SS.D.N. Benedicti 14. Opera in duodecim tomos distributa tomus 1. 12. Acta canonizationis sanctorum Fidelis a Sigmaringa, Camilli de Lellis, Petri Regalati, Josephi a Leonissa, et Catharinae de Ricciis. Una cum apostolicis literis sanctissimi domini

발행: 1749년

분량: 747페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

361쪽

Uusdem Versio latina . SERGIUS ALEXANDRI Amenus Archiepiscopus Caesarea Cappadoria. QUI in sanctis sitis mirabilis est Deus, non modo quum adhuc viveret

beatus Petrus Regalatus . ad tellandam ejus Sanctitatem in terrisomtiipotentiae suae divitiis eum abundantissim8 cumulavit; sed etiam postquam ex hac luce migravit , ad ejus gloriam manifestandam in coelis miraculis eum mirificare dignatus est. Verus ille fuit Francisci sectator& filius evangelica rerum omnium terrenarum abdicatione, asperrimisc1rnis amictationibus, jejuniis rigidissimis , ac sere perpetuis vigiliis, jugi meditationis studio & assidua oratione, insigni ὸenique miraculorum sulgore , quibus eum & viventem & post obitum Altissimus dec ravit . Haec igitur omnia in solitis Congregationibus probε riteque dr-scussa & comprobata jure postulant, ut coelestes in terris honores a SAM- . V. s s cTITAT Disitigod by Corale

362쪽

CTITATE VEsTRA ei decernantur, qui mira animi demissione terrena contemsit .

STEPHANUS Euoditis A manus Archiepiscopus Apamea. D Eatus Petrus Regalatus ' bonam sortitus animam BELTIssIME PATER , aperuit os suum & adtraxit spiritum , qui ejus pene collacteam immatura in aetate maturans integritatem , sensu implevit cor illius. consilium Ac disciplinam direxit. Antecedente autem ista sapientia magnanimus ordinis Minorum Regu Iaris Observantiae inter Hispanos Restitutor Constat rum suorum remissiam vitae genus adoritur, ' opportunε& importunε obtestans quam turpi lapsu ' charitatem primam reliquissent, obsecrans ut memores essent unde excidissent; & instans ut prima opera facerent: Ipse verti forma iactus Gregis ex animo , in illis quasi unus ex ipsis, veluti Stella matutina in medio nebulae effulsit in Templo Dei; quasi oliva pullulans , & Cypressus in altitulinem se extollens dilatavit gloriam ordinis sui . & laetificavit Ecclesiam Dei in operibus

suis. Eum igitur cujus instauratae sobolis toecunditate merito exultat san-.cta Mater Ecclesia, omnigenaque demiratur Charismata, aequum ducat. SANcTIT s V EsTRA Sanctorum Fastis adscribere.

BERNARDINUS Vari Episcopus Ioitutis Casellana ct Horta.

BEATrssIME PATER . Beatus Petrus Regalatus nihil vel a primis annis videtur antiquius habuisse quam opere complere quod Christus edixit ' : aut vult venire pos me abneget semetipsum ct tOIIat Crucem suam ct sequatur me. Quare rigidum S. Francisci Institutum amplexus, ut illud ad primaevum rigorem reduceret, ejusque Sectatores ad persectam sui abnegationem insormaret, jejuniis, flagellationibus, vigiliis, orationibus , diurnis nocturnisque contemplationibus perpetuti incubuit ; in quibus cum ad septuaginta circiter annos Christi Crucem strenuε tulisset . ad eumdem insignibus virtutibus ornatus migravit; cum que magnis miraculis ejusdem merita suerint comprobata , congruit quammaximε. ut Sanctae Sedis quoque judicio comprobentur . Πρεωes

363쪽

Husdem Versio latina . IOANNES Innocentius Episcopus rigarasensis .REgius Propheta Regii vatis filius sanctum eum beatumque praedicat , qui manum suam aperuit inopi . Quod aliis Sanctis dum viverent contigit, hoc miramur in Petro Regalato etiam post obitum. Manum enim suam Regalatus e sepulchro exeruit, di pane Supplici dato retraxit. Hoc aliisque miraculis insignem virum , quem divina fruentem in Coelis beatitudine Antecessores Vestri dudum coli in Hispaniis permisere, ut etiam in toto terrarum orbe SANCTITAs V EsTRA inter Sanctos invocandum decernat, non modo dignum censeo , sed etiam supplex rogo.

