SS.D.N. Benedicti 14. Opera in duodecim tomos distributa tomus 1. 12. Acta canonizationis sanctorum Fidelis a Sigmaringa, Camilli de Lellis, Petri Regalati, Josephi a Leonissa, et Catharinae de Ricciis. Una cum apostolicis literis sanctissimi domini

발행: 1749년

분량: 747페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

481쪽

disset, quod Protonotarii & Procurator Filcalis ducti forsan spe . ut se cretum Consiliorium longiori tempore esset duraturum , tardius quam opus erat, Quirinale petjissent prae loribus remanere coacti sunt. Considentibus igitur Eminentissimis DD. Cardinalibus , ceterisque aliis stan tibus piaefatam habuit Papa Allocutionem ; eaque expleta qui stabant, assiderunt: Tunc Eminentissimus Caraia Episcopus Albanensis, utpote inter praetentes Cardinales omnibus antiquior primus protulit sententiam suam , di in stetit apud Sanctitatem Suam , ut beatam Catharinam de Ric-ciis inter sanctas Virgines allegeret: Non absimili voto eumdem Sancti iasimum Patrem rogarunt praesentes alii Eminentissimi Cardinales nempe AFranciscus Tituli S. Mariae Transbberim S. R. E. Presbyter Cardinalis Burghesius. Antonius Xa verius Tit. S. Stephani in Monte Coelio S. R. E. Presbyter Cardinalis de Gentilibus. Fr. Joannes Antonius Tit. SS. Silvestri & Martini in Montibus S. R. E. Presbyter Cardinalis Guad agni. Trojanus Tit. S. Caeciliae s. R. E. Presbyter Cardinalis de Acquaviva. Dominicus Tit. SS. XII. Apollolorum S. R. E. Presbyter Cardinalis

Ioannes Baptis a Tit. S. Mariae Angelorum S. R. E. Presbyter Cardinalis Spinota. Raynerius Tit. S. Sabinae S. R. E. Presbyter Cardinalis de Ilcio. Dominicus Tit. S. Bernardi S. R. s. Presbyter Cardinalis Passionei. Silvius Tit. S. Priscae S. R. E. Presbyter Cardinalis de Valentibus . Fr. Joachimus Tit. SS. Quatuor Coronatorum S. R. E. Presbyter Cardinalis Portocarrero.

Camillus Tit. SS. Joannis & Pauli S. R. E. Presbyter Cardinalis

Paulutius.

Carolus Albertus Guidobonus Tit. S. Mariae de Pace S. R. E. Presbyter Cardinalis Cavalchinus. Fridericus Tit. S. Pancratii S. R. E. Presbyter Cardinalis Lantes . Franciscus Tit. S. Mariae de Populo S. R. E. Presbyter Cardinalis

Riccius.

Antonius Tit. S. Silvestri in Capite S. R. E. Presbyter Cardinalis

Rufus

Philippus Maria Tit. S. Agnetis extra Moenia S. R. E. Presbyter Cardinalis de Montibus. D. Fortunatus Tit. S. Matthaei in Merulana S. R. E. Presbyter Cardinalis Tamburinus . D. Joachimus Tit. S. Crucis in Hierusalem S. R. E. Presbyter Ca dinalis Belatius.

482쪽

et ACTA CANON IZ ATIONI s

Alexander S. Mariae ad Martyres Diaconus S. R. B. Cardinalis ΑΙ-

banus .

Nerius S. Eustachii Diaconus S. R. E. Cardinalis Cors nus . Agapitus s. Agathae in Suburra Diaconus S. R. E. Cardinalis Mosca. Carolus Maria f. Mariae in Porticu Diaconus S. R. E. Cardinalis Sacri pantes. Marius SS. Cosmae & Damiani Diaconus S. R. E. Cardinalis Bolo-

gnetius.

Prosper S. Georgii in Velabro Diaconus s. R. E. Cardinalis Colum-- na de Sciarra. Alexander S. Mariae in Aquiro Diaconus S. R. E. Cardinalis Ta

narius.

