Thomae Linacri Britanni De emendata structura Latini sermonis libri sex. Index copiosissimus in eosdem

발행: 1537년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 어학

41쪽

- EHEND. STRUCT. LIB. I. Quandiu. Quoties. Quousque.

In diem. In horam.

In dies. 1n horar. ordinis. omnino.

Ad quandiu tantisper, paulisper, aliquantisper, parumper, semper, usque pro assidue. Ouidius, Vsque metu micuere sinus.

Terentius, Ut animus in spe atque in timore usque antehac attentus fuit. AEternum, aetatem, diu, iandudum, iampridem, cum

scilicet presenti iungitur, ut in constructione dicetur. praeterea, iamolim.

Ad quoties saepe, raro, subinde, identidem, plaerunque, quotidie,quotennis, in dies, nunquam, toties. Et quae numeralia dicunt, Semel, bis, ter,quater, quinquies, sexies,& sic deinceps millies,pluries, infinities. Si modo legantur apud idoneos veterum.

Ad quousque adhuc, etiam pro adhuc, hactenus, In diem,

In horam. Quorum alterum, quasi ipsius tantu diei ratione habita significat. Alterum,quasi unius tantum horae. Quintilianus, Non ut ferae volucres,praesentis modo cibi memores in diem vivunt. Salustius, Panem in diem mercari. Cicero Philip. Haec quae in horam vivunt, non modo de bonis ciuium, sed ne de utilitate

quidem sua cogitauerunt. Ponitur In diem)aliquando γ pro

in spatium unius tantum diei. Ouidius Metam. - Currus petit ille paternos, Inque diem Alipedu ius & moderamen equoru. Item, In dies, In horas,quae per singulos dies, & per singulas horas significant, sed lard cum incremeto aliquo. Itaque sere c5- parativis, vel verbis incrementum significantibus iunct a Ieguntur. Cicero, Cum id malum serperet in dies magis. Liuius, Crescente in dies multitudine. Virgilius, Gallo cuius amor tantum mihi crescit in horas, Quantu vere nouo viridis se subiicit alnus. Aliquando tamen cum alijs.Cecilius Plinius, Expectantem in horas. Videntur etiam haee posteriora quasi pro die & hora accipi. Plinius decimo,Condit in thesauros maxillarum cibum Sphingiorum & Satyrorum genus, inde sensim ad mandendum manibus exprimit. Et quod formicis in annum solenne est, his in dies vel in horas. Huius generis sunt aeternu, semper, aetatem. Nec ignoro ex his multa etiam ad quandiu responderi posse. Proxima his sunt,quae ordinis dicuntur. vi I nde,deinde, dehinc, deinceps,nouissime,posti emo, in primis,primum, iamprimum, inuicem de vicissim pro secundo loco, denique, demum,tadem, ad summam, in summa,omnino. ut Caesar de bello Gal. Sibi autem mira videri quid in sua Gallia, quam bello vicisset, aut Caesari aut omnino populo Romano negotis esset. Tria tamen illa, Denique, demu, tandem, etiam sermonis absolutione

cum celeritate nonnunquam indicant.Virgilius, Nil nostri mih

42쪽

DE ADVERBI o. '

seret noti me denique enis. Plinius natur. hist. Ea demum sola auium non nisi volando pascitur. Cicero, Quousque tandem abutere patientia nostra Catilinas' Fungitur horum vice interdum breuiterqueo Plini' de Lusciniis,Breuiterque omnia tam miteret paruulis in faucibus, quae tot exquisitis tibiarum tormentis ars

nominum excogitauit.

Sunt & quae divisiva vel diuidendi vocentur, ut bisulam, Diuidendi. iussariam,multifariam, aliquotlariam. Et interrogativa siue interrogadi, a iam dictis diuersa, Cur, Aliai mota quare, Quin pro cur non,quid ita,quianam pro cur,quamobre, spm , quemadmodum,quomodo, ecquid, quod Donato significat alti quantulumne. H qu pro ad quem usum vel quam utilitatem. Horatius, Quo mihi fortunam, si non conceditiir viis Et unde. ut Iuvenalis, Unde tibi frontem Iibertatemque parentiss Praeterea quantum,&quam pro quantum. Scire licet omnia interrogandi adverbia,cuiuscunque sint generis.non minus quam interrogatiua nomina, infinite usurpari io posse,ut Video cur venias. Sunt in adverbiis & alterius generis infinita tum particularia tum uniuersalia, ut qualibet,quantumcunque,quantumlibet, quantumuis,& quanuis pro quantumuis. Sunt 8c vocandi adverbia, ut heus. Vorandi.

