Thomae Linacri Britanni De emendata structura Latini sermonis libri sex. Index copiosissimus in eosdem

발행: 1537년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 어학

11쪽

TH o. 14 DE E M E N D. s T R V c T. L I B. I. dae sit personae, cum quicquid vocam',id omnino alloquamur: non tamen contra, quicquid alloquimur, id continuo vocemus quae res fortasse Triphonem fefellit, qui pronomen itu tantum esse vocativi casus putabat tum ad quae sermo dirigi non potest, ea prorsus vocativis careat. Eiusmodi nomina sunt inter rogatiua,relativa,infinita, partitiua & particularia. Nam uniuersalium quibusdam, praesertim eorum,quae sic proprie dicuntur, nescio cur vocativus desit: fortasse etiam nec particularium quibusdam defit, ut in illo Uirgilis, Exoriare aliquis nostris ex ossibus vltor. Pronomina vero eiusmodi sunt ego & quae tertiae personae sunt primitiva. In illo enim Ciceronis, O nox illa quae tenebras attulistimon tam demonstratio aliqua quae propria sit pronominibus quam nobilitatis siue eminentiae indicatio quaedam significatur. Simile quid videtur in illo Tibuli, Idem,si fas est, mos precor ille redi. Tertia persona est, quae aliquid significat, ut de quo sermo habetur. Sub hae comprehenduntur omnia nomina,etiam prO- nomina & participia, praeter ego & tu, & vocativos. ζQuod) a Graecis postpositiuus articulus dicitur: a Latinis, alijs prouocabulum, aliis pronomen infinitu ,aliis relatiuum nomen est enim substantiae relatiuum nemperqui,quae,quod. Ideo inter pronomina a Latinis grammaticis est coniectum, quod fortasse iccirco inter nomina ponendum non censuerunt, qubd & quorunda pronominum declinationem imitetur, & Graeci articulo pro eo

stantur, nec eius unius causa numerum partium augendum extistimaret. Distat tamen a pronomine, quod nullam in se certam starchus. personae differentiam includit quod proprium, ut Aristarcho placet, pronominis est sed omnibus coniungi promiscue potest, Cur infinitu iundedi infinitum pronomen a veteribus appellatum est,ad Infi* verbi similitudinem, quod item cum nullam personam h beat, omnibus iungi personis sine discrimine potest. Caeterum cum multis nominib' apud veteres appellatur,nos interim prouocabulum qui, vel relativum qui, distinguentes videlicet ab M lijs,tum substantiae resaliuis,qualia sunt pronomina: tum accidentis, qualia sunt qualis & quatus, claritatis causa vocabimus.

quod.

12쪽

De verbo.

Aliter, verbum est pars orationis cum tempore 3e modi, significativa. Verborum,quod ad significationem spe talitria sunt gene- Ve'i dicissara, activum,passivum,& neutrum. Vocis ratione, duo:principale, ut edo:declinatum,Vt esurio.Terminationis ratione tria ma- ixime, in o,in r,& in m. Significationis pariter & terminationis respectu,quinque: nempe activum, passivum, neutrum,commu- ne,& deponens. Constructionis ratione duo,absolutum, ut stic i

Actiuum est quod o finitum, ab agente in aliud ceu patiens Am-- trans indit actionem,transpositisque patiente in nominatiuum,&agente in ablativum cuma, vel ab praepositione,eundem sen tisum, non repugnante publico dicendi via, passiva voce reddere potest. Habetque tres siue gradus,siue species, generave dicere Amubia tres mauis. Alia enim passiuam interpretationem in omni persona species. & numero recipiunt, veluti ea,quorum actio in rem praeditam loquela siue rationalem recipitur,vel ut Priscianus interpreta- . . Itur quae fateri potest id, quod in se fit, ut doces, vel docet me, doceor a te,vel ab illo. Alia in tertia duntaxat utriusque numeri: ut ea,quorum actio in id tantum proprie transit,quod loqui non potest. doctissimus Theodorus,ολορνογπικὰ vocat. Sieutiaro agrum & agros:aratur ager,arantur agri. Nauigo Tyrrhenum aequor,& Tyrrhenum aequor nauigatur a me. Poto flumen,& poto flumina: potatur flumen, & potantur sumina. Cicero, Quo in genere etiam in republica multa peccantur. Lucanus, Plus cinerum Haemoniae sulcis telluris aratur. Ouidius, Quot piscibus unda natatur. Haec tamen in Prosopopoeia primas &secudas personas accipere possunt. Alia in tertia duntaxat sim gulari talem interpretationem admittunt, ut ea,quorum actio in aliquid cognatae tantum significationis transit,quo modo tertia persona quorundam, quae alias neutra absoluta sunt, passiuam interpretationem recipit, ut curritur stadium. quanquam nihil

prohibet, quo minus haec quoque, si opus sit, pluratiue pros rantur. Tametsi Diomedes repugnat, sed nulla nixus ratione.

13쪽

Cur enim non curruntur stadia, sicut curritur stadium, dicas Aliter,& breuius, Actiuoru triplex est ratio. Alia quae in tres personas transit, ut amo, doceo, me, te, illum. Alia quae in tertia duntaxat, sed utriusque numeri,ut aro campum,& campos . Tertia quae in aliquid cognatae significationis transit, modo in quid transeat explicetur, ut curro stadium, vituo vitam duram: hactenusque activum est. Passivum est,quod r finitum transpositis personis interpre-c ' tali retro activa voce possis sic, Docemur a praeceptore, praece- Passivo si tri ptor docet nos. Passivorum,sicuti amuorum, triplex est ordo. Ple ti Unus eorum,quae a primo activorum genere ducuntur,quae omnes personas & numeros recipiunt, ut doceor. Ad quem ordine 2x lis illa quoque significationis saltem gratia reserantur, Uapulo, ve- neo, fio, liceo,quae neutralia passiua Priscianus vocat, Graeci ρωτο αλπιώ. Alius eorum quae a secundo, quae tertias utrius- .. ' que numeri personas habent, ut aratur,arantur: quae etiam per Prosopopoeiam ut dictum est primas & secundas recime posImpersonale. iunt.ἈTertius eorum quae a tertio,quae tertiam fere singularem recipiunt, ut statur, curritur,dormitur. Impersonalia ideo diibi,1 quise sine patientibus personis a fronte expressis lard legantur. Commune est, quod or finitum activorum, passivorumque significationem complectitur, ut Veneror, moror. Neutrum est,quod o vel in finitum, nihil ut in patientis per ρ,.sonam transfundit. Itaque nec reciprocam interpretatione pas- ue., si mrecipit, nisi sicuti paulo antὰ dictum est. Sunt aute neu- situ iudiue VRriae species,substantiae una,nempe Sum es est. Alte- supina. eorum, quae Graeci dicunt, Latini absoluta, vel absolutiva: sie utique appellantes,qubd per se sensum absoluat. Absoluta du- . Vetcrescut Diomedes resert) supina vocarunt. Talia sunt du-ficia. plicia. Alia, quibus actio ipso verbo completa significatur, ut curro,ambulo, pluit. Qua ratione quaecunque verba ad quaestiones factas per ago vel facio redduntur, cuiuscunque alias sint generis, huiusmodi verborum naturae sunt:qubd sie videlicet sola v bi actione, satisfactum quaestioni videtur. ut Quid agis, vel lacus Amo scribo, loquor,disco. Alia quib' passio in ipso verbo completa significatur, quae ἰδο α λ Graeci vocant, ut palleo,

iubeo. Talia sunt&plaeraque eorum,quae veteres inchoativa Vocarunt. Laurentius Valla continuatiua, ut pallesco, nigresco.MPQR Deponens est, quod or finitum, vel activi significationem ςbtinet, ut tueor, c5templo loquor:vel neutri, ut philosophor,

14쪽

labor. Absolutum verbum quid sit, iam dictum in.

Transitiuum id dicimus,quod in aliquem casum fertur, di- Transitivum. uersum ab eo,qui ipsum praecessit, ut Iego, egeo, placeo, careo. v ΕRBO ACCIDUNT QUATUOR, tempus,modus Quae vcibo quem statum 8c qualitatem aliqui appellarunt)persona, nume- accidant. s. Tempus esto, quod certam actionis qualitatem secundum V pus

prius & posterius demonstrat. Diuiditur grammatico in tras Tempus tri partes, praesens, praeteritum, & suturum. Actionis nomine hoe loco & passionem & neutram assectionem intelligi postulo. Praesens tempus,quod & instans grammaticis dicitur, est quo in . actio nune geri significatur,ut scribo. Praeteritu est,quod prae- -eritum. terisse actionem significat. Huius triplex est ratio. Nam aliud Tripita prauerimpersectum dicitur, quo prius quidem aliquid agi significatur, teritum. non ψrien absolutam persectamve actionem esse. Aliter, Quo Imri Mum' cotinuatio praeteriti alicuius, non perfectio significat .vt Ut gilius, Hie templum Iunoni ingens Sydonia Dido Condebat. Erat enim adhuc in opere. Et Plinius in praefatione, Et ea,quae mirando non satiamur, pendente titulo inscripsisse, ut Apelles faciebat,aut Polycletus:tanquam inchoata semper arte & imperfecta. Aliud perfectum, quod praeteritam absolutamque signi- Persectum. ficat actionem, quod idem Plinius paulo infra verbis illis ostendit, Tria non ampIius ut opinor absolute traduntur inscripta tille fecit. Hoe in passivis, communibus,& deponentibus Duplex perse- duplex est, itaque etiam duplici circuitione explicatu. Alterum,icti vox in Pasquo proximὰ praeteritum aliquid significatur, ut pransus sum. Alterum quo ulterius praeteritum, ut pransus sui. non enim si modo pransus sis, pransus sui, commiae dixeris.' Aliud plus Pius quamquam persectum, quod praeterisse actionem, sed respectu prae- rimo quid teriti impersecti, perfective significat. Futurum est, quod rem futurum. in futurum gerendam significat. vi Nascetur pulchra Troianus origine Caesar. Hoc promissiuum modum vocarunt aliqui, P missium . quod aliquando non tam plane futurum 3liquid denutiat,quam aliquid promittit, seu velle quid facere ostendit. ut Virgilius, Ibo,& Chalcidico quae sunt mihi condita 'ersu Carmina pastoris Siculi modulabor auena. Et Ouidius,' imus o nymphae

monstrataque saxa petemus. Huius aliud genus iacit Pompo- Pomponiurinius, nempe quod exactum vocat, ut Videro,abiero. Quaquam Futum exactu Donatus talia, subiunctiva pro indicatiuis posita putat, ut in illis, Dictum & factum,inuenerit aliquam causam, quam ob rem

eiaciat oppido. Et alibi, At si pergis,abiero Vo. Inuenerit pro .

15쪽

porii diuisio. Modus.

inueniet,& abiero pro abibo. Hoc genus Graeci non habent,sed utuntur pro eo, participio praeteriti cum futuro verbi csum Ἀ- cptis et . M. Aristotelis Topicoru, δε - ἱ ς οπι παντὶ - P, οπι πινι muro D- σό-μ τα, quod Latine ut saltem huc quadret,sic interpretere, Qui aliquid omni inei se mostrauit, etiam alicui inesse monstrauerit. Demost lienes, O, cp-ν υμεῖς ἐπατηγηκότες παντα Videtur 3 ex praeterito & futuro mistu, ut interpretatio indicat: sed & diuertorum modorum commune. Indicatiui. ut Uirgilius, Suggere tela manu, non vllum dextera frustra Torserit in Rutulos. Terentius, Sed si te aequo animo ferre accipiet, negligentem feceris. Et interrogative.ut Uirgilius in nono, Unus homo,& vestris θ ciues undiq; septus Aggeribus,tatas mages impune per urbem Edideriis iuuenia Primos tot miserit Orcos Subluctivi. ut Ouidius, Sic ne perdiderit, non cessat perdere lusor. Cecit. Plin.ad Ursum, Ero enim securior dum legam, statimque timebo quum legero. Signifi enim

plane,in οὐ γνωκώς ὴ l M. De optatiuo non succurrit exemplum, e ue minus,quod nec simplicis in hoc modo futuri sacrule inuenias. Id euenit propter isodynamon potentialis cum promissiuo modo, siue futuro tempore, quorum utroque significatur voluntas, vel debitum,ut in modis latius apparebit. Grocinus ut in omni literarum genere, ita in hoc quoque curiosus, aliter tempora diuidere solebat. Nam praesens,praeteritu & suturum, singula duplicia secit, hoc modo, Praesens imperfectum, ut scribo:praesens perfectum Graece dictum, ut scripsi: hactenus cum Stoicis sentiens, ut ex Prisciano accipimus.Deinde futurum imperfectum, ut scribam. Futurum exalbam siue a solutum, ut scripsero. Rursus praeteritum impersectum ut scribebam, perfectum ut scripseram. M o D v s Latine, sicuti Graece latius patere videtur, quam id quod Graeci vocant. Itaque nec mirum est veteres,qui sub verbi appellatione, quicquid agere,pative significat, intelligebant, etiam participialia, verborum modis adnumerasse: atque ea, gerundi modum, ut alium fatendi, alium imperadi appellasse. Nos cum Graecis verbi vocabulo archius contracto,etiam modum ad ἐγκλισο contrahimus,quam ipsi sic definiunt, ut sit voluntas vel affectio animi per vocem significata: ubi rectius adsignificata vel consignificata mea quidem sententio dixeris. -

16쪽

Ist Uune Graeci Latinique in quinque, ad summum seκ diuis Modorum M.tunt. Indicativum, qui alias & finiendi,& interrogadi,&satm-di,& pronuntiativus dicitur. Imperativum siue imperandi, H, - potheticon,quem cum imperativo coniungunt. Optatiuum, siue optandi. Subiunei iuum,sive subiungendi. Et Infinitum,quem e- .

tiam alis verbum infinitum, Gellius Indefinitu vocis. Stoici nomen potius verbi putarunt,quod nec solui ut videtur in aliud, sicut reliqui modi possit,nec voluntatis vllius,aut aflamonis sit adsignificativus, caeteros omnes Syncategoremata & Symbama. ta dicunt. Nobis alium his adiicere visum est, in quo est Latini sermonis non solum lepos, sed etiam compendium, cum quod alias peridebeo vel tpossum) est linterpretandum, una voce di- 'xisse liceat, ut mox ostendemus.

Est igitur indicativus, qui rem ut indicatam narratamve si - Indicativus. gnificat.vt,Nos patriam fugimus. Hunc & per interrogatione,& dubitationem saepissime usurpamus. vi, Gis leget haee An in ast . veniis Hic modus omnia recipit tempora, discretis etiavocibus, ut in ipsorum temporum exemplis palam fecimus. Imperativus est,qui rem ut imperatam iussamve signi eat. Huic ex personis prima non datur, quod nimirum cum imporatio sine secunda consistere non possit, nemo sibi vi loquenti commode imperet. Tertia tamen datur,qua in absentem imporari aliquid significetur. Nusquam tamen sine secundae consortio,ad quam videlicet imperatio fiat. Interdum per tertiam per. mi o tantum significatur. Unde permissiuus modus dicitur. Ex temporibus vero mea quidem sententia laturum hic nu dus non habet,quὁd ad gerendum aliquid, opinione saltem imperantis, semper sit imperatio. Itaque etiam suturi temporis adverbiis eouiungi omnibus suis temporibus potest, ut scribe

nunc, vel cras: nunquam praeteritis. non enim dicas, scribe, aut

scripseris heri. Sed nec Graeci, propria saltem voce, futurum in hoe modo habent. Fuitque haec vetus opinio, ut Apollonius ipse fatetur, qui tametsi aliter sentit, mihi tamen ratione ulla

non persuadet. Reliquorum temporum id quod constat praesens & praeteritum recipit: & praesens quidem duplici Vo petaties.ce & sua, praeteritum una & cum subiunctivis communi. Praesens. ut Virgilius, Nudus ara. Item, Primus humum ω-dito, primus deuecta cremato. Item, Laudato ingentia rura, Exiguum colito. Horatius, Non satis est pulchra esse poemata, dulcia sunto. Et quocunque volent, animum auditoris agunto. - b. ij. H

17쪽

modus.

Cur enim has voces, quae in to,tor,tote exeunt,futura esse velint grammatici, ipsi viderint. Ego certὰ non video qui eas coniunctas eum alteris videam,quas latentur praesentis esse. ut Propertius, Aut si es dura, nega: un es non dura, venito. Virgilius, Tityre dum redeo breuis est via pasce capellas.Et potum pastas age Tityre,& inter agedu, Occursare capro cornu ferit ille eave to. Sed nec Porphyrio, qui iam positos Versus enarrans, Sunto, inquit,& agunto, sint & agant significant. Nee Seruius ut vid tur qui super illud Virgilis Nullus amor populis,nec foedera sunto. Sunto pro sint interpretatur,& eam formam a tertia plurali praesentis indicatiui deduci ait,o litera metri causa adiecti. Idem Diomedes iacit, & Mandatiu im a nonussis vocatum ait. Praeteriti exempluar sit illud Ciceronis ad Atticum, Sed amabo te nihil incommodo valetudinis tuae seceris. Et Martialis, Dic quotus es,quati cupias coenare,nec ullum Addideris verbum, coena parata tibi est. Idem, Viue velut rapto, fugitivaque gaudia carpe: Perdiderit nullu vita reuersa diem. Et passiua illa,quae latetur Priscianus praeteriti esse, licet activa neget, idictum sit, determinatum sit. J Et Quintilianus Institui. De pu ris inter quos educabitur ille huic spei destinatus, idem quod de nutricibus dictum sit. Idem etiam de praesentibus annis praeceptum sit, ne quod cuique discendum est,sero discere incipiat. Et permissiue: ut Virgilius, si sine pace tua, atque inuito numine Troes Italia petiere, luant peccata, nec illos Iuveris auxilio. Quibus tamen omnibus praeteriti sormis, siquis penitus inspiciat, persectio absoluti ue potius,quam actio ulla praeterita mgnificatur, ne quis non gerendum aliquid imperari putet. Ego

'. i. iis &-quam persectum, saltem permissiue, apud nos quo- talia' minus, quam apud Graecos, legere videor. ut in illo Virgilii in quarto, Verum anceps pugnae fuerat fortuna: fuisset:

Quem metui morituras Hypotheticos, qui aliter Authypol Ehos dicitur, est cum nos una cum alijs ad aliquid subeundum summittimus. Hic primam personam multitudinis duntaxat recipit: ut Eamus,& in media arma ruamus. Hunc nonnulla ratione Latini cum imperatius coniungunt: & quod vi gere

dum semper aliquid significat, & quod sine secunda persona

adhibita non consistit. Tempora videtur habere posse eadem, quae imperativus. Quae optandi modo a gramaticis tribuuntur voces,rem V

luti optatam significant,nec rescit factane sit,an fiat,an faciada

Peratim.

Hypothetiis

cos.

dus.

18쪽

sit quod posteriores veterum sesellio incerta tamen esse ei, qui

optat, omnino Videtur. Itaque Graecis nullo tempore deficitur sed nee Romanis ante Donatum, ut Priscianus in v III. r ses t. Is enim primus leuissima ratione inductus, praesens & praeteritum sustulit, quorum tamen usus frequentissimus est. Cuius Priscianus cum non esset ignarus, mirum est contra tum Graeeos,tum Latinorum veteres, unum Donatum sequi voluisse, nee

exemplo saltem,quod ipsemet ex Lucano protulit,admoneri potuisse,-Dii vota secudent, Et fibris sit nulla fides, sed coditor artis Finxerit ista Tages. In quo quis praesentis exepla do videt Quis vero veterum lectioni assuetus,ut Priscianus fuit,serd omnium huiusmodi temporum non ubique aduertat Pras entis sine signo, ut Terentius, Dii illum perdant. &, Dis te eradicent. Et eum signo. v K Vtinam sic sint, qui mihi male volunt. Cicero ad Atticum, Atque utinam ipse Varro incumbat in causam. Imperfecti: ut Terentius, Utinam isthuc verbum ex animo diceres. Perfecti: ut Utinam hic surdus,aut haee muta facta sit. Plu uam perfecti: ut O utinam tunc cum Lacedaemona classe petebat, Obrutus insanis esset adulter aquis. Uirgilius, Fecisissentque utinam. De suturo sua praesertim & propria voce magis est incertum:quanquam Priscianus in illo Uirgilis, Hae Troiana tenus fuerit fortuna sequuta: verbum tauerictam praeteriti,

quam suturi ait esse posse. are illud Hypsipyles ad Iasonem,

Credula res amor est, utinam temeraria dicar, Criminibus falsis insimulasse virum. Et Cicero ad Atticum, Est mihi praecipua

causa manendi, de qua utinam aliquando tecum loquar, cum si

milibus, ad praesens potentiale, quod saepe cui antea est dimima

laturo est isodynamon, rei)ciendum: quae res multis fortasse imposuit,qui idcirco putarunt eiusmodi voces esse futuri. Potentialem vocamus, quem Graeci per αν coniunctionem Potentialis& verbum duplicis modi, alias indicativi, alias optatiui expliacant, quo minus illis modum unum statuere licuit. Nobis, quibus id non obstat quippe qui optatiui voce tantum utimur ratio unum modum statuendi non defit: & alioqui sic faciamus o. portet,nisi confundere diuersissimas asscmones volumus, quales sunt huius de quo nunc agimus, & optatiui. Siquidem in altero indicatio est potentiae debitive, aliquando voluntatis: in altero tantum significatur optatio. Rursus ille per interrogationem saepe usurpatur,sicut etiam optatiue aliquando, ut paulo ante diximus: hic per interrogationem accipi non potest. Nec est ut ar- b. iis.

19쪽

12 DE EMEND. sae Rue T. LIB Iibitro, quod aliquem torqueat,quo minus hic duos esse inia cocedat, propterea quod una sit utriusque vox,non magis quam ubi optatiuum & subiunctivum duos facit,quorum non minus, ut elare liquet, una est vox.Haec vero nostra sententia cui place bit, potest, si volet, hunc, quem novamus modum, potentialem. appellare . Cui diuersa sententia erit, siue optatiuum esse con tendat, nam subiunctivum esse,ut Priscianus non recte censet, nulla ratio efficio siue voces quinque temporum, quae publice subiunctivo tribuuntur, triplici significato donet, optandi, potentiae,subiunctivi hoc autem est indicandi, caeterum sub altero

verbo subiecti, ut post dicetur dummodo significationis ipsius& usus admonitus, Latinius loqui incipiat, me certὰ non Aendet. Caeterum,quo melius hunc quem volumus, quasi de facie agnoscat, exempla per singula tempora ponemus. De praesenti huius rationis. Cicero de praetura urbana, Siquis noui quid instituerit, is non omnia, quae ante acta sunt, rata esse patiatur.

id est non debet pati rata esse, ut Priscianus ipse interpretatur. Plinius de AEsopo histrione,& filio eius, Non sit tamen ut verum fatear sacile inter duos iudicium turpitudinis. Virgilius, Quicquid eris: nam te nee sperent tartara regem, Nee tibi r gnandi veniat tam dira cupido. Vbi csperent possunt sperare,&ἴveniat) potest venire, significant. Iuvenalis, Expectes eademu lammo minim ue poeta.pro potes expectare. intilianus, Non expectes, ut statim gratias agat, qui sanatur inuitus. pro debes expectare.Columella, Non enim dubium est Marsici, Suerentinique & Albani, atque Cecubi agri vites, omnium, quas terra sustinet, in nobilitate vini principes esse:&ecunditas ab iis sortassis desederetur. Huius perpetuo modi est,& quod in illa fi gura legitur. Terentius, Nihil est adhuc quod vereare Clinia. Cicero ad Quintum fratrem, Nihil est quod verear de eius eruditione. Idem, Quod labores nihil est. pro debes laborare. Horatius, Non est quod multa loquamur. Et per interrogatio nem. Virgilius, An memorem portus Lucrin ue addita claustras' Idem, Quis eIadem illius noctis,quis funera sando Expliacet, aut possit lachrymis aequare labores Vbi simul interpretatio huius temporis est. Horatius, Spectatum admissi risum tensatis amici. Liuius, Quis enim rem tam veterem pro certo affirmet: Et sub infinita particula.Cicero Attico, Ex eius nuntio Ma-ciique meditabor, quo modo cum illo loquar.Quintilianus,Ego

dubito,an id plurium potius appellem.

20쪽

De impersecto.ut Teretius, -Diceret, Quid feci quid commerui, aut peccaui pater' pro poterat dicere. Idem, Fundam tibi nune nimis vellem dari, ut illos procul hinc caederes ex oe- culto: facerent fugam . pro deberet,aut vellent facere. Virgilius, Progenie sed enim Troiano a sanguine duci Audierat, Tyrias

olim quae verteret arces. pro deberet vertere. Et per interrogationem. Idem, Quid facerems neque seruitio me exire licebat.

De praeterito perfecto. Horatius, Illum & patris crediderim sui fregisse ceruicem. Terentius in Andria, Vbiuis facilius passus sim, quam in hac re me deludier. pro possum credidisse, 6e possum passus esse. Idem in Hecyra, Denique hercle aufugerim, potius quam redeam, si eo mihi redeundum scirem. Virgilius, Non ego te mensis & dijs accepta secudis Transierim Rhodia, & tumidis Bumaste racemis. pro possum, vel debeo transisse. Terentius, Vbi si paululum quid te fugerit, ego perierim, pro

debeo perijsse. Horatius, Non tamen hoc tribues,dederim quoque caetera. Quintilianus, Qualis adhuc fortasse nemo fuerit.

pro Ibet fuisse. Qua periphrasi usus est Plinius ubi dieit,Poenitentia hoc primum debet inuenisse. pro inuenerit. Talia sunt, Non improbe sperauerim, concesserim, prope dixerim,& similia. Et per interrogationem. Iuvenalis,Quis tulerit Gracchos deseditione querentes: Et infinite. Valerius Maximus, Itaque Corneliam, nescio utrum staticiorem dixerim, quod talem virum habuerit, an miseriorem, quM amiserit. Plus quam perfectum. Virgil.-Faces in castra tulissem, Implessemque foros flammis, matremque patremque Cum genere extinxem, memet super ip 'sa dedissem. pro volueram, vel debueram ferre, implere, extinguere, dare. Cicero de Pratura urbana,Voconia lex te videlicet delectabat. Imitatus esses illum ipsum Voconium, qui haereditatem lege sua ademit nulli. id .est debueras imitari. Qua periphrasi usus est Iuvenalis,- Agmine facto Debuerant tenues olim migrare Quirites. Exempla huius temporis in potentiae mgnificatione,rara inuenio, fortasse quod periphrasis eius magis usurpetur. Cicero ad Atticum, Sed cum haec scribebam quinto Calendas, Pompeius iam Brundusium potuerat venisse. Uid tur tamen eiusmodi esse illud Ciceronis ad Aulum Cecinnam, Dicerem quae antea futura dixissem,ni vererer, ne ex eventu fi gere viderer. Videtur enim pro potuissem. dicereaccipiendum esse illud Nixissem. . Per interrogationem, exemplum auth ris modo non succurrit. Sed tale omnino inueniatur, quale sit,b. iii .

SEARCH

MENU NAVIGATION