장음표시 사용
431쪽
VINCENTIUS Episcopus Sabinensis Cardinalis Bichius. Ρ Umam martyrii, quam flagranti desiderio concupiverat beatus I
seph a Leonis a Sacerdos Professus ordinis Minorum Capuccinorum atque tetigerat, sed Deo disponente integre non fuerat assecutus, in coronam gloriae commutavit illi Deus protracto vitae curriculo , ut sic in longum animabus Proximi sui salutem afferret & merita cumularet, d nec ad sui temporis consummationem perventus beatas scanderet sedes. Vis bile voluntatis Dei Testimonium habuit beatus Ioseph quando Comstantinopoli in odium Fidei catholicae ad mortem damnatus , atque pede manuque dexteris unco serreo e sublimi suspensus, nedum fuit miracu-Iωε a morte servatus , sed poli triduum martyrio lato ab Angelo liberatus ac sanatus remansit, divino ei dato mandato, ut ad Italiam remearet : Divinaque impleta voluntate , unum quod evasit martyrium coactum . in plura martyria commutavit voluntaria usque ad obitum, tempore in beneficium Proximi sui semper insumpto; propter quae mirabilis Deus glolificavit etiam in vita Sanctum suum, multiplicando praecipu8 per binas vices ad ejus supplicationes farinam usque ad satietatem famelicae multitudinis, primum inricoli, secundo Borbonii. Ad coelestem tandem Patriam evocatus plurimis aliis miraculis Sanctitatem Servi sui manifestavit Deus, quem si supremi Regis clementia corona gloriae in Coelis magnificat, devoth a Fidelibus in hac terrestri patria convenit
NICOLAUS MARIA TD. S. Petri ad Vincula Presbur
S Neravis VasTRA divino illustrata dumine sacris Altarium honoribus elevatum christivo Orbi venerandum proponet B. Josephum a Lemnissa, quem si in sortem Domini electum fuisse singulari ab ipsis incunabulis in eum collato beneficio manifestatum et t. id ipsum magis confirmarunt tot tantaque vitae discrimina ac pericula , a quibus superna manu saepe liberatus suit. & tot tantaque supplicia, quibus si non mortem martyrii tamen poenas omnes invictissimo animo non semel expertus est. Nil itaque superest, nisi ut invictus Athleta Christi suo tandem lumine universam illustret Ecclesiam, & suo tueatur patrocinio.
432쪽
Cardinalis de Hieronymis. BE Tissi Ma PATER. Ineffabili semper dispositione providit Deus. ut suis apth temporibus exurgerent Viri Sanctitate conspicui, qui hominibus senescente Mundo in pejora ruentibus adjutrices manus porria gerent , di gliscentium vitiorum spinas de Ecclesiae vinea evellerent. Inter hos Iosephi de Leonissa ordinis Capuccinorum Sacerdotis Professi spiritum suscitcutit, qui aemulatus charismata meliora ore simul &o re docuit quanta erga Deum charitate aestuaret, quanta in Proximum dilectione quantoque contra vitia assiceretur odio, factus contra ea declamator acerrimus . Mart3rii quoque ei non defuit animus. dum pro Chrilli fide amplianda vere Martyrum tormenta sustinuit. Signa quibus dum vixit, & post obitum etiam claruit, aequε testantur quam in eximio hoc viro bene sibi complacuerit Deus. Iulium ergo censeo, ut quem corona expressa signo Sanctitatis Dominus redimi vit in Coelis, Sanel
xum etiam laurea SANCTITAs UssTRA Coronet in terris.
