SS.D.N. Benedicti 14. Opera in duodecim tomos distributa tomus 1. 12. Acta canonizationis sanctorum Fidelis a Sigmaringa, Camilli de Lellis, Petri Regalati, Josephi a Leonissa, et Catharinae de Ricciis. Una cum apostolicis literis sanctissimi domini

발행: 1749년

분량: 747페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

461쪽

non mod6 ut optimam partem elegit; sed nihil alienae salutis omittens, divina charitate in Deum & Proximum flagrans, non minus Mariae quam Marthae partes ita explevit, ut Sponsi sui dilecti sacra Stigmata , non in tabulis depicta , sed in proprio suo immaculato corpore deferre mereretur . Haec cum ceteris amplissimum argumentum mihi praebent sanctarum virginum Coetui adscribendam esse; dummodo SA RcTITAT is Tua supremum judicium accesserit.

ANTONIUS FOU ca Episcopus asinus Assisens.

NON tantum BEATIss Iris PATER, Hetruriae Urbes, inclyta Praedicatorum Familia , & universus christianus Orbis, verum etiam sanetarum Virginum Coetus, superni Angelorum Chori, nec non gloriae Dominus B. Catharinae de Ricciis sublimiores honores flagitant. Sanctae enim Virgines Catharinam adhuc in terris degentem , ob illibatum candorem, ob singularem prudentiam , ob flagrantissimam charitatem duxere secum ad Agni nuptias; Angeli tradiderunt illi precandi formam , praecepta virtutum, mysteriorum intelligentiam, ac Dominus amore languentem dulcissimis recreavit amplexibus, sacris Stigmatibus insignivit , & tanquam Sponsam annulo suo subarrhavit. AEquum est igitur ut communia terrenae & coelestis Ierusalem vota , mortalibus ac superis plaudentibus

impleantur.

ΙNessabilis Dei sapientia , quae miro consilio suis opportunε temporibus cuneta disponit, quo tempore Lutherus ejusque detestabiles Ansectae castitati maxime detrahebant, inter ceteras Virgines mulierem veth sortem suscitavit in Ecclesia sua B. Catharinam de Ricciis, quae ac- eineta robore di in spiritu ambulans mirabili victoria carnem perpetua virginitate, Mundum profunda humilitate, Daemonem eximiis virtutibus superavit. Digna profecto Virgo quam Christus Dominus supernis donis. splendidioribus charismatibus ornatam , Dei para pronuba , coelesti annulo desponsaret, eamque de Cruce amplexando Sponsae nomine compellaret . Insignem ejus sanctitatem quam in mentis excessu intellexerunt,& vulgaverunt S. Philippus Nerius , & S. Maria Magdalena de Paetetis, testatam nobis abunde faciunt miracula accurath discussa & plenε probata . Rationi propterea consentaneum videtur , ut praeclaram hanc virginem in Ecclesia colendam Apoliolica auctoritate decernas. eamque Christi fidelibus Protectricem apud Deum & Advocatam concedas , cujus

462쪽

22 ACTA CANONI Z ATIONI s

HAbemus sanctarum Virginum ornamentum ; habemus Virginem divinis charismatibus illustratam , beatam scilicet Catharinam de Ricciis ordinis Praedicatorum Sanctimonialem , quae praecipui amoris privilegio a Deo cumulata , singulari pietate ac solicitudine Deum ipsum diligere semper in deliciis habuit. Sicuti vero elegit Deus ac sibi praeelegit in Catharina Sponsam , Columbam, Dilectam . sic Catharinam vici LIi in Sponsae fidem , Columbae innocentiam . Diicet e pios affectus in eum

omni studio atque cura servasse , monumςnta testantur . Habemus Virgianem Christo Domino accensis lampadibus occurrentem , sacrorum Stigia

matum honore nobilitatam: Sponsam Christo sociatam: Matri Virgini alloquutam: Habemus denique virginem miraculis clarificatam , quae decet demum, ut sanctarum Virginum Syllabo solemni ritu adscribatur.