Hieron Vmus s. Adriani Diaconus S. R. E. Cardinalis Bardi. Dominicus SS. Viti & Modesti Diaconus S. R. E. Cardinalis Ursinus. Psquam DD. Cardinalis asti fragiis se expedivere , adfantes Patriarcha, Archi pscopi ct Episcopi supplices ct ipse apud Sanctissimum Dominum frum sigillatim assurgendo dum Ioquebantur, pro ejusdem Beata Canonizatione insererunt. Erant hi RR.PP. DD. Antonius Maria Pallavicinus Patriarcha Antiochenus. Thomas Cervini Patriarcha Hierosolymitanus. Alexander Borgia Archiepiscopus Firmanus. Felix solatius Archiepiscopus Thebarum . Gabriel Eva Archiepiscopus Cypri Syrus , qui 'patrio prius , deinde latino idiomate tulit suffragium. Ioannes Andreas Tria Archiepiscopus Tyri. Simon Grilli Archiepiscopus Tyanen. Ioseph Maria Ferroni Archiepiscopus Damascenus. Joannes Franciscus Stoppani Archiepiscopus Corinthi. Michael de Palma Archiepiscopus Theatinus. Stanislaus Poliastri Archiepiscopus Rosianen. Ferdinandus Maria de Rubeis Archiepiscopus Tarsi . Michael Maria Vincentini Archiepiscopus Theodosiae. Nicolaus Caraia Archiepiscopus Philippensis. Antonius Fonseca Episcopus Ailinus. Antonius Xaverius Santamaria Episcopus Cyrenen. Bernardus Antonius Pietetella Episcopus Constantie n. Ludovicus Antonius Valdina, olim Cremona Episcopus Hermopolitanus a

Fabricius Borgia Episcopus Ferentinus. Nicolaus Spinelli Episcopus A versanus. Hippolrtus e Rubeis S. Secundi Episcopus Senogallien. D. Pau. Diuiti sed by Corale

483쪽

D. Paulus Thomas Marana Episcopus Asculanus in Piceno .Fr. Silvester Merani Episcopus Porphyriensis . Antonius Amalphitanus Episcopus Ortonen. & Camplen.

Antonius Cratoni Episcopus Faventinus.

Caesar Boncluti Episcopus Pharentis. Paulus Bona visa Episcopus Spoletinus. Marius Maisei Episcopus Fulgina tensis. Guido Ursellus Episcopus Caesenae. Hyacinthus de Silvestris Episcopus Nepesinus & Sutrinus . Egidius Antonius Iabelli Episcopus Alliphanus. Ioannes Antonius Bachetoni Episcopus Anagninus. Franciscus Antonius Spad ea Episcopus Aquinas di Fregellarum Leo Lucas Vita Episcopus Oppiden. Omnes Pontificio SOIio Assentes , quibus pari ritu se unanimi sententia Episcopi non Assisientes in emittendis pro Canoni time suffragiis accesserunt. Videlicet RR. PP. DD.

Ioseph Schirci Archiepiscopus Dyrrhachinus , qui patrio prius,

deinde latino idiomate tulit suffragium. Sergius Alexandri Armenus Archiepiscopus Caesareae Cappadociae, qui patrio prius, deinde latino idiomate tulit suffragium . Stephanus Assemanus Archiepiscopus Apameae . Ioannes Innocentius Episcopus Fagarasiensis, patrio prius, deinde latino idiomate suffragium emisit. Bernardinus Vari Episcopus Civitatis Castellanae & Hortae.