CAROLUS Tit. S. Maria de Ara-GIi Presbur Cardinalis Calcagninus. FEcit Dominus mirabilia cum Servo suo B. Iosepho a Leonissa; dum ab adolescentia ita omnium virtutum amator fuit praecipuequε pudicitiae , ut ad illam tuendam spretis domesticorum blanditiis atque precibus . hujusque mundi pompis laetus ac victor in Patrum Capuccino. rum sodalitatem adscitus csh: vocatus igitur ad Francisci sequelam pamticeps fuit illius spiritus , quo terrena omnia despiciens ad instar Apost li Pauli in carne extra carnem, i*Mundo extra Mundum esse videbatur; coelestium enim contemplatio fuit illi assidua ; Fidem cum charitate conjunctam & sanct8 servavit, & fideliter reddidit: In multa patientia fuit in suavitate , in laboribus , in vigiliis, in jejuniis saepe solo pane & a qui contentus. Incensus martyrii desiderio nullis laboribus . nullis peric lis pepercit; & quamvis neque ipse martyrio, neque martyrium ipsi desuerit , sola tamen ea mors desuit, quam unam ut dissolveretur essetque cum Claristo , cupiebat . Quas egregias virtutes ineffabilis Dominus multis insignivit miraculis: Unde jure merito Clemens XII. felic. record. eum inter Beatos recensuit. Superest modo, quia Deus ejus Sanctitatem novis innumerisque comprobat miraculis , ut a SANcTITATE VEsTRL
433쪽
HIERO'MUS S. Angeli in Foro Piscium Diaconus
Cardinalia Columna. JUyhrum animas Ba ATIssIΜE PATER. in manu Dei esse, si quis unquam ostendit, id planε testatum nobis facit beatus Joseph a Leonissa, quem in ipsis incunabulis a proximo mortis periculo, non sine prodigio liberatum eum vitae cursum inivisse accepimus, qui totus non naturae suerit. sed dextera Excelsi: Haec ego dicens . non illum tantummodo vitae articulum intelligo , quo per triduum a Barbaris cruciatus coelesti ope ad pristinam corporis incolumitatem magno prodigio restitutus est . Non inquam hunc solummodo vitae articulum intelligo. Vita ipsius universa tot laboribus fatigata fuit, supra omnem pene fidem , ut nisi summi Dei Providentia, qui in opportunitatibus adjutor es, continuo pene miraculo praesidium tulisset, fieri non poterat, ut ejus vitae cursus ad longum tempus produceretur : Adeo in omni pressura supra modum gravatus fuit, ut Apoli ius loquitur, ct supra virtutem , ut sublimrtar virtutu ellus plane ex Deo pro tetente esset, ct non ex ipse . Qui enim fieri poterat, ut sexies, septies, undecies aliquando atque duodecies diversis in locis conciones haberet . non in persuasibilibus humanae Sapientiae Verbis, sed in ostensione Spiritus & Virtutis, cilicio indutus ac lorica serrea praecinctus saepe . aut nullo modo , aut mucidi panis fragmentis pastus, laepe aut imbribus m didus, aut aestu solis exustus, interdum febri etiam ardore cruciatus: Nimirum ex eorum numero erat, qui cum Apostolo dicunt: In omnibus tribulationem otimur, sed non angustiamur, persequilonem patimur, sed non derelinquimur, dejicimur , sed non perimus, semper qui vivimus, in mortem tradimur propter Iesum : Merito itaque ex Te optamus SANcT1nIME PLTER,
ut novis Sanctorum honoribus ornetur B. Joseph : Ex quo illud etiam fiet
ut novo argumento ostendatur iustorum animas in manu Dei esse, qui illis non coelestes tantum honores, verum etiam terrenos decernat.
SIMON Gritii Archi piscopus Danensis Assii ens.
DEATIssIME PATER. Beatum Iosephum a Leonissa insantia Deo praeordinatum, puerilis aeque ac virilis aetas Dei amori per virtutum Religiosarum eximia quidem opera aretissim ε intentum ; ac magis magisque animarum multimodae promovendae saluti ad consummationem usque in immensum addictum ; necnon rigidissimis sui corporis excruciatum mortificationibus , jejuniis ac poenitentiis, licet nihil in illo pro. pe foret poenitendum , vel in terris Sanctum denunciarunt . Qui autem dat incrementum , Deus haud absimilem tinparemque subinde prodigi
rum ac miraculorum suam vocem praeseserentium , rite idcirco accuratissimaque lege perpensorum multiplici ostensione Servum suum illu- Tom.V. . D d d stratum. Duilired by Corale
434쪽
stratum voluit ac patefecit; ut eapropter tutissima exinde SANcTITATIVEsr a Iosephum Sanctorum Albo adscribendi eonsurgat ratio; quod&Ecclesia catholica de glorioso suo milite, qui legitimε certavit, terrena quaeque invicth protrivit, ac gloriosissimum de triplici communi hoste triumphum compertus est retulisse , gaudens atque laetabunda ante supremum Majestatis tuae Solium unanimi votorum concordia praestolatur , ad Filiorum suorum incitamentum , sui ornatum omniumque plane praesidium optatissimum.