I ODOVIIUS ANTONIUS Valdina olim Cremona Episcopus

Hemopolitanus Assisiens. ECclesiae militantis veneratione dignissimam ,& Senensi Catharinae ad jungendam esse in Sanctorum Catalogo Florentinam Catharinam de Ricciis, nullo modo dubito . Id apertε comprobant Sancti ejusdem Concives Maria Magdalena de PaΣΣis, & Philippus Nerius; ambo enim Deo inspirante sanctam animorum consensionem cum illa habuerunt. & litterarum spirituale commercium. Maria Magdalena praeterea praesens in spiritu adsuit, quando Catharina triumphans supernam Hierusalem est ingressa , di Philippus Romae degens, Piati in Hetruria suit divina viri te quodammodo praesens, ut longo Catharinae colloquio seueretur . Divinum quoque Sponsum dici potest Catharinam in Sunamitide invitasse. ut de Libano veniret in Coelum ad coronam : Nam etiam haec mystica Christi Sponsa in horto concluso sancti Dominici tota pulchra suit ca

dore puritatis omniumque virtutum , suavis coelestium rerum contemoplatione . decora rubore poenitentiae & Dominicae Passionis, cujus d lores & tigmata pertulit in corpore suo, ut olim Senensis Catharina. Illam etiam Christius Dominus dato annulo sibi desponsavit in terris, reis vulsis e Cruce brachiis amplexatus est. & coronavit in Coelis . Sic ergo coronatam splendoribus Sanctorum jubeat SANCTITAs V EsTRA venerari

FABRICIUS Targia Episcopus Ferentinus Assisens.

BEATissi ΜE PATRR . Opportunius nihil contingere poterat quamquod quatuor sanctitati Virorum publicis decretis honoribus , triumphalis gloriae comes accedat & scemina, ut dum in omne hominum genus tam ubex Disitigod by Corale

463쪽

QUINQUE SANCTORUM &c. 23

uber divinae gratiae largitio spectanda proponitur, habeat etiam fragilis sexus, unde & incendatur ad pugnam & alliciatur ad palmam . Jure optimo idcirco honores in praestantioris Sanetitatis testimonium inllitutos B. Virgini Catharinae deserendos existimo : Illa enim virili plusquam animo, spretis opibus, Mundique blanditiis ac seculi illecebris , se Deo periucundam hostiam in sacrificium praebuit sub severiori Dominicanae Familiae disciplina . Corpus suum in alliduam servitutem redegit, humilitatem cum charitate admirabili coetellium charismatum nexu conjunxit ; tantaque demum spiritualis persectionis excellentia enituit, ut aliis etiam ad eam comparandam dux data, aeque & Magistra divinitus videretur . Postulant igitur eximiae hujus virginis virtutes, postulant superna quibus enituit, dona , postulant edita post Beatificationem signa , ut ejus nominis memoria a Te BE TIssi ME PATER, ad ampliorem cultum

promoveatur.

AD mirabilis vitae sanctimonia ac incomparabilis morum probitas beatae Catharinae de Ricciis Hetruriae fines praetergressie , ita per Italiam omnem . Galliam ac Germaniam longe lalhque vulgatae percrebuerunt, ut omnes in sui admirationem rapti, undique ad eam frequentissi-- mi confluxerint, vel dissicillima quaeque in rebus omnibus sive corpus , sive animam spectantibus consecuturi: Nec segnis in ejus integerrimam vitam Summorum Pontificum diligentia fuit, de quorum imperio omnia ad severissimum revocata examen , nullum dubitandi locum reliquerunt: Ouibus si supremum SascTITAT Is Tua judicium accesserit , existimarem posse huic eum honorem decerni in terris, quem jam pie credimus consecutam in Coelis.

HIPPOLYTUS e Rubeis Sancti Secundi Episeoptis Senuestiensis Assi tens . ΡUlchra permixtio virginitatis & humilitatis in B. Catharina de Ric-ciis i Porro nil mirum, tot ac tantis divinitus illam effulsisse chari Lmatibus: Stigmatum Redemptionis, praecipvh dc spineae Coronae insignibus donatam suisse Christo Domino , cujus de vivam quamdam similitudinem exteriori specie expressit atque repraesentavit , cujus colloquiis, amplexibus, osculis, nuptiis tandem pronuba eadem met Dei para Virgine dignata fuit: nil mirum, inquam, nempe divo Bernardo teste in non mediocriter placet Deo illa anima, in qua & humilitas commendat virginitatem , dc virginitas exornat humilitatem . Quantum vero in utraque Catharina praestiterit, ejus vitae Acta , ejus animi sensus, honorum 8claudum contemptus, voluntariae atque asperrimae corporis amictatio

nes a

464쪽

nes, illibatus integritatis candor ad mortem usque servatus, reliquae item virtutes, quarum omnium humilitas parens est, decor virginitas.

gratiarum quoque & prodigiorum splendor atque frequentia luculense declarant, sitoque veluti jure praeclarissimam hanc Mulierem Apostolica auctoritate sanctarum Virginum Choro adjungi proclamant.