Et respondendi, ut heu. Re MinyEt negandi, ut non, haud,nequaquam, ne pro non.Gretius, Neondi. Hoe modo te obsecro, ut ne credas a me allegatu hunc senem. Parim

nisi potius totum illud ut ne ἱν; μὴ significat Parum pro no,

vel non satis. Salustius, Nobis ea res pro magnitudine parum

comperta.

Affirmative respondendi, Etiam, sic, ita,quidnis Assimati Concedentis vel de opinione cedentis, ut Quid isthues Ἀ- responden laerentius, Quid isthue, si ita animum induxti tuum Seruio prae d xi terra concedentis sunt, licet & esto. Affirmationis vel confirmationis, ut Certe, prosecto, san4 Consinuati pland, prorsus, adeis, nempe, utique,nimirum,scilicet. Cicero ad Atticum, Si taceo oppressus & captus, quo dolore esse debeos .

Quo sum scilicet. Videlicet, ilicet. Et nae diphthongo scriptum. ut Terentius, Nae ista istum haud nouit. Cicero in Philippicis, M. Nae tu si id fecisses,melius famae,melius pudicitiae tuae consuluisses. Et ζquidem aliquando.ut Cicero, Aut enim nemo, quod insidera. iquidem magis credo:aut si quisquam est, ille sapiens fuit.pro certe magis credo. latequide quod ideo inter haec potius cont

43쪽

DE EMEND. STRVCT. LIB. I.

Iurandi. Hortandi. Piohibimes. Optandi. Exclusionis. Gngregandi. Negatae

tudinis.

Sivandi. Diuersitatis. Eligendi laualitatis.' actitatis

Minime.

.Ad summansummum omnino.

ieci,quam inter coniunctiones,quod sensus nota coniungit. Persius, Per me equidem sint omnia protinus alba. Iurandi, ut Hercule, mehercules,PH,aedepol,Castor, ecastor, diusfidius,mediusfidius Hortandi, ut eta, age, agite, agedum, ehodum, sodes, sultis,

Optandi, ut utinam, si, os, sisi, ut, 3. Disserunt haee a verbis optandi,qubd haec,notae velutique nomina sint optandi: Verbatem aliquam definitam, cum optandi asseetii significant. Simile quidda intelligatur in homine & uno. hoc nanque nomen est numerii homo etiam substatiam significat, eui inclusa sit unitas.

Simile notatur discrime interrego & scribo, & inter age &tseribe, &tdoctissimus actualde.

Exclusionis siue solitudinis, tantum, solum, tantummodo, solummodo, duntaxat,modo, demum.. Congregandi, ut simul, una, pariter,uniuersim,contusim. Caesar,Huius omnis pecuniae colunctim ratio habetur, inquibus aliquid confine habent. Universaliter,generaliter,in uni uersum,in totum,generatim. Et quae negatae solitudinis, siue ea congregadi vocare velis, Non solum,non tantum, non modo, nedum. Separandi, ut seorsum, segregatim,priuatim,egregie,speci . tim, nominatim. ut Cicero ad Seruium, Duo quidem nominatim rogo, primum ut siquid satis datum erit, amplius eo nomine non peti cures. Sunt & diuersitatis,ut aliter,secus. Eligendi, ut potius,pcnissimum,imo,& satius. a . Qualitatis, ut docte,pulchre, fortiter,sapienter. Quantitatis, ut parum,minime,maxime,ad summum, sum mum, longissime, omnino. Columella, Ea extet minime tribus

pedibus.Cicero pro Milone, Vnus aut ad summum duo inuenti sunt,qui Milonis causam non probarent. Idem ad Atticum, Scies igitur fortasse cras,summum perendie. Plini', Pars nostra terrarum,de qua memoro, ambiente,ut dictum est,oceano velut innatas, longissime ab ortu & occasu patet. Caesar de bello Gal. Erat omnino in Gallia ulteriore legio una. pro ad summum. Praeterea si modo adverbia sint,ac no potius nomina ad Graeeorum imitationem per eclipsim dicta, modicum, paululum,mi