IOSEPH MARIA Rusus. Archiepiscopus Capuanus Assisens.
Q Uantus virtutum omnium chorus in Servo Dei beato Iosepho a Le nissa sacerdote Prosesso ordinis Minorum sancti Francisci Capuccinorum effulserit , nemo est qui ignoret: Nihil quippe in eo fuit, quoa
Dei amorem Proximique sui charitatem non redoleret, quod non aedificaret fidem, quod Proximorum salutem non operaretur, quod non saperet Sanctitatem. Hic est ille sortissimus Chrilli Athleta , cui bonum fuit portare jugum ab adolescentia sua usque ad ultimum vitae spiritum . accepturus a Domino coronam justitiae, quam Deus promisit diligentibus se . Quamobrem cum beati Iosephi Sanctitatis famae miraculorum accesserit gloria ; executionem decretae a SANCTITATE VEsTRA ejusdem Beati Canonietationis humillimε expectat tota Fratrum Capuccinorum sancti Francisci Familia, ut toti orbi christiano novum sydus adsulgeat. Et ita &c.
MICHAEL MARIA Vincentini Archiepiscopus Thre sens. Τ Antum Sanctitatis fulgorem emisit innocens vita B. Iosephi a Leoninia, cui Sanctorum honores decrevit oraculo sapientissimo SANeτITAs VEsTRA, ut ejus gloriae addendae assentiri nemo prorsus dubitet; praesertim cum de humilitate & patientia, de vigiliis & oratione, de
charitate ac Peccatorum conversione, de ceteris tandem virtutibus copiaque miraculorum maxima cogitemus.
Fr. ANTONINUS Camarda Epistopas Reatinus Usens . BEAriss IHR PATI R. Quis Ac qualis homo fuerit B. Joseph a Leonissa,
conjiciendum est ex appellatione & ex proprio vocabulo, quod augmentum interpretari non dubitatur . Ab ineuntis siquidem aetatis primordiis in omnium virtutum genere crevit proficiendo sapientia & aetate & gratia apud Deum & homines. At ubi robustioris aetatis plenitudo advenit, missurus manus ad sortia egressus est in salutem animarum ut gigas ad currendam viam totius charitatis, nullum timens malum ad-
435쪽
huc ambulans in medio umbrae mortis. Nam a Turcico furore e sublimi crudeliter suspensus, tamquam e Cathedra Crucis Christi loquebatur de testimoniis ejus & non confundebatur. Angelica deinde ope post triduum liberatus, in labore & sudore vultus sui plenus gratia & sortitudine ambulavit per Oppida & CastelIa , per Vicos & Plateas, evangelizando verbis & exemplis. signis & prodigiis vitae viam demonstrando. Merito igitur Sanctorum Fastis adscribendus a SANcTITATE VEsTRA censetur, qui tam invicto gelo pro Fidei dilatatione pugnavit, &pro animarum salute tam indefesso spiritu laboravit.
BEnedictus Deus, qui frigescente in cordibus hominum charitate non sinit eam extingui, sed per Electos quosdam veluti novos Apostolos renovat, & accendit, B. Josephum a Leonissa ad hoc ministerium elegit, quem ab incunabulis divinitus servatum evangelicae persectioni ac praedicationi consecravit. Is enim humilitatis, Obedientiae, orationis, meis nitentiae ceterarumque virtutum cultor assiduus, pro Dei gloria & animarum salute innumeros labores & aerumnas perpessus verbo & exemplo Christianorum depravatos mores ad meliorem frugem passim revocavit , & contumeliis, probris, verberibus appetitus gaudebat, quod talia pati dignus haberetur; nec unquam animam sitam pretiosiorem fecit quam se, immo pro nomine Jesu libentissimε tradidit ;& quamvis maria tyrio mors, non tamen martyrio voluntas, non Voluntati martyrium. neque ipsi gloria defuit. Hunc proinde beatum Virum , cujus heroicae virtutes praeclaris miraculis alte probatis confirmatae fuerunt. dignissimum censeo , qui ab insallibili Apostolatus Tui voce in Sanctorum n
NICOLAUS Simoni Episcopus Marcianensis Assens. DIvino planε consilio ae beneficio morti ereptus Ioseph a Leonissa,
ab Infidelibus tutiores se transtulit in Regiones ad Apostolicum exercendum ministerium : Gloriam verti Dei quaerens non suam , agrestem gentem & ignobiles pagos selegit, in quibus seminaret verbum Dei, unde fructus uberes retulit in patientia . Decet propterea, ut Viari Dei virtutes resque praeclarε gestas in sublimiori Ecelesiae loco postas
admiremur, imitemur, Veneremur.
