장음표시 사용
421쪽
les proserre doctrinam salutis, & lucem veritatis effundere . Sed pol hiriduum tantis tormentis pro Jesu nomine toleratis ab Angelo in s mapueri ereptus est, & in Italiam jussias remeare; hic charitatis prosequens opera in Vicis & Castellis miseris hominibus, quibus sacri deficiebant operarii, doctrina, exemplo & opere quasi lux coelestis affulsit;& in charitate , patientia & humilitate cursum suum feliciter consummavit , & in gaudium Domini sui intravit. Gaudeat propterea in Occiden te sancta universalis Ecclesia alterum in Aris post Christi Patrem putativum venerari Joseph.
BEATIssIMA PATER . Mirum orandi studium vitaeque austeritatem eum assiduis pro salute animarum laboribus conjunetam jure suspicimus in beato Joseph a Leonissa. Eumdem apud Barbaros , quos ad veram Fidem conabatur traducere, triduum unco suspensum e trabe pependisse, mox ab Angelo ereptum novimus; ut Athletae sanctissimo non martyrium aut martyrii corona , sed mors duntaxat in illo cruciatu obita defuisse videatur. His aliisque virtutibus planε perspectis, tum quod tam multos ad justitiam erudivit, fulgere illum modo tanquam stellam in perpetuas aeternitates miraculorum voce docemur a Deo; cum ad ejus tumulum novissimis his temporibus consolidatae sint bases Pueri& plantae prius disicilutae, & immane Mulieris ulcus ejusdem ope obductum itatim sit. Erit igitur providentiae Tuae BAATIssi ME PATER . quod suppliciter peto. B. Virum inter Sanctos reserre, ut amplioribus auis citus honoribus magis luceat omnibus, qui sunt in Ecclesia .
MANNES FRANCISCUS Cavallinus Episcopus Alatrinns. Eximius prosecto eteius, quo beatus Iosephus a Leonissa ordinis Ca-
puccinorum , tum in defendenda augendaque fide orthodoxa, tum in confirmanda propagandaque animarum salute supra ceteros enituit, illud san8 exigit PATER BEATIssIMI , ut miraculis rite jam a Sanctitate Vestra probatis in Sanctorum numero cooptetur; quemadmodum & ego ea qua decet reverentia , in obsequium tanti Viri demisse cogor es. flagitare .
NICOLAUS Gli Episcopus Soranui.
Ρω vitam summa innocentia in seculo primum ductam, omnibus deinde Religiosis virtutibus in severiori Capuccinorum Instituto adauistam . incredibili propagandae catholicae Religionis & lucrandarum Iesu Christo animarum zelo ardeas poenas quidem martyrii Constantino
422쪽
poli subivit; sed Martyr non occubuit, ut per divini verbi ministerium Christi fideles in Italia e vitiis ad virtutes, & e terra perduceret ad C tum ς quo tandem ipsum pervenisse divina etiam prodigia comprobarunt. Merito igitur etsi non Martyris , Contestoris tamen nomen ipsi cum publi- eo solennique cultu tribuendum esse sentio .
MANNES ANTONIUS CUtilii Episcopus citharangis .
NUnquam latere potuit beati Josephi a Leonissa virtus; compertum
enim est eum ab ineunte pueritia, innocentia morum, orationis
studio , misericordia in Pauperes, singulari erga virginem Dei Genitricem pietate, eximia sutura: Sanctitatis indicia dedisse; at ubi Capuecinorum Institutum amplexus est, & prudentem , & Superiorum dicto obs quentem , & patientem injuriarum, di paupertatis, Religionis charitatis. que maximε studiosium se praebuit. Zelo salutis animarum inflammatus. dum potuit Constantinopolim sese contulit, ut Turcarum Tyrannum ad veram Religionem colendam induceret; sed ab improbis satellitibus , diris , neque unquam ali Is auditis tormentis cruciatus , ab iisque divina ope, nec sine singulari prodigio liberatus in Italiam rediit , ubi diu cum munus Apostolicum objisset, plenus meritorum e vita mortali decessit. miraculorum laude in vita&post mortem illustris. Erit proinde B xx-TIssIΜE PATER , cur omnes plaudant gratulenturque Ecclesiae, si virum tanta sanctitate morum tantoque desiderio propagandae Religionis catholicae flagrantem infallibili Sanctitatis Vestrae Decreto Sanctorum Albo adscriptum esse intellexerint.