nimum, plurimu. sunt di qui ut plurimu usurpent, sicut Graeci

44쪽

DE ADVERBIO. Remulendi. Res non pera

ί a' πλει ν, quod 'plurimum veteres dixerunt. Comparandi, ut magis,minus, maxime,minime.aliter qui Coplatandi tque, comparationis siue collationis sunt tam & quam tatum, siue intantum,& quantu. Item cum pro 'tam &l quam sumum tur aeque &tae, sed proprie in qualitate.Suetonius,Caesari nihil maue ae iudicis acerbitas protiit. tΙntedendi, ut valde, perqua, longe, prorsus,penitus,omnini lax Mad magnopere, impese,impedio, apprime, & aliquado bene, male, peius, pessime, admodu,adeo prq valde,& in primis pro valde. Remittendi,ut sensim, paulatim, pedetentim,vis,aegre. Et quae rei non plane peractie appelles, ut pene, sere, teme-rὰ pro serri propemodum,& tantum non. vi Suetonius in Tib. Tantum non aduersis tempestatibus Rhodum enauigauit. Et quod idem significat modo non. ut Terentius in Phorm. Senem per epistolam pellexit,modo non montes auri pollicens. Demonstrandi, ut En, ecce. Et aliter demonstrandi, ut sic: ve Demonstiadiluti cum dicimus, Sic percute, sic pronuntia. EYplanandi siue declarandi, Graeci vocant, Explananes. vi id est, hoe est, & siue aliquando. Cicero ad Atticum, Tum reliqua videbimus, id est quo, & qua, & quando. Idem ad eundem, Qui dum urbem, id est patriam amamus, dumque rem conuenturam putamus, ita nos gessimus ut planet interclusi rapisque simus. ci intilianus, Vt Aristarchus & aetate nostra Palaemon, qui vocabulum, siue appellationem nomini subiecerunt. Dubitandi, ut forsan, sorsitan, fortassis, sortasse, forsit, fors. Virgilius, Quos illi fors ad poenas ob nostra reposcet Effugia. Horatius, Dissimile hoe illi est,quia non vi sorsit honore, Iure mihi inuideat quiuis,&e. Vstirpantur haec ubi incertum est,f itane res sit, necne. t Horatius, -Et sortasse eupressum scis M

Euentus, ut sorte, sortuito, easu, Drte larium. Vtimur hi 'Euentus ubi factum quid indicatur, sed fortuito. Virgilius, Forte suba gula eonsederat ilice Daphnis. Terentius, Forte sortuna inuit

hie meus amicus.

Personalia, ut me , tecu, laesi, nobiscu, vobiscu. Sieqicta, Osonali quod certas perlanas includant, si modo haee adverbia suriri αnon potius constructiopraepositionis eum pronomine, quod relatio declarat:vt Tecum qui mihi. Sed krtasse fefellit gramma ticos, quia praepositio cum suo casu saepe est aduer- .

bio. Personalia cui quibusdam placeo sunt meatim, tuatim.

45쪽

DE EMEND. STRVe T. LIB. I.

svatim, nostratim,vestraturi: id est more meo,tuo, suo,nostro, veHumanitus. stro. Horum non admodum dissimile est humanitus. Plinius, ris autem, ut dictu est, humanitus strati, id est more humano:cum reliqua eius formae significent potius id quod ea quae Graece in

. dis desinui,ut radicitus, funditus, diuinitus,antiquitus: pro a radice, undo,deo, antiquo.

Similitudinis sunt,sie, ita,itidem, sicut, sicuti,& ut:quae omnia in qualitate quempiam conserui: Sicuti quomodo & quemadmodum in ratione de modo. Huc pertinent & quasi,ceu,tanquam,velut, veluti & uti. Sed haec imagine potius exhibere Lau rentio placet:tvt veris,atque Viogeneralia esse. Est etiam quod Graeci in Gaών vocant vi pro Gn, sicut in tali sermone, .Sic Hidi s incumbit, ut sanitatis sit immemor.

Interiectio. NτERI EeTIO est vox, quae sub rudi incocii aluei voce affectum animi demostrat. Hanc ideo separatam

ab adverbio Priscianus ait, quod videtur in sese asse- mitti verbi habere,& plenam motus animi significatione, etiam si verbum non addatur, demonstrare: quod certe adverbia non faciunt, ut quae consistere sine verbo praeter admodum pauca, non possunt. Habet autem varias species, sed maxime a grammaticis

specie . consulas.