436쪽
Dominica vita integerriis traducta minime contentus beatus Ioseph a Leonissa sibi ex umbra ad solem prodeundum existimavit, remotissimasque petiit Regiones Captivos ex Infidelium tyrannide in libertatem vindicaturus; ubi extrema quaeque perpessus, miraculo a periculis dirissimisque suppliciis superstes suit: Licet omnigena excultus eruditione , tantum villas & agrestium virorum mapalia lustravit verbum Dei depraedicaturus: Omnes virtutes mirificε coluit; praecipuε tamen praestitit in pauperes liberalitate, quos aluit etiam ex ventre defraudato . A miraculis ante & post mortem editis clarissimus suit. Quae omnia cum
rite probata sint, comite supremo judicio SANCNTAT is Tua illum Sanctorum Albo adscribi, ac publico solemnique Christifidelium cultu donari posse existimarem.
MARCUS ANTONIUS Amalphitanus Episcopus Ormen. ct Camplen. Assisens . BEATIssIM3 PATER . Beatus Ioseph a Leonissa Sacerdos Professus in
Ordine Minorum sancti Francisci Capuccinorum ab ipsa jam Pu Titia coelestem vitam ducens suturae Sanctitatis praetulit indicia . Inter Religiosos praefati ordinis Capuccinorum adscitus, nedum laboriosam asperrimamque vitam evocavit, rigidissimi ordinis Instituta exacte servando , sed ad carnis macerationem voluntaria supererogavit poenitentiae opera, nempe flagellationes, cilicia, assiduum jejunium & abstinentias. Constanti cura & studio rerum coelestium contemplationi jugiter se exercuit. Zelo catholicae Religionis propagandae inflammatus nihil ei gratius poterat evenire, quam si inter supplicia quaelibet acerbissima fidem suo sanguine confirmaret, & jam crudele martyrii genus a Barba ris invicto animo sustinere meruit, etsi mirabiliter ab Angelis ereptus non exhalaverit animam Ad Italiam postremo Praedicator missius , PO-tens opere & sermone , infatigabilis Evangelii Praeco sive in Pagis, sive in Villis locisque campestribus suit, &eum ingenti animarum i ructu Charitatis suae viscera in omnes dilatavit. Merith hine nedum inter sanctos Consessores, sed de numero inclytorum Martyrum dici poterit;
Cum non tam mors, quam fides & devotio Martyrem faciat: Cumque Deus omnipotens in confirmationem tot insignium virtutum & merit rum clariora signa di miracula peregeriti, eisque corruscantibus ejusdem beati Josephi Sanctitas effulgeat; san8 haec omnia exposcunt, ut SANCTI TATA VasTRA annuecte in Sanctorum Albo reseratur . L.
437쪽
DODO IOUS Savagieri Episcopus Tempe sis. N Ihil est quo magis delectentur Fideles, quam dum Iesu Christi vim
tutes ac prodigia renovata admirantur . Divinus enim ille subito in mentem venit amor, quo Deus Unigenitum dedit, ut nos divinitatis suae tribueret esse participes. Qui res a B. Iosepho de Leonissa gestas expenderit, hanc in se delectationem & laetitiam sentiat necesse est . In eo
enim terrenarum rerum omnium contemptum , mortificationem , qua
Christi Crucem in suo corpore gessit, patientiam , qua persecutiones immanesque pertulit cruciatus . & prodigia illa admirantur , quibus semel atque iterum modico pane turbas satiavit, Deique Angelum consolat rem atque ab Infidelium manibus liberatorem habere meruit. Igitur cum miraculis post mortem patratis, de ipsius gloria Deum eos certiores secisse credant Sodales sui, ceterique Fideles ea spiritus laetitia permoti abs Te BEATIssINE PATER Sanctum dec Iarari cupiunt. ut publico
cultu ac veneratione praeconceptam in ipsum pietatem liberius explicare valeant. Decet autem meo judicio atque expedit, ut inter Sanctos Tecensito, novo hoc virtutum exemplari , novoque apud Deum Intercessore donentur.