POMPEUS GNarnoni Episcopus Auximanus ct Gngulanus . QVod in sacris hodie lectionibus dicitum audivimus a Spiritu sancto: segregate mihi PauIum o Tamabam in opus , ad quod assumpsi eos ; id

simul quadam ratione in amplissima Minorum divi Francisci Familia ante annos sere trecentos factum videmus. Segregavit enim sibi Spiritus sanctus electos Viros, atque in his praecipuum B. Petrum Regalatum , ins s a exi-Diuiliasu by Coosl

364쪽

eximium illius ordinis Reformandi opus, ad quod assium psit eos. Porro quisquis de Franciscano Instituto per Ecclesiam universam saluberrim hdiffuso aequa mente judicare voluerit, is facile animadvertet quanti interesset puram illam Sc antiquam vivendi regulam, qua in Franciscus praescripserat, retinere. Quum itaque & maxima hujusce operis laus Regalato debeatur, & perpetuum vitae tenorem is gesserit asperrimae Reformationi consentaneum , & heroicis ejus virtutibus gloria etiam accesserit miraculorum; nihil desiderari video quominus illius nomen , secundum ea quae proponuntur, sanctorum Fastis sit adscribendum.

IACOBUS PHILIPPUS GUOIi Episcopus Amerinus.

BEatus Petrus Regalatus P Tra S scris si Μη jugum Domini, quod

suave & leve et se jam noverat, ab adolescentia sua cum portaverit , mirabiles divina operante gratia ascensitones ad Deum in corde suo disposuit. Is enim sacrae divi Francisci militiae vix adscriptus religiosis excolendis virtutibus adeo incubuit 3c enituit, ut tamquam persectissimum eorum exemplar admirati sint omnes; corpus suum ne adversus spiritum concupisceret , huc usque castig itum perpetuo exhibuit, ut in laboribus , vigiliis, jejuniis, orationibus, paupertate , frigore & nuditate tantum Domino deservi verit; charitate erga Deum & Proximum adeo quoque refulsit, ut quoties aliqua de ipso, Christi passione & coelesti Regno meditaretur, sive languens in terra permanere . sive in Atria domus Dei quodammodo elevari videretur; ceterum difficile dictu, quo studio ac solertia omnibus omnia factus omne hominum genus, vel in Nos omiis, vel in Carceribus. ac etiam Turcarum vinculis inedia, lesqualore consectos singula singulis impertiendo ossicia pietatis, sublevaverit, quod cunctis, qui adhuc in hoc Mundo peregrinabantur a Patria , opem & operam praestando , ceteros fere omnes Evangelii Operarios

aemulatus est.

His adeo virtutibus Deo charus effectus, quot & qualia sint ex Atto ob ejus merita patrata miracula , jam novit Hispania & quidem tu C gnovisti BEATIssIME PATER , cum ex ejus miraculorum numero sub legis per te latae dispositione praesentem hanc Petri Canonizationis causam nequaquam comprehendi amplissimh declaraveris . Talia igitur haec sunt, ut quemadmodum Coeli enarraverunt gloriam ejus , sic tuo nunc tandem in fallibili Decreto, PATER SANcTIss IH a beatum hunc Consessorem , virtute insignem, prodigiis illustrem , Regularis observantiae humanae naturae infirmitate collapsae Restitutorem in terris quoque venerandum inter Sanctos adscribere digneris. IG

365쪽

32sQUINQUE SANCTORUM M.