Exestantis, Exultantis veI laetitiar,ut euax, vah, 3. Plautus, Euax iurgio uxorem tandem abegi. Terentius Heaut. Vah ergo mea Antiphila.Idem, O factum bene. Dolentis. Dolentis vel lugentis, ut heu, hoi, hei, δ, ah. Virgilius, Heu quae nuc tellus,inquit,quae me aequora possunt Accipere Idem, Hei mihi qualis erat, quantu mutatus ab illo Hectorei Terentius Eunucho, I intro. hoi hei.Virgili', O dolor, atque decus magnum.Idem, Ah silice in nuda connixa reliquit. Timentis. Timentis, ut hei,atat. Terentius in Antila, Hei vereor n quid indria apportet mali. Admirantis. Admirantis, ut papae. rentius, Papae,noua figura oris. Vitantis, Vitantis, ut apage, apagesis. Terentius, Apagesis, egbius

midolosus laudam. Laudantis,ut euge. Martialis,ine te gnaviter, cito, nequiter Wge beate.

46쪽

Vocantis sub incondita voce, ut eho, oh, io. Terentius, Oh Vocantis qui vocare Ouidius, Ecquis, io sylvar, crudelius,inquit, amauits Silentium iniungentis, ut au,st. Terentius, Au obsecro mea Silentium in Pythias. Idem, Au ne comparandus hic quidem ad illum est. g W Deridetis vel Ironiae, ut hui. Teretius, Hui tam citos Idem, Deridentis. Hui tu mihi illam laudas Ex improuiso aliquid deprehendentis, ut atat. Terentius,

Atat hoe illud est, hine illae lachrymae. Idem, Atat data hercle

mihi sunt verba.

Ridentis,ut ha ha he. Terentius in Eunucho,Ha ha he de- Ridentis. sessa iam sum misera de te ridendo. Exclamatis, ut 5, proh, proh nefas. Lucan. Proh si remeasset Exclamantis. in urbe. Terent. Iuppiter magne 5 scelestucitque audace hominem. Seneca, O paupertas scelix quae tanto titulo locum fecit. ONIUNCTIO est pars orationis, quae clausulas in Coniunctio. c sermone apte coniungit. Aliter, Coniunctio est pars

orationis, quae clausularum inter se connexum decla rans, plurimu ad orationis claritate confert. Aliter, Quae tantu habitudine elausulatu inter se in sermone definit. Et coniunctio. nis quidem officium hoc est, quum adverbia sicubi sensus iungunt, dictiones etiam respiciant, ut quae similitudinis vocantur. Coniunctionis multae sunt species: vel ut veteres locuti sunt, potestates. . Copulativae, quibus ea nectimus quae coniuncta significare Copulatiuata volumus. Aliter, Quae copulat tam verba,quam sensum, quales . sunt, Et, que, atque, ac, quosve, etiam, praeterea,alioqui, item, itemque, cum & tum: sed ubi sequitur tum . nam ubi praecedit, adverbia suns temporis. praeterea T v Μ multiplicatu, ut Tum vesperi,ium mane. Quinetiam,sed &, sopi que,insuper,ad hoc, adhaec, vi quibusdam placet. Salustius, Ad hoc plaeraque tempo- Adliocra in venando agere, leonem atque alias seras primus, aut in primis ferire. Idem, Ad haec accedebat munificentia animi, ingenu Hoc amplius.

solertia. ζHoe amplius & his amplius pro praeterea. Quintilianus Institutionibus, Hoc amplius, intro & intus Ioci adverbia: eo tamen intus, B intro sum, soloecismi sunt. Idem His amplius apud eundem, Nam quis te iuuenum confidentissis

47쪽

Disiunctium

Rationis αὐssitiuae. obtinuatiuae.