MCOLAUS MARIA Calcarnini Episcopus Cloitatis Ducesis. VI tam quam sibi a Deo singulari servatam beneficio B. Ioseph agnoscebat . ab ipsa pueritia totam in sanctis operibus instituit atque transegit. Ut verti facilius finem consequeretur sibi propositum , sacrae Capuccinorum Familiae nomen dedit, ibique Instituti sui asperitatibus majoribusque aliis voluntate sua susceptis cruciatibus Apostolici muneris maximos adjunxit labores, quos dum in evangelizandis Pauperibus, Peccatoribus ad sanam frugem revocandis , Infidelibusque ad Christi D mini fidem convertendis ex obedientia libentissim h tolerabat, dignus h
bitus suit, ut contumelias atque tormenta proJesu nomine Constantin poli pateretur. Tantum igitur orthodoxae Fidei Heroem a Deo miracu
423쪽
D. INNOCENTIUS Gorgoni Episeopus Pinnensis is Hadriensis.
D Fatus Iosephus a Leonissa adolescens egregium adolescentibus exhibuit christianarum virtutum exemplum, in Capuccinorum ordine severissimo vitae suae genere brevi omnibus saetus est evangelicae perse-etionis exemplar; in contionandi quod divino quodam servore exercuit, munere Apostolicum studium . & in persecutionibus immanibusque quibus ab Infidelibus vexatus suit, cruciatibus Martyrum constantiam charitatemque ostendit, ac Deus , ut eum glorificaret, e persecutorum manibus visibilis Angeli ministerio eripuit ; renovato evangelico prodigio semel atque iterum secit, ut mo lico pane hominum multitudinem satiaret; atque tot tantisque miraculis etiam post mortem illustravit, ut non dubitem, quin Te decernente BE aTIssIME PATER , Sanctorum corona &gloria sit condecorandus. Auditis singulorum suffragiis, preces quoque eorum implorans Sanctitas Sua, ut supernum lumen in re tanti momenti sibi demereretur e Coelo, subdidit.
VENERABILEs FRATRE s. Intelleximus sustragia vestra de causa beati Josephi a Leo. nissa . pro quibus ferendis ad Deum Vos prius com
fugisse, idemque facturos etiam non dubitamus, ut coeleste lumen Nobis impetretis. Attamen Vos magnopere hortari non praetermittimus, ut privatim ac publice easdem preces suscipiatis, cum Vos minime lateat quantam vim habeant illae precationes, quae publice & Ecclesitae nomine indicuntur.
Orationi Pontificiae oum fuisset finis impositus, ut de ea & de Suia fragantium sententiis Instrumenta conficerentur, Protonotarios interpellavit ex more D. Toppi Camerae Apostolicae Procurator Generalis his
sollea procurarer Generalis rogo ris omnes ProtonMarios ct Notarios Aposο-Iuos hὶe praesentes, ut de sententiis consilio ct unanimi consensu Reverendissimorum m. S.ILE. Cardinalium, necnon Patriarcharum , Archiepiscoporum
424쪽
ct Episcoporum, deque Summi Pontifieis oratione ct deliberatione prahabitis super Iolemni Canonieatione beati Iosephi a Leonissa , unum Gel plura , publicum seu publica eonficiatis Infrumentum vel Instrumenta ad perpetuam rei meis
ci ciemus Collegii nomine Protonotariorum Decanus respondit, eosque adhibuit testes, qui hinc & inde adstabant Pontifici, dicens: Vobis T ibus: Hoc autem postea Instrumentum edidit.
Instrumentum a Decauo Protouotariorum rogatum
p. o quarto Semipublico Consistorio.