IOSEPH Onus Dis pus Aquilanus. ΤΕ Iudice tandem, te Praeside, quae ad B. Petri Regalati Sanctitatem

fidelibus proponendam legitimo desiderabantur jure, expleta sunt. Cum igitur' juxta Textus sententiam) digna vox sit SANCTITAT Is Tun legibus alligatum te prosteri; hoc unum restat. ut eidem B. Petro debitos Sanctitatis honores solemniter tribuas, atque ita suarum odores rosarum , quas olim Petrus charitatis prodigio in sinu mirabiliter invenit. in perenne transibunt uni versalis delectamentum Ecclesiae. IOSEPH Rosi Episcopus Venafranus . BFATIssIME PATER. Ecce nos dimisimus omnia & secuti sumus Te, Christo Domino dixit Princeps Apostolorum Petrus. Hoc & beatus Petrus Regalatus Apostolico zelo & perseverantia secutus est : Spretis enim Regalatae Gentis honoribus, relictis Matre ipsa & universis. quae ex Mundo sunt. Franciscanae Familiae amplexus suit paupertatem, & sanctissimi sui ordinis disciplinam ex humanae naturae infirmitate collapsam,

cooperante Villacretio ejusdem ordinis viro cum vitae Sanctitate , tum rerum divinarum cognitione clarissimo ad integritatem & pristinum splendorem revocavit, ac seipsum Fratribus virtutum omnium persectae praesertim charitatis exemplar praebuit; quarum virtutum suavissimus odor , ut late diffunderetur ad manifestandam sui Servi persectionem Deus optimus Maximus aliqua panis tu carnis frusta, quae ex communi mensa ille collegerat ad reficiendos pauperes, statim ad interrogationem Vicarii sciscitantis: Quid deserret in recentissimas rosas convertit. Neque haec solum dum Servus suus degebat in terris, operatus est Deus, sed postquam ad aeternam gloriam illum vocaverat, aliis illustravit prodisiis , & illud mirabile fuit, quod quidam Mendicus ad Coenobii janitorem accedens mens e reliquias accepturus, cum jam in egenos distributas invenisset, statim templum ingressus ad Regalati sepulchrum provolutus clamavit: Si tu viveres Regalate , non ego san8 duriter adeo viverem . nec mihi quo pascerer , nunc deesset. Continuo sua sponte apertum est sepulchrum , & manu Regalatus extensa panem supplici Mendico dedit: Regalatus itaque qui tot prodigiis , testante Domino vitam

aeternam accepit, colatur ab hominibus in terris, ut eo Protectore P

nem , qui de Coelo descendit & dat vitam Mundo, dignε consequantur.

a Toeod. iv Ualent. in ι.ε. c. de Lib.

366쪽

326 ACTA CANONIZATIONIS

HIERON US Lorenti discopus Acernensis.

SANcτIssIME PATER . B. Petrus Regalatus tertio decimo aetatis anno S. Francisci sectator factus, mox in Coenobiis disciplinae severioris assertor omni austeritatis genere, assidua coelestium rerum meditatione , ardentissima in Deum di Proximos charitate adeo excelluit, ut in Hispania absolutissimum christianae persectionis exemplum haberetur . Placuisse illum Deo in diebus suis , escae in flores conversae , aquae sicco p de transmissae satis demonstrant: Dedisse illi Deum coronam gloriae post

mortem , lumen oculorum coeco redditum , ulcus insanabile statim curatum aliaque miracula abund8 testantur. Superest BEAT Issi ME PATER , ut quoniam Servi sui Sanctitatem tam apertε Deus ostendit, velis tu quoque , qui Dei vices in terra geris Sanctorum honores, ut enix8 preeor B. Petro decernere .

IOANNES FRANCISCUS Ca Ilirius discopus Alatrinus.

Ρ clarae atque heroicae virtutes, ad quas per assiduas orationes, m ditationes ac vigilias, perque crebra jejunia & ssummam proprii corporis castigationem pervenit beatus Petrus Regalatus Ordinis Minorum Observantiae , tot miraculis roboratae fuerunt, atque a summo Sanctitatis Vestrae judicio probatae, ut in Sanctorum numero reeensendusia omnino videatur. Qua quidem in re non solum libentissimε adhaereo, verum etiam SANCTITATI VEsTRa enixas demissasque preces effundo.

NI LAUS Oct m pus Soranus. DIvina prodigia, quibus omnipotens Deus beatum Petrum Regalais

tum & adhuc in terris agentem & poli obitum illustiavit, luc lentissima sunt testimonia non minus insignium christianarum 'religiosarumque virtutum, quibus ille divini honoris cultum , Regularis disciplinae observantiam & aeternam animarum salutem semper curavit, quam sempiternae gloriae, quam eidem in Coelis donavit bonorum omnium la gitor & remunerator Deus . Itaque inter Sanctos per SANcT1TATEM TUAM merit: referendum esse existimo.

MANNES ANTONIUS Castelli. Epseopus Cassarensis. Non est cur multis beati Petri Regalati singularia in Ecclesiam merita numerem. Testata namque res est, eum jam ab infantia ipsa tanta pietate tantoque erga Deum & Proximos amore inclaruisse, ut ad minima quaeque natus esse videretur. Ubi autem ordini Franciscano nomen

367쪽

men dedit, numquam destiti t, quin & orationi insisteret, & corpus j juniis, vigilia. gagellis maceraret ,& miseris, ut vires serebant, opem intenderet. Quin etiam cum angusti ei viderentur esse austeritatis fines, quibus tum Regularis suorum disciplina continebatur, petiit, ut sibi in solitudinem cum paucis secedere isceret. Id ubi obtinuit, vix dici potest , quam seνerus in se, quam in alios misericors fuerit. Postremo paupertate, religione, charitate, meritis , prodigiis clarus in Coelum migravit. Quare non dubito, quin omnes, quotquot orthodoxam colunt religionem, summa animorum consensione judicent, bene a SANcrITAT a VasT 1 cum Ecclesia actum esse , quod virum tantae integritatis atque virtutis iis honoribus decorare statuerit, qui Sanctis merito adhibentur.

NICOLAUS MARIA Culeagnini Disopus Cloitatis Tucalis. Non minori commendatione dignus est, qui opus aliquod Christifidelibus proficuum instituit, quam qui Institutum restaurat: B. Petrus Regalatus, qui Fratrum Minorum Regulam a S. Francisco Assisiensi in paupertate & humilitate cordis sundatam a primaeva institutione longe aberrantem sereque collapsam in Hispaniis primus omnium ad pristinam integritatem revocavit, relli tutamque servavit ipse, atque ut ab Alumnis suis servaretur verbo & exemplo assiduisque laboribus est assecutus ; aequali certe ac Seraphicus Institutor honoris & laudis gloria commendari posse videtur; qui autem opera virtutis iam laudabilia fecit &docuit, ac gratiis miraculisque ab omnipotenti Deo condecorari promeruit, dignum san8 existimo, ut SANCTITAs vas TR L solennem proserens Canonieta tionis sententiam illum in coelesti gloria Patronum atque in terris virtutum speculum & exemplar mortalibus exhibeat lc concedat.

D. IN CENTIUS Gorgoni Episcopus Pinnensis ct Hadriensis .ino tempore Bernardinus Senensis, Ioannes a Capistrano , & Iac

tabus Picenus Minoritae in Italia restaurandae pristinaeque severitati restituend. e apud Sodales suos Monasticae disciplinae , atque fidelium moribus verbo & exemplo corrigendis infbrmandisque ad pietatem, egregiam operam navarunt, beatus Petrus Regalatus utrumque in Hispania praestitit, eodem ac illi studio, pari labore , aequali miraculorum gloria & successu, atque eo amoris erga Deum , charitatis in Proximum. corporis amictationis aliarumque virtutum exemplo , ut Populi in ipso veram Patriarchae sui Francisci imaginem videre, admirari & venerari viderentur . Quare cum Apostolica Sedes similibus virtutibus aequali-husque meritis pares semper decernere consueverit honores, illis, diversis licet temporibus in Sanctorum numero recensitis, insallibili quae in Teest, auctoritate beatum Petrum eorumdem nunc Albo adscribi debere

368쪽

328 ACTA CANONIZATIONI sexistimarem; cum expediens videatur , dissicillima hac nostra aetate se-clesiam novo praesidio. Franciscanam Familiam novo Regularis Observantiae stimulo. Fideles omnes novo virtutum omnium exemplari, ac Hispaniam novo Protectore munire. Pauca haec verba addidit in fine Sanctitas Sua.

stra consensu unanimi deposcunt, ut beatum Petrum Regalatum in Catalogum Sanctorum referamus . NOS cum opus fuerit, sententiam quoque nostram declarabimus. Interea magno studio Deum precamini, ut lumen situm Nobis impertiat ad opus hoc maximum pro ipsius voluntate in terris perfi

ciendum .

D. Toppi tamquam Apostolicae Camerae Generalis Procurator pro Instrumentorum consectione, ne Actorum series ab hominum memoria dilaberetur, Protonotariis consueta sormula institit. Ego Iohannes Philippus Topi Sanctissimi Domini Nostri ct Camera Φο- 'liea Troeurator Generalis rogo Vos omnes Protonorariss G Notarios Aput Iicos hie praesentes , ut de sententiis, consilio or unanimi eonsensiti Reverendissimorum TN. S. R. E. Cardinalium , necnon Patriarcharum, Archiepiscoporum ct Episcoporum, deque Summi Pontificis oratioηe ct deliberatione pr habitis super solenni Canonietatione beati Petri Regalato unum vel plura , pubi eum seu publica conficiatis Infrumentiam Uel infrumenta ad perpetuam rei

memoriam.

Cui annuens R. P. D. Protonotariorum su, Decanus Collegii sui nomine respondit: Conficiemus: Interim de genu Papam salutans atque illi- eo ereetias appellavit Testes eos, qui Pontificiae circumstabant Sedi prolatis verbis: ribis Testibuι : Domumque regressus in Tabulas haec omnia retulit hae methodo.

369쪽

329 QUINQUE SANCTORUM &c.

Instrumentum a Sub-Decano T rotonotariorum rogatum

pro tertio semipublico Cous storio .

IN NOMINE DOMINI AMEN.

CUm sit . quod Sanctissimus Dominus Noster B sessui crus Divina Providentia Papa XIV. post longam diligentemque Causae discussionem super virtutibus, meritis & miraculis, quibus beatum Petrum Regalati ordinis Minorum Observantium sancti Francisci Altissimus illustraverat; ad ejusdem solemnem Canonizationem devenire decrevisset, divino prius lumine tum publicis , tum privatis precibus implorato: Ne quid in re tanti momenti praetermissium videri posset laudabilibus suorum Praedecessorum ordinationibus & vestigiis inhaerens: Pro exquirendis exeipiendisque Eminentissimorum S. R. E. Cardinalium . necnon Reverendissimorum Patriarcharum , Archiepiscoporum & Episcoporum convocatorum suffragiis super peragenda ejusdem beati Petri Regalati Canonigatione , Semipublicum habuit Consiitorium in Aula . quae loco Ducalis est in Quirinali Palatio Anno a Nativitate Domini Millesimo Septingentesimo Quadragesimosexto Indictione nona , Pontificatus ejusdem sanctissimi Domini Notiri Papae Anno sexto, die vero Sabbato undecima Iunii. Consistorialis haec Actio , postquam sanctissimus Pater ex Aula Paramentorum sacris Vestibus & simplui Mitra insignitus , inter duos

Eminentissimos antiquiores Diaconos Cardinales Carolum nempe Marint . & Alexandrum Albani ad eandem Ducalem Aulam migraverat, sedemque conscenderat, suum lumpst exordium a brevi, gravi ornataque Oratione , qua Sanctitas Sua amplissimum Purpuratorum Senatum& venerabilem ceterorum Patrum Conseisum est allocutus, eorum consilia di sententias exposcens in maxima hac di omnium profecto longε gravissima ab ipso suscipienda deliberatione . Statimac Summus Pontifex fecit dicendi finem, Eminentissimus Camdinalis Caraia Episcopus Albanensis, sicuti inter eos qui intei erant, Eminent illi nos Cardinales antiquior , ita primus omnium non solum sententiam tuam edixit. verum etiam , ut ne diutius Fidelium vota remorarentur , Sanctissimum Dominum pro diu exoptata beati Petri Regalati Canonigatione instantissimε exoravit . eandem prorsus sententiam prolequuti sunt sconiueto servato ritu Sanctitatem suam pariter enixὰ rogantes

reliqui Eminentissimi Patres scilicet. Franciscus Tituli f. Mariae Trans Iberim s. R. E. Presbyter Cardin iis Burghelius. Tom. V. T t Ani Disiligod by Corale

370쪽

Antonius Xa verius Tit. s. Stephani in Monte Coelio S. R. E. Presbyter Cardinalis de Gentilibus. Fr. Ioannes Antonius Tit. SS. Silvestri & Martini in Montibus S. R. E. Presbyter Cardinalis Guadagni. Dominicus Tit. SS. XII. Apostolorum S. R. E. Presbyter Cardinalis Riviera. Ioannes Baptista Tit. S. Mariae Angelorum s. R. E. Presbyter Ca dinalis Spinota. Raynerius rit. S. Sabinae S. R. E. Presbyter Cardinalis de licio . Dominicus S. Bernardi S. R. E. Presbyter Cardinalis Passionei. Silvius Tit. s. Priscae S. R. Ε . Presbyter Cardinalis de Valentibus. Fr. Joachimus Tit. SS. Quatuor Coronatorum S. R. E. Presbyter Cardinalis Portocarrero . Camillus Tit. SS. Ioannis & Pauli S. R. E. Presbyter Cardinalis Pa tutius. Carolus Albertus Guido nus Tit. S. Mariae de Pace S. R. E. Presbyter Cardinalis Cavalchini. Fridericus Tit. s. pancratii S. R. F. Presbyter Cardinalis Lantes. Franciscus Tit. s. Mariae de Populo S. R. E. Presbyter Cardinalis Riccius. κAntonius Tit. S. Silvestri in Capite S. R. E. Presbyter Cardinalis

Rufus

D. Fortunatus Tit. S. Matthaei in Merulana S. R. E. Presbyter Ca dinalis Tamburinus. D. Ioachimus Tit. s. Crucis in Ilierusalem S. R. F. Presbrter Cardinalis Belatius. Carolus S. Mariae in Via Lata Diaconus S. R. E. Cardinalis Marint . Alexander S. Mariae ad Martyres Diaconus S. R. B. Cardinalis Albanus. Nereus S. Eustachii Diaconus S. R. E. Cardinalis Corsinus. Agapitus S. Agathae in Suburra Diaconus S. R. E. Cardinalis Molca. Carolus Maria S. Mariae in Porticu Diaconus S. R. E. Cardinalis Sa

cri pantes.

Marius SS. Cosmae & Damiani Diaconus s. R. E. Cardinalis Bol

Prosper S. Georgii in Velabro Diaconus S. R. B. Cardinalis Columna de sciarra. κAlexander s. Matiae in Aquiro Diaconus S. R. E. Cardinalis Ta

narius .

Hieronymus s. Adriani Diaconus S. R. E. Cardinalis Bardi. Dominicus SS. Viti & Modesti Diaconus S. R. E. Cardinalis Ursinus.

SEARCH

MENU NAVIGATION