ANTONIUS Franei Episcopus Crassit. ΕΑ est, ΒελTissi Μ a P τεα, series vitae B. Iosephi a Leonissa , ut ipsa
sola peculiares eas omnes virtutes ac merita, quae in singulis iis, quos Sanctorum Fastis adscribere intendit SAN TITAs VEsTRA , complecti quodammodo videatur . Quis enim in eo B. Fidelis constantiam ete- Iumque fidei singularem , B. Camilli ardentissimam charitatem , B. Petri Regalati summam vitae austeritatem , B. Catharinae de Ricciis incontaminatam virginitatem non admiretur Quam igitur aequum si, ut quae singulis praeparantur praeclarissima virtutis praemia, B. Iosepho a Leonissa conserantur , nemo ut puto , est qui non videat.
THOMAS ALEXIUS L Rubeis Episcopus trutinus. SUffragium praestans BEATIssIME PATIR, pro Sanctificatione g. Iosephia Leonissa, quam breve dicendi genus invenire cupiebam , quod gravitate, splendore & claritate dignum esset; at mihi antiquissimum
putavi admirationem vitae suae, non amplitudinem meritorum edicere. Mirum SANcTIssIME PATER, in sancto Iuvene morum suavitas , mira erga pauperes misericors pietas , mira castitas dum oblatas nuptias constanti pectore abhorruit: Mira denique asperis flagellis acerrima poenitentia . Dato Dis tigod by Corale
438쪽
Dato nomine sua sponte & spiritu Capuccinorum Familiae Conci nator egregius evasit; Conliantinopolim petiit Tyrannum impavido pectore de Religione colloquuturus: At novitate rei calcibus appetitus, pugnis, verberibusque affectus , mart3rium subire coactus, unco e traisbe per dexterum pedem & brachium appensus spiritum Deo dedisset. nisi Angeli patrocinio ereptus ad uberiorem messem in campo Ecclesiae
Italiam reversus, lacessitus iniuriis, hilaris patientiae fuit exemplar; humilitatem sectatus respuit semper honores: verum terram effodere. domus verrere, lances detergere, vilia quaeque praestare minimε abhorruit. Orationi perenni assiduus insomnes ducebat noctes, & in ecthasim raptus, quandoque itinerans flumen expanso pallio per socium sicco pede transivit. Eapropter quod BEATIssIMUs PATER & Summus Pontifex inter sanctos Martyres, sanctum Virum , Aprutinorum decus adscribat non dissiteor : Magnum etenim nostri Protectorem Gregorium Sebastae ita Armenia Episcopum non violentia tormentorum peremptum , Martyrem etiam veneratur Ecclesia
Idcirco quod mirus Consetar & nostrae saneta Fidei strenuus aseriator, mirus in tolerantia uncini L Granchio dicti 2 pro S. Martyre di Coa- sessore veneretur, inficias Patres non ibunt. Quintum & ultimum in Causa beatae Catharinae de Ricciis supererat Comis orium , quod ex Sanctitatis Suae placito in sequentem Feriam tertiam indixere per hanc impressam schedulam Cursores.
INTIMAT IOPer Cursores facienda etiam Domi dimissa copia.
EX semipublicis Gnitoriis a Sanctitate Sua super futura quinque Beatorum
in Sanctorum Album allectione decretis quintum ct ultimum habebitur Feria tertia die I 4. Iunii m saepedicta jam Aula βuirinalis Palatii hora decima tertia pro beata citharina de Ticeiis Virgine Sanctimoniali Professa ordinis S. Tominici: Eminentissimis Patribus ae Reυerendissimis Patriarchis , Archiepiscopii ct Episc piis ragia ex more ferentibus. Intimentur itaque omnes is singuli Eminentissimi , ct Reverendissimi PD. Cardinales , necnon Reverendissimi DD. Patriarcha , Archiepiscopi Episcopi in Urbe praesentes , ae Domini Protonotarii A soliei. duo Antiquiores Rota Auditores , Sacrorum λruum Congregationis Secretarius , P moror F dei er Procurator Fiscalis Camera φον olica.