me. t Adeo pro etiam. Cicero pro Planco, Insector, pὀΓλλ' atque adeo sagito. simul prot&Jvel etiam. Hue referanturia horum contraria,nec, neque, neu,neve. Cicero Lentulo, Peto a te, ne id a me, neve in hoc reo, neve in alijs quaeras. Sunt autem quae his copulantur,aliquando sensus energia, siue re vera, siue ut loquuntur, actu: ut Virgilius legit, & idem scribit. Alia quado potestate tantum, ut Ego lego & tu. Siquis enim plenam constructionem faciet, duo sensus etiam re ipsa apparebunt, ut Ego Iego & tu legis. Ex his quatuor, nempe &, que, nec, ne que, cum geminantur, suspensiuae priore loco apte dici possunt. quod aliam eiusdem potestatis expectari iaciant, vel affirmatiauami Et sugit & pug t. vel negatiuam. Iuvenalis, Et lateri paris eas, nec quantum iussit anheles. Sunt ex his suae explanationem quandam praecedetium inserant, sicuti alax; φέα ς adverbia. ut Virgil. - Manet alia mente repostum Iudicium Paridis,spret eque iniuria sormae. Quasi nempe iniuria spretae formae:ves, id est iniuria spretae sormae. Grammatici Epexegesim vocarin. Discretiuae, quibus ea quae discreta intelligi volumus,comisectimus,ut sed,sedenim,at,ast, atqui,quidem, autem, verb, porro, quin pro sed, caetertam, Verum, Verumetiam, verumenimuero. ζQuod cum si vel nisi. ut Iuvenalis,Quod si vexantur leges& iura. pro verum si, vel alsi. Terentius in Phormione, Quod ni fuissem incogitans,ita eum expectarem ut par suit. Ex his nonnullae copulatiuae leguntur. Itaque etiam Prisciano & Grae cis inter copulativas numerantur, sicuti, quidem, autem, verbi Mihi separatas esse magis placuit,& discretiuas appellari, quod tali officio maxime fungantur, ut Achilles quidem fortis fuit, Visses vero astutus. Disiunctivae, quibus ea iungimus, quorum alterum, non utrunque affirmamus. Quales sunt Aut, vel, ve, siue,seu. Haec quoque cum geminantur,suspensiuae priori loco dici possunt,ut Vel scribit vel dictat. i Rationis redditiuae sunt, quas Priscianus proprie caulales vocat, quibus id quod subiacitur, rationem esse eius quod pradit cessit, significamus, Vinam,nanque,enim,etenim, quod pro quia, quo pro quia praecipue post non. Propterea quod,quippe, vssi

te, uidem, ut pro utpote.

Continuatiuae sunt,quae ut recte definit doctissimus Thei dorus consequentiam aliquam sine subsistentia significantes, sensus coniungunt imperfectos. vi Si dies est, lux est. Aliter, Gae

48쪽

e sequentiam omnino, essentiam sub conditione, siue ex hyp thesi significant Aliter, Quae essentiam non nisi ex pacto signimeant. Sunt autem hae, si, sin, nisi, ni, & aliquando quum & siue, eum si & ve ex quibus componi videtur significationem habet.

Subeontinuatiuae sunt,quae consequentiam rerum eum subsi subeontinutistentia significant, ut Quoniam febricitas, les. Eiusmodi sunt quoniam,quia,quando,quatenus. Quintilianus Instit. Quatenus

hue incidimus, paulo plus scholis demus. ζPostqua) & teum

pro postquam, antequam,priusquam, quandiu, quoad: & quod utrunque horum significat, donec & donicum. Cato, Sed usque Donicum licebit vellas, donicum in semen videris ire. Possunt tamen multa ex his cum postponuntur, pro rationis redditivis accipi, ut Salutem debeo tibi, quonia tu me seruasti. Nec excidit posteriora horum inter adverbia temporis posuisse me. Sed sunt εο coniunitiones tenuissimo pland ab adverbiis discriminei atque haud scio an Latinis hoe unico quod scilicet conluctiones cum sunt, verbum suum in subiunctivo inserui. Graecis facilis est dincretio, ut qui α; διν κω adiecto coniunctiones eas faciant. πιαν, ἰ ποδάν,- , α μίχθις ου dicentes. Definitium quae praecedentis verbi significationem determi Definitium nat, ut quod Plinius ad Seruia.Gaudeo & gratulor, quM Fusco

Salinatori filia tuam destinasti. Cicero in Salustio, Credo quod

non omnes tui similes incolumes in urbem Venissent. . Persectivae vel absolutivae, quas alicui fini perfectionique Persectivari praeponimus, sunt hae, ut, uti,& quo pro vi,qui pro ut, ne & ut pro ne non.Τeretius, Sed vim patris ut queas ferre. Et ut ne pro Vincivi non. Cicero pro Milone, opera datur,ut iudicia ne fiant. Et Prisciano interpreterquatenus. Horat. - Iubeas miseru esse, libeter Quatenus id faciat. Acroni pro quadiu eo loci ponitur. Dubitatiuae sunt,quas ibi adhibemus, ubi de duobus dubi- Dubitatiuae.

tamus, ut ne, an, anne, num,nunquid, virum, necne. Quaedam ex

his & in solutionibus problematum Graeco more adhibentur, eum vel de duobus ambigimus, utrum optemus: vel non pro certo affirmamus quod attulimus, sed ad legentis iudicium referimus, ut ex interpretibus. Donatus in Hecyra, Sed reprima me, ne a gre quicquam ex me audiat. Hrum, inquit, aegre pro male, Aure. an aegre pro invita. Collectivae, vel illativae, quas etiam rationales vocat Pri- collectium

scianus,sunt, quibus consequi aliquid ea quae proposita sunt, significamus, ut ergo, ideo, igitur, itaque, idcirco,quare,quam,

49쪽

Ea re. Adversmirae.

obrem, quocirca, proinde, ide ue, ideo. Et ζquod pro epost quod ver quare. ut Terentius, Quod te per hanc dexteram

oro. Item propterea & cea re . Cicero, Ea re statim ad te Ariai Itocritum mili. Aduersatir,quibus non obstare, nee impedimeto esse quod dicimus, signincamus, ut risi, quanquam, quanuis, licet, tametsi. Et redditiuae earundem, tamen,attamen, sed tamen. Quas Graeci vocant,quasque tum adhibemus, cum ex duobus propositis alterum praeferre nos significamus, sunt Quam, dc quum pro quam accipiuntur ζ AO dc Atque . Terentius, Quae sele inhonei te optauit parare hic diuitias potius,qualia in patria honeste pauper vivere. Quae Elat toticae Graece vocantur, id quod minus est concedi dignum, indicant, ut saltem: Sc quum pro saltemo accipi utur At, certe, vel . vi Ne vel latum digitum cessit. Sunt dc quas expletivas veteres dixere tales scilicet tum demum merito celendae, cum additae vel detractae nihilo p t aut minus efffici ut,ut nim in atenim de sedent m)δc eniti: uero, & cum inchoat clausulam. Cicero ad Quintum fratre, Atenim inter hos ipsos existunt graues cotrouersitae. Uirgilius, Sed enim Troiano a sanguine duci Audierat. Terentius, Enimuero Damue nihil est loci segnitiae, neque socordiae. Idem in Adelphis, Enim non si . Et am)aliquando. Virgilius, Nam quis te iuuenum confidentissime nostras iussit adire domos;

50쪽

GLI DE EMENDATA STRV-ctura liber secundus, siue de partiti enallage

T DE Oc To quidem orationis partibus, earumque speciebus,quatenus nimirum ad construE ctionis rationem potissimum attinent, hactenus dictum esto.Superest quoniam eaedem ab authoribus varie confunduntur, εe aliae pro alias usurpantur Graeci generaliter Enallagen, priuatim antimerian v eanc ut de hae quoque aliquid dicamus. Prius tamen ad montitis, qui legent, ne quicquid hic ab authoribus usurpatum asser tur, licere sibi utcunque putent, si modo veteribus,quos sibi imitand a proponunt, similes esse in dicendo student. .is enim id speret, qui quod illi quavis necessitate, interdum vero humano lapsu, dum alio fortasse fuere intenti, vel etiam incuria, semel aut iterum in lamma rarissime admiserunt, promiscue de familiariter utitur ' Imo vero sit dissimillimus necesse est.Declarant id facile, qui talia maxime affectiint,vi docti alioqui, sed iudicio eorruptissimo, ne dicam inlaetici. quos tamen ab aliss intelligi, quam a me nominari, malo. Sed illuc revertor. Sicuti quod passim Iegis securus reponas: ita quod rarum,aut infreques est,non nisi quatenus usurpatum ab aliis est, sequendum censeo. ita enim perpetuo rarum manserit. Hoc mihi pro multis locis, quorum est commune, dicendum fuit, nec scio an alibi opportunius. Fit ergo Antimeria, siue partiu Enallage,quatuor modis. Nam aut declinabilis pars ponitur pro non declinabili . aut non declinabilis pro declinabili aut declinabilis pro declinabili: aut non dielinabilis pro non declinabili.

N PRIMO genere Nomen praepositionis Ioco po-1 nitur, ut secundum pro iam. Quintilianus, Secundum consuetudinem. Et loco adverbii, adiectivum quidem, ut recens pro recenter. Virgilius, Sole recens Orto, aut noctem ducentibus astris. Talia sunt, Toruum clamat, sublime volat, magnum stridens. pro recenter, torve, sublimiter, d. iij.

Nomen pro praepositione. Adiectivum Pro adverbio.

SEARCH

MENU NAVIGATION