D. PAULUS THOMAS Marana Episcopus Asculanus

in Piceno Assisens . Mirum non est BEATIssIME PATsa, B. Catharinam de Ricetis humana

adhuc corporis contagione gravatam quaesivisse semper ea , quae sursum sunt , nullo ad terrena depressam desiderio, ut te quae affe-etuum noltrorum sontem cor coelesti temperie constitutum divinitus accepisset. Inde etiam suit ut Christus Dominus, quem ardentissimh sem per adamavit, in ejus Sponsam annulo subarrha verit. sanguineis ejus signaverit Stigmatibus, ac in extremo vitae confine tanquam Sponsam electam ad coelestem coronam angelicis vocibus advocaverit. Congruum

itaque existimarem , ut scuti speciali Dei providentia cum S. Catharina Senensi eodem charismatum genere insignita tam parem in terris habuit vivendi rationem, ita per SANCTιTATEM VE TRAH habeat post mortem similem cultum .

Fr. SILVESTER Merani Episcopus Porphrien. Assisens. BFata Catharina de Ricciis jam inde ab ipsa pueritia cogitavit quae

Domini sunt, suit enim in coelestium rerum, ptaesertim in Dominicae Passionis contemplatione per altissimas mentis elevationes , perque admirabiles Eestases sere semper defixa . Solicita indesinenter fuit quomodo placeret Deo per assiduum humilitatis & orationis studium, per juges

carnis amictationes . per serventissimam in Deum & Proximum charitatem . Quare non est dubitandum quin per magnam excellentiam sancta fuerit, uti loquitur Apostolus, corpore & spiritu . Et sanε arbitror non sine divino consilio solemnem illius Canonizationem ad hoc usque tem pus suisse dii tam , ut nimirum praestantissimae Virginis virtutes, quae omnes implent numeros, SANcTITATIs V EsTRa par judicium exornaret,

BEATIssIMs PATER. Inter alias stellas innumeras, quae sacri ordi. nis Praedicatorum Coelum exornant , una prosecto est B. Catharina de Ricciis , quae virginitatis lilium illibato semper candore custodiens , charitatis erga Deum & Proximum, humilitatis, obedientiae virtutumque Disiligod by Cooste

465쪽

que omnium ludit odorem . Haec Virgo illam, quam hausit a lustrali sonte innocentiam, moribus utque ad ultimum vitae spiritum retinuit. Seraphicae Catharinae Senentis Sectatrix & gratiarum Socia, nedum Angeli Custodis familiaritate & colloquiis , sed Christi Jesu in quem desiderant Angeli prospicere, promeruit aspectum . Hunc coelestem Sponsum quem ab infantia dilexit . anima illius charitate persecta tenuit, nec unquam dimisit. Ipsa dilecto suo & dilectus illi, qui iaciem suam ei ostendere , fie- pius illam alloqui atque amplexari: Data dextera ac coelesti annulo eam desponsare : Sacra Redemptionis Stigmata & Crucis vestigia in ejus virgineo corpore imprimere: Spinosum Diadema capiti transfigere, aliaque divini amoris signa praeclara ottendere dignatus est . Sublimibus charismatibus cumulata prophetico lumine meruit illustrari, cordium secreta sunditus penetrare . nec desuere admirabiles Ecllasses, quibus per dies integros sensibus destituta . & in aera quandoque sublata unice cum Deo conversabatur. Sacrae hujus Virginis heroicas virtutes & admirabilem sanctitatem incomparabiles Viri dignitate conspicui probarunt, ac supra omnes divus Philippus Nerius, & sancta Maria Magdalena de PaΣ-etis tunc coaevi intellexerunt & admirati suere .YAiquum igitur erit, Sau-CTITATEΜ VEsTRAM exorare, ut discussis 8c approbatis virtutibus , ac

discussis pariter & approbatis miraculis, eam in Catalogo Sanctarum Virginum dignetur adscribere. ANTONIUS Caηtoni Episcopus Faventinus Assens. DIvitias misericordiae & bonitatis suae in B. Catharina de Ricciis ostenis

dit Deus, qui complexam ineffabili charitate & sublimoribus charismatibus cumulatam , quasi Sponsam ornatam corona , & decoratam monilibus suis annulo suo subarrhavit. Quam porro dum viveret in deliciis habuit, nunc in gloria miraculorum manifestare dignatus est, ut tuum sit 8gATIssINE PATER , induta virtute ex alto , hanc ponere in lucem & laetitiam Plebis suae, quam exemplis provocet ,& foveat auxiliis .