De Mandato Sanctissimi Domini Nostri Papae . natius Reati Apost. Caerem. Praef. Eodem Disilired by Coosl
439쪽
Eodem etiam tempore Pontificii Cursores oretenus ut moris est , Eminenti Tinos DD. Cardinales admonuerunt de Consistorio secreto ante semipublicum habendo: Man8 ejus diei cum Sanctissimus Dominus noster sacris vestibus indutus in designata Consistorii Aula consedisset, ceteris flatim exclusis , solus cum Cardinalibus de rebus Consistorialibus egit. His expeditis, potest tem dedit ingrediendi Patriarchis ceterisque aliis , quibus concessum erat in semipublicis Consistoriis adesse , iterum tamen inculcans , ne qui supervenirent soribus clausis, ullo modo intromitterentur ; quoniam facile potuissent inopportuno accessu , adstanti vin attentum animum ab iis quae dicebantur , avertere . Ingredientibus propterea solummodo iis , qui expectabant ad fores; alii quam plures , qui in remotiori Palatii parte substiterant, vel sero advenerant, sorte confisi secretum Consistorium longius protractum iri, sua spe frustrati introire prohibiti sunt: Hac de causa cum abessent a Consiliorio tam Protonotarii, quam Advocatus Fiscalis Camerae Apostolicae quorum poliremus instare pro consectione Instrumenti rerum omnium , quae ibi gererentur, primi verti easdem literis mandare debuissent; desectum hunc supplevit Pontifex jubendo , ut infra dicetur. Itaque Praesules ingressi cum consueta scamna occupassent; suffragia de B. Catharinae Causa excepturus eos stantes, & Cardinales sedentes his verbis allocutus est Ponti sex.
cis Actis capite vigesimo primo, in quo destribitur iter , quod sanctus Paulus sit scepit a Tyro
Ptolemaidem , & ex eo loco ad urbem Caesareae, illud memoriae traditur , eundem S. Paulum una
cum Sociis ingressum fuisse domum Philippi Evangelistae, seu Concionatoris Evangelii, qui sane Philippus , is facili conjectura judicatur, qui Eunuchum
Candacis Reginae AEthiopum sancto Lavacro expiaverat . Moram aliquam duxerunt illi in aedibus Philippi , cui erant quatuor Filiae virgines ac prophetantes ; quod si Virginitatem illa: non profitebantur voti ullius ratione, quo se Iudaei obstringere mini
me conssieverunt, tamen Religionis causa eas virgines suille non est dubitandum, quae prophetantes
440쪽
etiam nuncupantur, vel quod in concinendis divinis laudibus assiduo versarentur , vel quia futura praenunciarent: Henimus taesaream, sita scriptum
est in sacris literis intrantes domum Philippi Evangelisae, qui erat unus deseptem, mam
,imus apud eum. Huic autem erant quatuorβliae virgines prophetantes. Quod in itinere S. Pauli contigisse memoravimus, id Nobis etiam evenit in gravissimo hoc negotio, quod hodierna die ad finem sumus perducturi. Postquam septa aliorum Coetuum Regularium percurrimus, uti Vos ipsi ex praecedentibus Consistoriis perspicere potuistis, nunc ingredimur Claustra S. Dominici, qui non modo, sicut Philippus Evangelii Concionator fuit , sed etiam ordinis Fratrum Praedicatorum primus P, rens atque Institutor ; & quemadmodum in aedibus Philippi quatuor ipsius Filias virgines prophetantes sanctus Paulus deprehendit, ita Nos in Claustrissam isti Dominici quatuor etiam illius Filias invenimus, quae prophetantes appellari merito possunt, Vel quia
a divinis laudibus celebrandis nunquam cessarunt, vel quia futuros eventus antea denuntiarunt. Porro
illae nominantur, Camarina Senensis, Rosa Lim, na, Agnes Montispolitiani, Sc Catharina de Ric-ciis. Pius II. Praedecestar noster Sanctorum Catalogo nomen Catharinae Senensis adjunxit . Clemens X. Praedecesser quoque noster Rosam Limanam: Benedictus XIII. de nobis optime meritus Agnetem Montispolitiani inter Samstos solemniter retulerunt. Itaque ut quatuor ista: Filiae prophetan,