Jacobus Philippus Consoli Episcopus Amerinus. Ioseph Coppola Episcopus Aquilanus. Ioseph de Rubeis Episcopus Venafranus. Ioannes Franciscus Cavallini Episcopus Alatrinus. Nicolaus Clossi Episcopus Soranus. Ioannes Antonius Castelli Episcopus Catharensis. Nicolaus Maria Calcagnini Episcopus Civitatis Ducalis . . Innocentius Gorgonius Episcopus Pinnen. & Hadriea. Consistoriali Actioni finem tandem imposuit altera brevis Sanctissi.

mi Allocutio , a qua cum esset expeditus, stante Procuratoris Fiscalis &Protonotariorum Participantium absentia. de mandavit mihi ut supra r latum est, quod praesens hoc prout exequor, conficerem Instrumentum.

484쪽

Neapolitano ab intimo Sanctitatis Suar Cubiculo Testibus ad hoc specialiter adhibitis, atque rogatis. Ita est &c.

Ignatius Reest Apostolicis Caremoniis Praefectus. Loco i Signi.

Consistorialibus Actionibus coronidem imponant etiam nunc , quae adnectuntur, suffragia D D. Cardinalium, necnon Patriarcharum , A

chiepiscoporum & Episcoporum absentium ab illis. THOMAS Episcopus Ostiensis θ VAiternensis Sacri Collegit Decanus,

Vic Cancellarius Cardinalis Rufus . Pn absque peculiari divinae Providentiae consilio contingere arbitror, ut SANcTITAs VssTRA quatuor Viris ex sortibus Israel ad

bella Domini doctissimis simulque B. Catharinae de Ricciis Religiosissimae Dominicanae Disciplinae Sectatricis Sanctorum cultum solemniter de-Ceinere cogitet. Haec namque ab ipso aetatis diluculo agere incipiens. di pati fortia omnium humani generis hostium superavit insidias. viresque protrivit. Assidua ac pene ad miraculum jejunia ; Corporis a flagris. a ciliciis , a serreis catenis amictationes . transmissae inter oran bum aliaque pia opera in tegm fere noctes, vulgaria haec erant virtutum ejus exercitia ; virtutibus quidem omnibus sed divinae praesertim charitati litabat : Eratque ipsam et ejus sacrificii victima, quam incendebat ac veluti decinerabat, quae sortis est ut mors dilectio . Hinc ejus oratio sine

intermissione , & perpetuus ille in Christi Domini pastionem , doloresque

affectus, atque ejusdem e Cruce pendentis contemplatio amoris Plena . Hinc quoque Proximi dilectio nunquam non ignea in Catharina suit. illius tamen corporis opportunitatibus ita aderat , ut ardentius Curaret animas & spiritualia commoda. Ita vero commiserabatur peccantium statum, ut impense non semel a Domino petierit, ut tela quae in illos elimaverat, in eamdem ipsam jaceret, atque exaudita gratulabatur magnopere ab aliorum traducta ad suum caput supplicia. Iure itaque optimo Mulielem hanc sortem , heroicarum virtutum meritis adeo illustrem , Omnium charismatum donis praelucentem, & plurium miraculorum lu-Ce coruscantem . Sanctam esse & debito Sanctis cultu esse honorandam ,

485쪽

ANNIBAL Dissopus Portuosis Cardinalis Albanus

S. Clementis nuncupatus.

B Eata Catharina de Ricciis Monialis Virgo ex ordine Praedicatorum

tam eximia morum sanctitate claruit, ut nulla vitae ejus pars fuerit, quae christiana virtute non maxim8 spectetur & habeatur illustris. Audia in dies aetas persectionem addidit, prot radiumque tempus admirabiliora exhibuit spectatae sanctitatis incrementa . Illa Virgines Deo sacras, inter quas fuit adscripta & vixit; illa seculares homines variae eonditionis di ordinis ad virtutem inflammavit, illa compluribus saluti fuit, illa denique a Civibus perinde ac Exteris, quibus innotuit, celebrata est . Multi etiam Sanctae Romanae fcclesiae Cardinales amplissimi. quorum tres nimirum Cervinus , Mediceus & Aldobrandinus Summi Pontifices evasere , aliique viri Principes supremo Urbium ac Regionum imperio clari, praesentes sunt ipsam venerati. Admirabilem Catharinae sanctitatem divinitiis cognitam S. Philippus Nerius , & S. Maria Magdalena de Paetetis suspexerunt. Venerando religio e vitae exemplo , donisque coelestibus longῆ praecipuis, quibus a Deo assuenter ditata suit, altera S. Catharina Senensis est habita . Neque id mirum . Ita enim Catharina de Ricciis in terris egit, ut planε animo , corde, spiritu tota in Deum rapta videretur; sibique penitus mortua uni Deo ejusque gloriae viveret . Digna proinde illo honore est, qui ceteris sanctis hominibus ex Apostolicae Sedis praescripto tribui solet: Quum illis nulla parte Catharina sit inferior. VINCENTIUS Dissopus P nolinus Cardinalis Petra