C SAR Bonfuti Episcopus Pharensis Assisens. SPeciosa est inter filias Ierusalem Catharina de Ricciis, quae maximum

semper Sanctitatis praebuit argumentum. Haec ver8 virginitatis florem a Deo traditum intactum servavit, nullam unquam habuit maculam. neque rugam , sed semper in fide, in spe , in charitate incorrupta permansit. Habuit Sponsum non terrenum , sed eum qui in Coelis est , eum

qui super omnem Principatum & Potestatem . qui super Cherubim sedet, non solum Sponsum sed amatorem omnium hominum ardentissimum &speciosum prae filiis hominum . Meretur igitur BEATIssIME PATER , haec Virgo sapiens & una derim. V. ' Η h li nume-Diuitigod by GOoste

466쪽

numero prudentum , ut in Altare aureo ante oculos Domini collocetur, atque in coelesti Sanctuario & ipsa ad ornamentum omnium Sanctorum, in quibus Dominus requiescit, recenseatur.

PAULUS Bonaosa Episeopus Spolatinus Assisens . B Eata Catharina de Riectis est illa Virgo sapiens & una de numero

prudentum, quae meruit intrare ad nuptias Domini sui: Oleum namque devotionis semper conservavit in lampade sua , & solici th quaesivit Sponsum suum attent8que ambulavit in viis ejus : Etiam in viis asperis secuta est illum , cum paupertate, vigiliis, inedia aliisque poenis se conformari Cruci Christi serventissimh sategit : Unde meruit mirabiliter Portare crucem Domini sui, & corona ejus spinea coronari, pluribusque aliis donis coelestibus cumulari, quibus mirificε ornata servidὰ aspiravit intrare ad gaudium Domini sui Iugi amore languens. Exaudivit Dominus preces dilectie suae, posuitque in ea thronum suum , & in habitaculo coelesti facit illam habitare, signisque miraculorum nobis ostendit in choro sanctarum Virginum adscriptam, ut ejus memoria etiam

recolatur in terris.

AD Christum Dominum in Coelis , cujus vices tanta pietate geris interris 8sATIssIME PATIR . hodierna luce conversus non immerito dixeris , Domine dilexi decorem Domus tua: Ubi namque militantem EccIesam & Martyris sanguine & Consessorum virtutibus illustrasti; ne quid postremo deesset quod posset decorem ejus augere, hodie in Catharina de Ricciis virginitatis etiam honore eandem amplificabis. Per Te igitur BEAT Issa Μs P Tret, aderit Regina a dextris divini Sponsi investitu sanguine Martyris deaurato, & circumdata varietate virtutum atque concupiscet decorem ipsius, quoniam post tot praeclaros sanctitate viros adducetur hodie Catharina in Templum Regis ', eum angetica virginitate, altissma humilitate, sublimissima elaritate . Talium unguentorum odoro Catharina ad se traxit Philippum Nerium dum viveret. Talium virtutum copia tantam sibi gloriam comparavit in Coelis, quantam Magdalena de Paetetis enarrare vix potuit in terris. Ea demum signorum claritate Catharina de Riectis coruscat. quae ut in sanetarum Virginum Albo recenseatur, tuum modo oraculum Ba AT Issa ΜE PATER , praestolatur . Ita

a S. Patrus cluniarausis Epist. 3s.

467쪽

QUINQUE SANCTORUM M. 27

GUIDO Ursellus Episcopus Caseme Assimns .EΑ est Catharinae de Riectis Florentinae . lectissimae Virginis . atquct

sanctissimae cum Senensi illa morum vitaeque similitudo , ut nisi Temporum , Patriae atque cognominis perquam diligens ratio habeatur, una eademque videri possit. Utraque enim ex sacra Praedicatorum Familia , jam tum ab infantia castissimo Virginum Sponso conjuncta, dici non potest quanto divini amoris igne aestuaverit. Ceteris verti virtutibus sic abundarunt. ut hortulus ille conclusus merito dicendae sint, non floribus modo , sed fructibus quoque dulcissimis resertissimus honoris & honestatis. Dignae propterea quas coelestis idem Sponsus divinorum charismatum, prophetiae nimirum , discretionis spirituum , ccstasium fonte largissimo rigaret, rutilisque sacrorum Stigmatum insculptis notis in maximi amoris argumentum quodam quasi signo suo communiret. Utramque tandem ad aethereum thalamum in quo Rex Regum stellato sedet Solio, evectam esse , miracula ipsarum mortem consecuta satis aperth deis monstrant . Reliquum igitur est unum BE Tissi ME PATER , ut quod de Catharina Senensi gravissimo Pij Secundi judicio declaratum est, id de Florentina quemadmodum universa christiana Respublica vehementer exoptat, infallibili testimonio a SANCTITATE VEsTRA declaretur.