PRaesenti hoc publico Instrumento Nos Protonotarii Apostolici de numero Participantium cunctis lecturis pariter & audituris ubique indubiam plenamque fidem facimus & testamur. Quod Anno ab Inca nato Verbo Millesimo septingentesimo quadragesimo sexto, Indictione non a Pontificatus Sanctissimi Domini Nostri Bas poteri Divina Providentia Papae XIV. Anno vi. die verti x II r. Junii Feria it. Idem Sanctissimus Dominus peracto prius maturo & rigoroso examine super virtutibus, meritis & miraculis beati Iosephi a Leonilia Ordinis Minorum S. Francisci Capuccinorum inter Sanctos conscribendi, ne diuturniori cunctati ne praesaudato Dei Servo cultus & Sanctorum decernendi honores protraherentur : In Aula quae in Quirinali Palatio pro Ducali est, habuit Consistorium Semipublicum C quod in re tanti momenti juxta suorum Praedecessorum ordinationes reliquum erat 3 ab Eminentissimis S. R. E. Cardinalibus, & a Reverendissimis Patriarehis. Archiepiscopis & Episcopis super solemni ejusdem beati Iosephi peragenda Canonigatione se tentias de more suscepturus. Congregatis propterea die & hora designatis in praedicta Aula Ducali Eminentissimis Cardinalibus , Reverendissimis Patriarchis , Archiepiscopis & Episcopis suffragaturis, Summus Pontifex consuetis sacris Vestibus & Pluviali rubri coloris indutus ac simplici Mitra exornatus, statimac ad eandem Ducalem Aulam solito Ritu , solitoque comitata inter Eminentissimos Carolum Marini & Alexandrum Albanum antiquiores Diaconos Cardinales pervenit: Producto prius super convocatis Patribus Crucis signo . ex eminenti Sede in quam illico se receperat, brevi ornataque Allocutione eorum super habenda beati Iosephi a Leonissa Canonietatione sententias emagitavit, spe certa fretus, quod opem& lumen, quod ab inexhausto divinae sapientiae sonte in tanta ab ipso su- . scipienda Disiligod by Cooste
425쪽
scipienda delibetatione praestolabatur per eorum consilia & jurula ape tius Altissimu1 sibi manifestare non dedignaretur . Vix Sanctissimus Pater quid ab amplissimo Cardinalium Senatu &ceterorum Patrum Conlessu exquireret, luculenter ostenderat, quod Eminentissimus Caraia Episcopus Albanensis , utpote inter Cardinales qui aderant antiquior . summatim recensitis vitae austeritate ac sanctimonia ceterisque virtutibus . meritis & miraculis, quibus Sanctum suum Altissimus mirificavit, primus sententiam suam reverenter exposuit, & enixis precibus Sanctissimum Dominum oravit, ut beatoJosepho qui jampridem coronam gloriae a Deo meruerat in Coelis, tandem ituer Sanctos relato corona justitiae a summo Christi vicario tribueretur in terris . In eundem ferme sensum easdemque prorsus in preces iverunt retia
qui , qui intererant, & suffragati luerunt Emineatissim Patres. Nimirum. Franciscus Tituli S. Mariae Transtyberim s. R. E. Presbyter Cardinalis Burghesius. Antonius Xa verius Tit. s. Stephani in Monte Coelio S. R. E. Presbyter Cardinalis de Gentilibus. Fr. Ioannes Antonius Tit. SS. Silvestri & Martini in Montibus S. R. E. Presbyter Cardinalis Guad agni. Trojanus Tit. S. Caeciliae S. R. E. Presbyter Cardinalis de Acqua viva . Dominicus Tit. SS. XII. Apostolorum S. R. E. Presbyter Cardinalis
Ioannes Baptista Tit. S. Mariae Angelorum S. R. E. Presbyter Carisdinalis Spinoia . Raynerius Tit. S. Sabinae S. R. E. Presbyter Cardinalia de licio. Dominicus Tit. S. Bernardi S. R. E Presbyter Cardinalis Passionei. Silvius Tit. S. Priscae S. R. E. Presbyter Cardinalis de valentibus .
Fr. Joachimus Tit. SS. Quatuor Coronatorum S. R. E. Presbyter Carisdinalis Pori arrero.