Major Poenitentiarius .

Ion est, cur B. Catharinae de Riectis virginis ordinis Praedicatorum sanctitatem pluribus prauicem , quam cum viveret multi Epi: copi di Cardinales, qui spiritum ejus probarant, dignam essse dixerunt, . quae in Album sanctarum Virginum reterretur . Ea namque cum spretis

amplissimae domus divitiis, relictique Patria in Monasterio sancti Uincentii Civitatis Prati in Etruria Institutum sancti Dominici fuisset amplexa , ni bit antiquius habuit. quim ut mortificationem Iesu semper in suo

corrore Circumferret . Pertulit ea quidem acerbissimos cruciatus ob Jesu Servatoris amorem , quo maximopere flagrabat, obtinuitque . ut C

rona lpinea suum captit transfigeretur, & Stigmata Domini Jesu in corpo te tuo portaret. Humilitate. obedientia, virginitate . paupertate, charitate , mi seri coidia . omnibus denique virtutibus clara, insignisque dono miraculorum a coelesti Sponso in Coelum evecta est, ubi gloria sem- Piterna frueretur. Quare nemo Catholicorum est, qui non desideret, ut ei Lofum decus per solemnem Canonizationem accedat. I

486쪽

ACTA CANONIZATIONI s

IOSEPH Episcopus Tusculanus Cardinalis Accorambonus. aeoniam Deo optimo Maximo , cujus sermocinatio est cum simpli

cibus, nedum placuit praeclara beatae Catharinae merita supernis charismatibus, cum viveret, liberaliter cumulare, verum etiam uberrimam qua nunc in Coelis fruitur , gloriam singularibus miraculis test tam facere: Jure proinde meritoque S Anc TITAs V EsTRA eam Divorum Fastis adscribet.

VINCENTIUS Essopus Sabinensis Cardinalis Bichius. Ρ Rosectb Virgo sapiens fuit beata Catharina de Ricciis Monialis professa in Mon alterio Pratensi ordinis Praedicatorum . quae in diebus peregrinationis suae divini spiritus in susione Apostolicum consilium secuta cogitavit quae sunt Domini, ut esset sancta corpore & spiritu , atque cum coelesti Sponso in beata regnaret aeternitate . Nec in praeconiscepto desiderio defuit Catharinae divina gratia, quae illam specialibus prosequuta benesciis, ea omnia mirabilia ipsi concessit. quae de sanctis Virginibus Rosa Limana, re Agnete a Monte Politiano in earum Cano-nietationum Apostolicis literis continentur. Impletum vidit Catharina Oraculum divinum : Sponsabo Te mihi in me; & facta Sponsa Christi, illius experta fuit Passionem , ut cum ipso esset in coelesti gloria . Hujus B. Catharinae magnum fuit sanctitatis indicium, quod ipsa Prati commorans S. Philippi Nerii Romae degentis praesentem habuerit aspectum . ipsumque fuerit allocuta , ut testatur Bulla Canoni rationis ejusdem S. Philippi; cumque plena meritis beata Citharina ad Coelum evolasset, tanta sunt ejus miraculorum post mortem patratorum testimonia, ut de illius sanctitate non sit relictus ambigendi locus; di ideo mereatur inter sanctas Virgines adscribi.