HrACINTHUS de Silvifris Episcopus Nepesinus ct Sutrinus Assisens. I coeptum iamdiu opus per plures Romanos Pontifices de B. Cathari

na inter Coelites recensenda , credo divinitus factum , ut perficiendum tandem in hoc tempus recideret, quo Tu catholicae Ecclesiae praeesBEAT IssIME PATER, cujus in hisce pertractandis rebus diu noctuque versati , pro ea qua polles scientia pene incredibili, exploratissimum est judicium . Siquidem in hac causa minimὸ ambigendum puto: Tot enim virtutum omnium , quae in eminentiori gradu adornandam illustrandamque Virginem inter sese veluti conspirarunt, tamque praeclara nobis monumenta , tot insuper Virorum Principum de admirabili ejus vita

testimonia supersunt, & quod plus est Philippi Nerii & Mariae Magdalenae de PaΣΣis, quorum memoria in benedictione est, quosque proinde commemorare decet; ut aequum omnino appareat, illam, veluti unam de numero prudentum, in sanctarum Virginum Tabulas publich venerandam referri.

468쪽

BEAT Issi ΜE PLTER . Scit omnis Populus, qui habitat intra pretas Urbis , idest militantis Hierusalem , Catharinam de Riceiis fuisse virtutis tam eximiae, ut Mulierem sortem sciscitanti obviam sit Foemina illustris, cujus heroicae virtutes plurimae animique dotes excelsae adeo placuerunt Coelesti Sponso , ut eam in propriam agnoscens atque Crucis & plagarum suarum Stigmatibus obsignatam , innumeris propemodum cumula verit donis, atque stupendis miraculis sat reddiderit praeclaram: Oportet ergo , ut per medium SANCTITAT 1s vrsrsta supremi Ecclesiae Vigilis& Pastoris, idem Populus nunc sciat pergrandes ei cum Sanctis decretos fuisse honores , ut quam tot meritis undique onustam , divinisque charismatibus tam liberaliter locupletatam , jam semper fuit admiratus , humillimis jugiter frequentet obsequiis, quae ad calcandas aretissimas virtutum semitas universum aliarum Virginum Coetum sortiter & suaviter

excitent.

ΙΝ lucernis Tuis P τsκ BsλτIssiua , mystica haec Ierusalem jam scrutata est: Beatae etenim Catharinae de Ricciis nobilis virginis Florentinae , vix natae & a Deo praeordinatae, Constitutiva Sanctitatis juxta eas , quas de Canonigatione Sanctorum inoffenso decurrendas pede, maximi nominis Doctor jamdiu absolutissimas dedisti Regulas, ita probata manent , ut nil supersit quominus ea , quae hactenus Te Auctore & tam cla- Tam praebente facem, peracta sunt, Te etiam Pontifice Summo definiente& declarante impleantur. Agnosce ergo BEATIssi ME PATER. hanc ovem: Ovem hanc tuam , jam divi Philippi Nerii, jam divae Mariae Magdalenae de Paetetis, jam virtutum & miraculorum testimonio comprobatam οῦ quinimci ab ipsemet cujus geris vices, supremo Pastore vocatam dc electam ;electam sibi in Sponsam , electam in deliciis, suisque Stigmatibus signatam : Agnosce, inquam, hoc vas electionis charismatibus omnibus abundans& superfluens; & divino illo qui semper Pontificiae Cathedrae Praesto est, spiritu amatus hac tam prudenti, tam Deo & Proximo solicita , & lampadibus tam plenis parata de quinque virginibus Virgine,

quintum Divum Canonietationis solemniis, quae tanto liudio tantaque assiduitate disponis. adde di comple: Novum Hetruriae opportuno tempore mitte praesidium : Obsecranti Praedicatorum ordini novum decus : Et Pontificatus Tui augustissima & intemerata monumenta auge, atque aeter nitati commenda BEATIssIME PATER .