Camillus Tit. Ss. Joannis & Pauli S. R. E. Presbyter Cardinalis
Carolus Albertus Guido nus Tit. S. Mariae de Pace S. R. E. Pre ister Cardinalis in valchinus. Fridericus Tit. S. Pancratii S. R. E. Presbyter Cardinalis Lantes . Franciscus Tit. S. Mariae de Populo S. R. E. Presbyter Cardynalis
Antonius Tit. s. Silvestri in Capite S. R. E. Presister Cardinalis
Philippus Maria Tit. S. Agnetis extra Moenia s. R. E. Presbyter Cardinalis de Montibus. D. Fortunatus Tit. S. Matthaei in Merulana S. R. E. Presbyter Cardinalis Tamburinus . . V. C c e D. Jo
426쪽
D. Ioachimus Tit. S. Crucis in Hierusalem S. R. E. Presbyter Ca dinalis Besetius. Carolus S. Mariae in Via Lata Diaconus S. R. E. Cardinalis Marini. Alexander S. Mariae ad Martyres Diaconus s. R. E. Cardinalis Al
Nerius S. Eustachii Diae us S. R. E. Cardinalis Corsinus. Agapitus S. Agathae in Suburra Diaconus S. R. E. Cardinalis Mosca. Carolus Maria S. Mariae in Porticu Diaconus S. R. E. Cardinalis Sa
Marius SS. Cosmae & Damiani Diaconus S. R. E. Cardinalis Bol
Prosper S. Georgii in Velabro Diaconus S. R. E. Cardinalis Columna de Sciarra.' Alexander s. Mariae in Aquiro Diaconus S. R. E. Cardinalis Ἀ-
Hieronymus S. Adriani Diaconus S. R. E. Cardinalis Bardi. Dominicus Ss. Viti & Modesti Diaconus S. R. E. Cardinalis Ursinus. Pos Eminentissimorum Cardinalium sententias facta fuit Mostendissimis Patriarchis , Archiepiscopis ct Episcopis . tam Altas ηtibus Pontificio Sotio, quam non Assisentibus sustragandi facultas , ct protinus s initis a Patriarchis desumpto 3 s retari coeperunt Emerendi imi . Mundillus Ursinus Patriarcha Constantinopolitanus. Antonius Maria Pallavicinus Patriarcha Antiochenus . Thomas Cervini Patriarcha Hierosolymitanus. Gabriel Eva Archiepiscopus Cypri Syrus , qui 'patrio prius , deinde latino idiomate tulit suffragium . Alexander Borgia Archiepiscopus Firmanus . Ioseph Maria Ferroni Archiepiscopus Damascenus . Ioannes Franciscus Stoppani Archiepiscopus Corinthi. Michael de Palma Archiepiscopus Τheatinus. Stanislaus Poliastri Archiepiscopus Rosianen. Ferdinandus Maria de Rubeis Archiepiscopus Tarsi . Ioannes Andreas Tria Archiepiscopus Tyri . Nicolaus Caraia Archiepiscopus Philippensis . D. Ferdinandus Romualdus Guiccioli Archiepiscopus Ravennaten. Felix Solatius Archiepiscopus Thebarum . Antonius Fonseca Episcopus Risinus. Nicolaus Michael Abbati Episcopus Scyllacii. D. Placidus Pezetancheri Episcopus Tiburtinus. Bernardus Antonius Pizgella Episcopus Constantien.
427쪽
Fr. Paulus Alpheran de Bussan Episcopus Meliten. Alexander de Abbatibus Episcopus Viter bien. &Tuscanen. Nicolaus Franciscus de Bon home Episcopus Carpasien. Ludovicus Antonius Valdina, olim Cremona Episcopus Hermopo
Fabricius Borgia Episcopus Ferentinus. Hippolrtus e Rubeis S. Secundi Episcopus senogallim. D. Paulus Thomas Marana Episcopus Asculanus. Fr. Silvester Merani Episcopus Porphyriensis. Nicolaus Mancin sorti Episcopus Anconitanus . Antonius Cantoni Episcopus Faventinus. Paulus Bona visa Episcopus Spoletinus. Caesar Bon uti Episcopus Pharen.
Marius Mastei Episcopus Fulginatensis. Guido Ursellus Episcopus Caesena tensis. Hyacinthus de Silvestris Episcopus Nepesinus & Sutrinus. Leo Lucas Vita Episcopus oppiden. Egidius Antonius Isa belli Episcopus Alliphaenus.
Ioannes Antonius Bachetoni Epilcopus Anagninus. Franciscus Antonius Spad ea Episcopus Aquinas & Fregellarum . Ioseph Schirci Archiepiscopus Dyrrhachinus , qui patrio prius, deinde latino idiomate tulit suffragium . Sergius Alexandri Armenus Archiepiscopus Caesareae Cappadociae, qui patrio prius , deinde latino idiomate tulit suffragium . Stephanus Assemanus Archiepiscopus Apameae. Bernardinus Vari Episcopus Civitatis Castellanae & Hortae. Ioannes Innocentius Episcopus Fagarasiensis , patrio prius . deinde latino idiomate suffragium emisit. Pompejus Compagnoni Episcopus Auximanus & Cingulan. Iacobus Philippus Consoli Episcopus Amerinus. Iosephus Coppola Episcopus Aquilanus. Ioseph de Rubeis Episcopus Venafranus. Hieronymus Loreneti Episcopus Acernen. Ioannes Franciscus Cavallini Episcopus Alatrinus. Nicolaus Clossi Episcopus Soranus. Ioannes Antonius Castelli Episcopus Catharensis. Nicolaus Maria Caleagnini Episcopus Civitatis Ducalis. Innocentius Gorgonius Episcopus Pinnen. & Ha 3 rieo. Qui omnes concorditer non solum beatum Josephum a Leonissa inter Sanctos merit: cooptandum L lapienti unusquisque suo prolato judi-eio 3 existimarunt ; verum etiam & apud Sanctitatem Suam reverenter institerunt, ut eidem Dei Servo supremis Sanctorum honoribus delatis, novum in eo augeretur Ecclesiae praesidium & ornamentum , novumque C c c a admi-
428쪽
admirabile &prorsus inauditum pro animarum salute charitatis & pro pagandae Religionis ardoris di sortitudinis in vinea Domini laborantibus
Summus Ponti sex suffragiis omnibus ab lutis, cum libenti laet que animo percepisset venerabilium Fratrum sententias & preces, idem a se exposcere, quod & ipse jam diu vehementer optaverat, eosdem venerabiles Fratres iterum allocutus monitos eos esse voluit in sequenti& ultimo Consistorio in Causam Canoni rationis beatae Catharinae de Ricetis habendo indicturum se diem . qua celebrari deberentur solennia Ca- non ietationis tum p taedicti beati Josephi a Leonissa , quam aliorum beatorum Fidelis nempe a Sigmaringa , Camilli de Lellis & Petri Regilati, quos ipse nuperrime in praeteritis Consistoriis Sanctorum nomine & cultu donandos Aris designaverat.
Sanctissimus Dominus facto loquendi fine. finem quoque Consist rialis secit Aetionis; sed priusquam Sanetitas Sua & Eminentissimi P
tres consurgerent, & e Conventu discederent; Procurator Generalis Reverendae Camerae Apostolicae rogavit Nos Protonotarios Consistorio praesentes, ut de praehabitis a Sanctissimo Domino Allocutionibus deque consilio , sententiis unanimique Patrum consensu pro solemni beati J sephi a Leonis a Canonizatione ad perpetuam rei memoriam unum vel plura, publicum seu publica, Instrumentum vel Instrumenta conficeremu1. Ad hujusmodi praefati Procuratoris Generalis R. C. A. instantiam confestim Ego Franciscus Maria Protonotarius Riccardi Protonotariorum Collegii incanus ejusdem Collegii mei nomine respondi: Consciemus: Et ad Familiares Sanctitatis Suae conversus eos super omnibus quae
peracta suerant, his verbis in testes adhibui: Vobis risibus: Aeta sunt haec in Quirinali Palatio die, mense & Anno quibus f pra, praesentibus Illustrissimis DD. Paulo Zani Bononiensi , se Iosepho Maria Moti Neapolitano ab intimo Sanctitatis Suae cubiculo ad hoc speeialiter vocatis, habitis atque rogatis. In quorum fidem Nos Protonotarii Apostolici denumero Participantium requisiti di rogati prie sens hoc Ins frumentum consecimus , subscripsimus di publicavimus, solitoque Collegii nostri sigillo muniri, &in nostro Archivio , ut suturis temporibus horum omnium perenne semper extet documentum , Secretario nostro perdiligenter asservari & subscribi mandavimus. Achum ubi supra praesentibus quibus supra Testibus ad praemissa vocatis, habitis atque rogatis. Ita es Francissus Maria Protonuarius Riceardi Decanus.
Loco i Signi. Francissus Dominicus Clementi ejusdem Colligit Secret
429쪽
Absentium EE. S. R. E. Cardinalium, Archiepiscoporum & Episcoporum ab Apostolico Conventu hic recensentur exarantiirque senteutiae, jussu Sanctissimi Patris ad Secretarium Congregationis Sacrorum Rituum . ut in ejus Tabulis perpetuo asservarentur, a quoque transmisse .
THOMAS E Fous Osi n. 9 VeIiternensis Sacri Collegit Decanus,
Viee-Cancellarius Cardinalis Rufus. D Fatus Iosephus a Leonissa virtutem auspicatus ab ubere , aevi exordium peculiari quadam pietate & pueriles annos constanti Re ligione consecravit. Cum adhuc adolescens in illustri Capuce inorum ordine Deo se victimam devovisset, praeconcepta virtutum ejus semina heroicam in frugem eruperunt. Harum Regina Charitate dirigente gressus ejus, Peceatoribus, iis maximἡ qui perversae consuetudinis mole pressi in pro-landum malorum venerant, semetipsum exhibuit sicut Dei Ministrum in laboribus assiduis, in jejuniis plurimis, in multa humilitate, in invicta
patientia . In eadem charitate non ficta conversus etiam ad Gentes , quae ignorabant Deum . atque ipsas opportunε importunὸ docere conatus ver-hum veritatis . tribulationes & contumelias , & angustias & vulnera sortissimh sustinuit. Veruntamen cursum illum , quem renuente Num, ne abrumpere neque Tyranni neque tormenta potuere. in Crucis moristificatione divini amoris flamma feliciter consummavit . Haec quidem omnia insignium quoque miraculorum fulgore comprobata postulare videntur, ut coelestis hic Vir a S NCTITAT a Vps TR A in Sanctorum AI-hum Apostolica auctoritate reseratur, ut sit christiano Populo adiutor in praesentibus opportunitatibus & tribulationibus.
ANNIBAL Episeopus Portuensis Cardinalis Albanus
B fatus Iosephus a Leonissa alterum sanctitatis Iumen & ornamentum
Aprutinae Provinciae in Regno Neapolitano , quam eximia vitae sanctimonia suturus esset illustris, a prima aetate patefecit multiplici christianae pietatis argumento . Religioso Capuccinorum ordini adscriptus virtutum omnium fulgore emicuit. Quum martyrii flagraret desiderio in Thraciam prosectus . Constantinopoli multa praestitit, quae propagandae christianae Religionis ardorem & alienae salutis procurandae studium praecipuum ostendunt. In Italiam reversus Apollolicis laboribus complures a peccatis & vitiis revocavit, tum qua via potuit divitae gloriae incrementum provexit. Ardentissimae in Deum & Proximos eharitati assiduas corporis amictationes adjunxit. Orationi ac divinarum rerum contemplationi diu noctuque deditus , coelestis vitae genus in terris egisse visus est. Donis pluribus 6c miraculorum gratia a Deo exornatus, tam
430쪽
exacte humilitati suique despicientiae studuit, ut nihil posset esse despectius. Quum itaque B. Iosephus virtutum omnium praestantia emicu rit, vivensque & mortuus multis a Deo miraculis sit illustratus , par clarioribus catholicae Ecclesiae Viris sanctis meritti dignus habetur, qui in
VINCENTIUS Episeoptis Proesinus Cardiηalis Petra,
Major Panitentiarius. Τ Anta virtute tantoque studio propagandae Religionis excelluit beatus Josephus a Leonissa, ut cum sanctissimis viris . qui summa vi tae innocentia munerisque Apostolici laude floruerunt, comparari merit: posse videatur . Cum enim jamusque a prima aetate incredibili abstinentia, castitate morum , demissione animi, misericordia erga egenos , obedientia , charitate aliisque virtutibus inclaruerit, quas longum esset recensere; tum posteaquam sacro Capuccinorum ordini nomen dedit . ubi ei Constantinopolim abeundi fidemque praedicandi s cultas est data, tanto desiderio Infidelium convertendorum exarsit, ut cum eo appulit, singulari Dei auxilio Turrarum Drannum adire eumque ad Christi doctrinam profitendam inducere constituerit. Quodsi regiorum custodum scelere, qui illum pugnis, Calcibus omnique contumeliarum genere vexaverunt, impetrare non potuit quod optabat. quoniam tamen satellitibus traditum se extremo saevissimoque supplicio cruciandum vidit. ab eoque deinde divinitus liberatum. eui angeretur, quod mori pro Christo nequiverit, rediit nihilominus in ItaIiam gaudens , quod dignus esset habitus pro nomineJesu contumeliam pati. In hisce autem nostris Regionibus innumeris laboribus suinus plenusique
virtutum in Coelum evolavit, ubi tot meritorum coronam est, ut credimus consequutus. Quare censeo dignum esse, qui a SANCTITATE VE-sTRa in Sanctorum numerum reseratur.
IOSEPH Dissopus T euianua Cardinays Accorambonus. R Eligio, pietas, sui ipsius abnegatio & serventissimus praesertim charutatis ardor, quo in Deum & Proximum beatus Ioseph semper exarsit , quemadmodum Athletam Christi sortissimum uberrima gloria dignum in Coelis reddiderunt , ita meritissimum reddunt , ut supremo an Tiτ TIs VEsTRae judicio inter Coelites reseratur. VIM Disiligod by Cooste