NICOLAUS MARIA Tit. S. Petri ad Vincula Presbur

Cardinalis Lercari. GLoriosis ordinis Praedicatorum Virgines aemulata beata Caῖharina de Ricclis, oratione, humilitate , altissima rerum coelestium conintemplatione , ac divini amoris ardore adeo suit eis simillima , ut parem cum eis coelestium donorum partem in terris vivens receperit, eadem in corpore suo patentia signa portaverit, eandemque in Coelis coronam vitae inde promeruerit: Quod cum teitatum iaciant miracula ac prodigia ejus intercessione divinitus patrata, merito catholicae Ecclesiae Faltos ejus nomine augeri enixε postulamus. RA-Diuiti sed by Corale

487쪽

RAPHAEL COSIMUS Dr. S. Marcelli Presbter

Cardinalis de HieronTmis . BEATIssIΜE PATER . Sponsus divinus qui pascitur inter lilia, pulcher. rimos in sacris hortis excolere consuevit flores, quorum coelesti odore ad Angelicam Virginitatis virtutem suaviter capta B. Uirgo Catharina de Ricciis , tanto divini amoris aestu in mediis virginitatis niviabus arsit, tantaque ejus suit coelestium virtutum fragrantia . ut coelestem Sponsum allexerit ad illam annulo subarrhandam . Illam igitur quam Deus ante & post mortem miraculis quoque dignatus est illustrare, Sanctarum numero adscribendam a SANCTITATE VasTRA dignam existimo ad solatium non minus quam ad exemplum ceterorum Fidelium, qui eamdem Angelicam sectantur virtutem . CAROLUS Tit. S. Maria de Ar Caeli Presbter Cardinalis Calcagninus . O Mnipotens Dominus i quia in sanctitate nullam vult inter utrumque sexum meritorum disparitatem , eligit infirma Mundi, ut sortia confundat; sicuti ostendit in beata Virgine Catharina de Riectis Fl rentina, quae ab ipsa sere infantia ita omnium virtutum rudimenta prae- se tulit, ut Angeli sui Custodis aspectu frui ejusque colloquiis recreari frequentissimε mereretur . Crescente verti aetate, abdicatis hujus Mundi pompis, spretisque Parentum blanditiis inter S. Dominici filias adnumerari voluit. Ibi orationi jugiter intenta inter Coelites potius quam inter homines versari visa filii. Amplexus dulcissimos Christi Ieru in Cruce pendentis sibi acceptissimam sponsam esse dicentis meruit obtinere. Coelestium visionum & prophetici spiritus particeps fuit; tamen abiectissimam toto corde se reputabat; tandem coelestis Sponsus, ut Sponsae suae argumenta praecipuae charitatis exhiberet, sacra Redemptionis Stigmata ejus sinistro lateri manibus pedibusque impressit, ut in omnibus sibi similis appareret; quae maturh considerans Clemens XII. ei primos Religiosi cultus concessit honores; quibus novis deinde adie- istis signis & probationibus, ardentissimh deprecor SAMcTITATEM VsosTRAM . ut beata Catharina sanetarum Virginum Catalogo adscribatur, sic ejusdem praeclaris meritis exposcentibus. AER

488쪽

Oriuatis Colamna.