469쪽

29 QUINQUE SANCTORUM M.

FRANCIS US ANTONIUS Spad a Dissopus Aquinas

er Fregellarum Assisens. BE TIssi Mg PATER . Non splendet tot stellis Coelum sicut inelytus Praedicatorum ordo tot syderibus fulgentissimis Sanctorum utriuiaque sexus ornatur . Horum duo inter cetera nobis contemplanda se osserunt . Unum scilicet Catharina Senensis jamdudum Sanctorum Fastis adscripta, alterum Catharina de Ricciis Florentina a diuturno domicilio Pratensis postremo inter Beatas ado uncta. Duo haec luminaria ita aequaliter inter se lineata, & a divina gratia elaborata noscuntur, ut unum potius, quam duo sint dicenda . Utraque enim a teneris usque annis praeventa luit in benedictionibus dulcedinis, atque ad summae Sanctitatis apicem elevata , & utraque eodem charitatis igne succensa divinis charismatibus apparuit repleta . Quid enim virtutis in una praeluxit, quod in altera desiderari queat p Non humilitas totius sanctimoniae fundamentum , non patientia in adversis, non poenitentiae rigor, non altissimae contemplationis manus, non prophetiae spiritus, non discretio spirituum , non scrutatio cordium, non miraculorum multitudo : Ambae

aequali sorte ab eodem Sponso Iesu Corona Virginum , pronuba ipsa Dei- para pretiosissimo coelesti annulo desponsatae, ambae sacris Stigmatibus in lignitae ac spineo redimitae diademate , ut vivae essent Sponsi patientis imagines, di cum Apostolo dicere possent: Christo confixa sum Cruci &Stigmata Domini Iesu in corpore meo porto. In hoc tantum differre videntur , quod Senensis aetatem Sponsi tantum aequaverit: Pratensis verti dupliciter vixerit. sed hoc in augumentum meritorum istius cessit, ut ejus virtus tamquam aurum in fornace diu probaretur , 5c ejusdem Sanctitas inter moibos & voluntarias corporis amictationes tam long8 protractas plus nimio augeretur. Restat igitur BEATissi Μη PATER. ut sicut Catharina Senensis CanoniΣationis honore decorata suit, ita & altera Catharina de Ricciis Florentina Pratensis a Sanctitate Vestra in Album describatur Sanctorum, ut hoc lucis orto sydere m igis resplendeat catholita Ecesesia , di sacratissimus Praedicatorum ordo mirabiliter il-

Iuliretur .

LEO UOCAS Vita Episcopus Oppi sensis Assistens .

BEATIssIME PATI R. Inter cetera precipua dona , quibus Altissimus cumulavit B. Catharinam de Ricciis , illud minoriae proditum est, quod cum serventius oraret, Dei para Virgo se con iciendam praebuerit, Puerum Iesum in ejus sinu amintissime collocaverit, & ab ipso Redemptore annulo suo suerit desponsata . quod sufficit ad ejus solemnem Canonizationem. Cum enim desponsaverit eam Christuν Dominus, etiam

470쪽

ψ3O ACTA CANONI Z ATIONIS

coronam gloriae recepit ab eo , quae cum sit corona justitiae , necesse est, ut bonum opus praecesserit , & quod fuerit ex quinque prudentibus Virginibus , quae sumpserunt secum oleum cum lampadibus . Equidem bonum opus operata est B. Catharina de Ricciis, virtutum omnium, scilicet profundissimae humilitatis , charitatis eximiae , obedientiae aliarumque , praecipu8 verci virginalis integritatis, qua fidem Sponso ad mortem usque illibatam servavit. Cum igitur Christus Dominus sibi Sponsam elegerit, eique dederit coronam gloriae in Coelis, Sh scriτ1s VssTRA solemni ritu declarare dignetur in terris. Haec autem omnia supremo ae in fallibili judicio tuo BEATIssi ΜE PLTER , libenter submitto , qui Petri Cathedrae in.sides quique scientiarum omnium , praecipuε verti in hiitoriis Servorum Dei & Canonigatione Sanctorum principem locum tenes.

Apostolycu i Hymarrs ndae Arbaenit. Ejusdem Versio latina. K SEPH Schiro Arebi se us D rachinus olim Vicarius An iobeus Cimarra in Epiro. ELTIssIΜE P1τER . B. Catharina de Riectis eandidissima Virgo le. Monialis Ordinis Praedica torum, per admirabilem totius vitae suae innocentiam summi Dei Creatoris imaginem & similitudinem ad mortem usque persectissimam servavit. Egit quoque omni conatu omnique adhia Disiligod by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION