormenti genere , quod Constantinop li invicto animi robore toleravit, gloriosa Martyrum morte reportare non potuit a divina id factum Providentia puto, ut Italorum quoque saluti Apostolica charitate atque singulari virtutum omnium exercitio consuleret. Quod cum diligentissimh persecerit, seque ad ultimum usque vitae exitum studiosissimum Apostolicae perfectionis imitatorem atque Sacerdotem numeris omnibus absolutum ostenderit; idque Deus miraculorum splendore confirmare voluerit , aequissimum sanis erit si Samstorum Albo adscribatur, cunctorumque Christifidelium venerationi

Proponatur. HIR

397쪽

HIERON US S. Adriani Diacontis Cardinatis de Bardis.

UT suavissimum Christi jugum ab adolescentia sua B. Joseph a Leonissa

portaret, asperam vitae rationem in sacra Capuccinorum Familia

susceptam divitiis omnibus ac voluptatibus praetulit , ut in eo sertilissimo agro fructus daret honoris & honestatis. Ibi verti per visum a sodali jam pridem demortuo de divini judicii severitate commonitus , de persectiori vita cogitans, ad barbaras gentes de testimoniis Dei in conspectu Regum loquuturus adventat. Inter supplicia immanissima pro amicis animam posuisset, nisi Deus potentiam in brachio suo faciens vitam ei

mirabiliter conservasset . In Italiam reversus exemplo ac sermone fide servata cursum vitae feliciter consummavit .

Beatum hunc propterea virum humillimo deprecor SANcTITATEMVEsTRA M. quod Sanctorum Fastis adscribat, ut istius precibus largiatur clementissimus Dominus Populum suum ad se clamantem ab omni adversitate cultodiri.

DOMINICUS SS. Viri ct Modem Diaconus Cardinalis Ursntis . BEATissi ME PAτs R. Josephum a Leonissa ordinis Capuccinorum ab

ipsis incunabulis morti divinitus ereptum in sortem suam vocavit Dominus, omniumque virtutum genere illus ravit: Nil autem pro catholicae Fidei propagatione reliquit intentatum , pro qua licet mors una defuerit, attamen acerbissima quaeque tormenta tremendaque supplicia adeo alacriter ipse subivit, ut cunctis miraculo fuerit. propheticolumine decoratus, mirabilior faetus est gravissimis morbis simplici tactu. prece, aut imperio repulsis, moderatis arbitrio suo elementis, multiplicatis non semel annonis, fluminibusque qua sicco pede , qua pallio transactis : Reliquum ergo ut illius Sanctitatem , quam tot signis Altisse simus probavit de Coelis, S AscrIτAs VasTRA publicet in terris. MUNDILLUS Urmus Patriarcha Confantinsolitanus A sens. BEATIssi ΜE PATta . Quanta intercesserit inter beatum Fidelem a Sisemaringa, & beatum Josephum similitudo, nemo non videt. Uterque idem Capuccinorum Institutum sanctissimh professus est. Uterque jejuniis , flagellationibus ceterisque virtutibus professionis suae persectionem est assecutus. Uterque Evangelium per infideles Nationes incredibili a Ndore , summis laboribus ac periculis disseminavit . Uterque demum mar irrio coronatus merito dici poteli. Quanquam enim beatus Joseph vitam re ipsa non profuderit, ut nec profudit Ioannes Evangelista ; tamen neque ipse martyrio, neque ipsi martyrium defuit. Nam Constantinopoli

398쪽

tinopoli in odium christianae Religionis pede manuque dexteris unco serreo e sublimi suspensus, ut in eo tormento dolore & fame conlaetus enecaretur ; animam profecto exhalasset , nisi postquam per triduum crudele illud supplicium toleraverat, Angeli beneficio ab unco et vinculis liberatus esset. Hac porro Sanctarum inter se similitudine usus est Venerabilis Dei Servus Cardinalis Bellarminus Clementi Octavo suasurus, ut' beato Hyacintho pridem canon irato beatum Raymundum ejusdem Ordinis Praedicatorum adjungeret . Hanc eandem adhibuit SANcTITAs VR TRA , cum Benedictum Tertium decimum precaretur , ut beato Iacobo Piceno beatum Franciscum Solanum ejusdem ordinis minorum as eia

ret . Fas igitur si etiam mihi vestigiis tam gloriosis insistere: & pretes humillimas Sanctitati vestrae exhibere . ut Canonietationi jam praesignatae beati Fidelis a Sigmaringa aliam beati Josephi ejusdem ordinis superad- dat. Decet enim ut biga ista Sanctorum s Chrysostomi verbo utor 3 quae Christi jugum pari devotione portavit in terris, di nunc pari felicitate triumphat in Coelis, ab eodem Summo Pontifice Christique Vieatio

consecretur.

ANTONIUS MARIA Pallamieini Patriarcha Antiochenus Asysens. SAnctitatem quam adhuc Puer eximiis beatus Ioseph indiciis praese-

serebat, integro vitae cursu praeclaris justitiae operibus seliciter absolvit . Ampliandae Religionis etelo pro nomine Jesu contumelias &saevissimos crueiatus gaudens pisius est, ut sola mors, non ipsi martyrium desuerit: Vir erga Proximos charitate ver8 Apostolicus, in corporis castigatione asperrimus, vivens & post obitum clarus miraculis, dignissimus planε censendus est, qui inter Sanctos reseratur.

THOMAS Omini Patriareha Hersi mi anus AJ ns. Q Ui ad Tureas Christi fidem praedicaturus perrexit; qui Turcarum

Tyrannum ipsum a Mahometo ad Christum convertere fuit aggressus, quique ob id dira tormenta sustinuit, beatus Joseph a Leonissa non heroicam tantum fidem , sed & charitatem & sortitudinem, immo Aevirtutum omnium cumulum inindit i Quae eum ab illustribus miraeviis firmitatem acceperint . decet profecto ut decus illud accedat, quod inroicis Viris solet Ecclesia decernere.

399쪽

Ejusdem Versio latina . GABRIEL Eua Archiepiscopus Cypri S ui Martam; agi lens. inod sanctus Cyprianus de sancto Lucio Papa Ae Martyre scripsit.

hoc in beato Iosepho a Leonissa repraesentatum videmus . In Confessoribus Christi sinquit sanctus Cyprianus dii ta martyria non merita consessionis minuunt, sed magnalia divinae protectionis intendunt. Αsupremo quidem Turcarum Tyranno in beatum Iosephum lata mortis sententia pede ille manuque dexteris a Satellitibus unco serreo e sublimi suspensus est ea lege, ut tamdiu ex ea trabe penderet, quamdiu dolore& fame

400쪽

& same consectus erudelissimo mortis genere animam exhalaret. Verum tametsi ea mors defuit . quam unam ut dissolveretur & esset cum Christo, ardentissime cupiebat; non tamen losephus martyrio , neque martyrium Josepho defuit. Quum ipse paratus esset promptusque omne subire supplicium , Dominus illum poenae substraxit & Italiae reservavit. R grediente illo ex Urbe Byzantina in Italiam, breviata non est in Josepho consessionis suae dignitas, sed magis crevit assidui sortisque legis Divinae Praeconis auetoritas , ut Christo pararet ad praelium milites non tum sermonis & vocis incitamento . sed fidei & virtutis exemplo. Itaque tantus talisque Christi Consessor , qui Orientem simul & Occidentem illustravit, haud dubito quin tuto in Sanetorum numerum a SANCTITATE VEsTRA referri possit.

ALEXANDER Boetia Archiepiscopiis Firmanus Assisens.

BEATIssi ME PAτηχ. Cum inter divi Francisci Familias illa quae Ca- puccinorum dicitur, priscam Parentis sui disciplinam adamussim repraesentet, & ab austeritate vitae plurimum commendetur, quid nobis sentiendum est de beato Iosepho a Leonisa , qui inter Capuccinos ipsos supra communem modum in jejuniis , in vigiliis, in laboribus . in aerumnis excelluit Z Cui verε Mundus crucifixus fuit & ipse Mundo , qui carnem non domuit solum , sed perpetuae ac durissimae servituti subjecit. nec aliter corpus habuit quam vilissimi jumenti loco Θ Ηis addamus quod

dissociatas planh res. contemplativae scilicet activaeque vitae ossicia aristissimo erga Deum & Proximum charitatis nexu miscuit simul atque conjunxit. Addamus quaesitum apud Barbaros Martyrium, & citra mortemper saevissima tormenta susceptum , itaut dignus omnino videatur veterum Consessorum praeconio . Quod cum ex iis , quae accepimus, ita sit,

prosecto beatus Joseph coelestibus quoque donis ac miris signis a Deo prinbatus , a Te BEATIssIME PATsκ summis titulis ornandus & Christifidelibus proponendus est hoc praesertim tempore, quo turbata maximis atque atrocissimis bellis christiana Republica, non audimus tantiim , ordiri etiam experimur irrumpentia in Ecclesiam & in Rempublicam mala; dum homines ut Apostolus olim praedixit, 'invicem mordent & comedunt, & nos consumimur . Siquidem spes est quod ille , qui adhue mort lis non solum privatas Familias , sed integros pene Populos acerbissimis odiis diu inter se dissidentes ae dimicantes optima fide pacavit, immortalis modo & coelesti sede receptus fiat pro nobis Intercessor apud Deum, ut audiat tandem gemitus oppressorum , aspiciat lacrymas viduarum, Par eat calamitatibus Reipublicae, ac sublatis bellis, compositis dissidiis, extinetis contentionibus pacem ponat fines Ecclesiae .

SEARCH

MENU NAVIGATION