QUA: laus esse solet communis omnibus cum Christo Regnantibus, ut

eos ex massa perditionis elici s praedesina Derit caelestis Pater conformes feri imagini Filii Di, eamdem praecipua quadam ac plane singulari ratione propriam esse B. Catharinae de Ricciis saepe mecum cogitavi BEATIssi Ms P Ars κ . Illam si quidem in benedictionibus dulced/nis ita praevenit m ferator ae misericors Dominus, ut sanguinea Redemptionis Stigmata ipsius sinistro lateri, manibus praeterea ac pedibus insculpserit, spinea Corona Sponsae suae caput transfixerit, nescias utrum majori honoris an doloris praerogativa, tergo profundε impresserit vestigia salutaris Crucis, quae facta fuerat principatus super humerum Redemptoris, per annos duodecim horis viginti octo in hebdomadas singulas communicaverit acerbissimos sacrae Passionis cruciatus , quibus olim Dei F lius peccata nos pertul/r iucorpore suo super lignum . denique ne quid ad abiblutissimam. quae haberi posset, imaginis persectionem deess t, exteriorem Christi Domini speciem exprimi ac repraesentari aliquando voluit Catharinae vultu, ut quemadmodum olim aeternus Pater in Dilecto Filio ita simili quadan tenus ratione in saneta hac Virgine si be e eomplacuisse res aretur; Nemini autem fas est suspicari , quin tanta tamque prodigiosa corporis cum Christo similitudo sejuncta fuerit ab interiori ejusdem imitatione, qua pjissima haec Virgo omnium virtutum exercitatione carnem suam crucifixerit tim vitiis er concupiscentiis . A quum proinde censeo BEAT 1ssi ME PATER ,

ut quae cum Chrisο compassa est, cum Griso etiam in Ecclesia regnet sanctarum Virginum Catalogo inscripta , & quae Christi dolorum particeps suit, consortium aliquod habeat in publicis honoribus, quibus Deus Filium suum exaltans magnifice cum eo fecit, annuntiari jubens nomen ejus

in uni sa terra .

MUMILLUS Urmus Patriarcha Insantinopolitanus Absens

T F Αbes in beata Catharina Bg1τIssIME P rpn, Mulierem sortem non procul & de ultimis finibus, sed in proximis Regionibus natam , quae ab ipsis pene incunabulis manum suam mittens ad sortia oblectamentis omnibus bellum indixit; & gloriosissimas de inferno Hoste

Victorias reportavit. Habes prudentem Virginem , quae sumpto secum divini amoris oleo p eclarissimarum virtutum lampadem accensam semper praese tulit; quamque Dominus in omni patientia , in profunda humilitate, in contemplxtione sublimi, in intensissima charitate assiduε vigilantem invenit. Habes demum dilectissimam Sponsam , quam Christus subarrhavit annulo suo; cui Stigmata Redemptionis impressit; in cujus Diuitigeo by Corale

489쪽

cujus sinu saepe thronum suum posuit; & quam revulsis e Cruce brachiis amplexatus est. Dignissimam propterea censeo, quae sanctarum gloria sublimetur; ut in ejus odorem currentes aeterno Regi plurimae Virgines poli eam adducantur.3OSEPH MARIA RUus Arehiepiscopus Capuanus Assisens .

IN concluso coelestis Sponsi horto virentes semper apparuere flores :Beatae vero Catharinae de Ricciis virginitatis, humilitatis ac charitatis lilium micavit, velut inter stellas luna minores: Haec enim aetatem . sexum. naturam praetergressa Angelicam in terris vitam peregit, hinc tot splendidiora charismatum dona in cor ejus fuerunt a sancti Spiritus liberalitate effusa , ut vix aliqua imitanda sed Posteris admiranda potius collata esse viderentur . Nec mirum videri debet, quod Deus talia ac tanta in beata Catharina congella esse voluerit dona coelestia , siquidem cum prius de fundamento cogitasset humilitatis, ideo misericorditer ac copios h respexit humilitatem Ancillae suae : Quapropter cum jure emanatum si Decretum de publicὸ peragenda Virginis Canonigatione . ut executioni mandetur, enixh pollulat tota ordinis Praedicatorum Familia . cui annue dum censeo , si SANCTITATss V EsTRA accedat oraculum . Et ita &c.

D. FERDINANDUS ROMUALDUS Guiecioli Archiepiscopus

Rawnna Assisens. D Eatae Catharinae de Riectis Acta legenti S1M TIssIΜs PATRR , occurrit statim ipsissima imago Catharinae alterius, Senensis videlicet, occurrit Theresiae & Magdalenae de Paetetis imago. Idem in ea illibatae virginitatis flos; idem humilitatis, poenitentiae omnisque virtutum generis miraculum ; idem vero & praecipue admirabilis, suavissimus, prodigiosus in Deum amor . Occupant legentem charismatum dona . ineffabilia divinae in amantissimam Sponsam dilectionis argumenta : Occupant coelestia sponsalia , Crucifixi Stigmata, compassivus Sponsi in Cruce morientis dolor. mutuique tenerrimi amoris incomprehensibilis communicatio . Quis ergo talia recogitans non obstupescat , mirabilemque Deum in hac Samsta sua non fateatur & praedicet 8 Innumerabilia demum, quae Viventem comitata sunt prodigia , & innumerabilia , quae seculo defunctam secuta leguntur, totidem sunt ineluctabilia signa , totidem voces, quibus eam in altissimis Paradisi sedibus inter sanctas Virgines collocatam , in terris etiam cum sanctis Virginibus venerandam eise , ipsi Coeli apertissim ε demonstrarunt ac demonstrant.

490쪽

M. ANTONINUS Camarda Episcopus Reatinus Assiseηs.

BE1τIssi ME P, TER . Beata Catharina de Ricciis Florentiae nata postquam perplurimos fructus honoris & honestatis edidit, inaestimabilem illam gloriam obtinuit, ut ejus Sponsa mereretur esse . in quem desiderant Angeli prospicere . & cujus pulchritudinem Sol & Luna mirantur . Unigenitus namque Filius Dei revelata ei facie festivus in sinu Matris occurrit, tenensque manum dexteram ejus, & in voluntate sua deducens eam, ac cum gloria suscipiens, annulum in signum perennis amoris sui ei praebuit, desponsavitque in fide . Et ut Vir dolorum ae Sponsus sanguinis eam visibilibus Redemptionis nostrae signis, quinque scilicet vulneribus suis condecoravit , ut quae Socia esset in passione, Socia quoque foret in ejus glorificatione; ideoque connumeranda censetur iaculo SANCrITATIs V EsTR E inter sanctas Virgines, quae regnant cum

Deo, & Agnus Dei cum illis. Fr. PAULUS A beran de Bussan Episeopus Melitensis Assisens.

BEATIssIME PATRR . Quatuor Beatorum triumphos beata Catharina de Ricciis Monialis Ordinis Praedicatorum, eximiis & excelsis vi tutibus quae Virginibus imitandae proponuntur , decorat ac perficit, &fic utriusque sexus Christi fidelibus vestigia sanctitatis sectanda exhibe tur . Enim verti gloriosa virgo per quadraginta duos annos Monasterii Pratensis regimini praefuit . in quo humilitate , patientia, prudentia, vitae austeritate praeluxit. Divino amore jugiter accensa sublimibus ch rismatibus a coeles i Sponso insigniri meruit. Perfice Ba Tissi MA PATER . divinum tam praeclarae Virginis Canonietationis opus, & fac illam auctoritate suprema qua omnibus in Domo Domini emines, cum sanctis Virginibus connumerari. & esse triumphalis gaudii participem . D. PLACIDUS Pe ancheri Episcopus Tiburtinus Assisens. B Eata Catharina de Ricciis adhuc pene insans non obscura suturae sanctitatis praebuit indicia ; siquidem ab eo tempore pueriles lusus ex si pietatis exercitationes in deliciis habuit ; rationemque orandi ab Angelo suo tutelari, qui se illi conspiciendum dabat, edocta precibus

ac rerum divinarum contemplationi assiduhvacavit. Aitatis anno tertio decimo, aegre impetrata a Patre venia , convolans ad Coenobium Pr

tense Tertii ordinis S. Dominici ante & post Professionem vitam vixit Angelicam . Et sicut sanctam illam virginem Senensem ejusdem Instituti

sectatricem, cujus nomen sortita fuerat, aemulata Virgineum corpusculum inedia, vigiliis, flagellationibus jugiter amictavit; ita iisdem ac Diuiti sed by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION