De rebus, Emmanuelis regis Lusitaniae inuictissimi virtute et auspicio gestis libri duodecim. Auctore Hieronymo Osorio episcopo Syluensi

발행: 1571년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

11쪽

LIBER

tibique in omnibus rebus obtemperaret, in eoque pugnaret, ta nemines de, amore, studio erga te superari posset. Quo enim te propius sanguine. attingebat,eo magis conuenire, ut oblenian tia S. pietate erga te omnibus antecelleret, nec in ullo in amplitudinem tuae dignitatis ossicio se vinci pater tur. Haec quidem ille milii ut iacerem imperauit. Ego ut ossicio incolun- far, illius filium in hac tam tencra, ut vides, aetata, tali Prente orbatum tii nomine illius trado, natura&genere propinquum, casus acerbitate pupillum, voluntate suppliccm, conditionc famulit ira, ut eum in fidem thiam recipias, & ornes, & augeas : et sic tandem cognosci ab Ointubus pol sit Regius iste animus , in rcferenda gratia , & beneficiorum memoria conser tianda diligentissimus . Quod si, ut confidimus, seceris, ab Omnibus laudem admodum grati atque magnifici Pi incipis consequeris: multoque aretius tibi tuorum Cinnium voluntates hac tam insigni probitatis significatione deuinci est. Hac Almeidatoiatione adeo suit Emmanuelis moeror excitatus, Ut cum dare responsum vellet, lacrymis &singultu spiritus illius im- pediretur . Itaque breuit sima oratione declarauit, se Geoigium in loco filii Lab citrum, tantisque illum beneficiis ornaturum, ut intelligi posset, quantum Ioanniis nomen & memoriam conscruari, atque propagari cuperet, Hac Regis Oratione omnes Procercs, qui aderant, non mediocriter i aetati, ad illum adcuntes gratias egeriant, illiusqtie manus osculati sunt. Hor cautam iacia indigna commemoratione arbitrati lumus, ut posset&Ioannis probitas cognosci, uae tanta fuit, ut neque imperij magnitudine potuerit hanes illius adduci,

t taeile desiderium illius leniret: & simul Emmanuelis natura peripi re-Tar, quae tam excellens extitit, ut neque tantis opibus i inprouidb oblatis es-1 rit,aut humanitatis obliuisci potvelit. Facit enim insito in plerisque cupiditas, ut etiam in minime dubia haereditatis possessione, quam mortuis parentibus altequuntur, animi laetitiam, moerore ad tempus simulato, tegere vix iroisin t . . Quod ch intemperantius in regni haereditate fit, quo ieriae Op in .iores 3c ampliores sunt,&ad animum de statu mentis dei ciendum, si virtutis praesdium non adi: t, magis efficaces. Cum vero regiae dignitatis amplitudo praeter opinioncm alicui desertur, tanta vi plerianque iactatur animus, via. mente & ratione desenatur. At Emmanuel se regni haeredem sore minime sit 'picari poterat, cum Se fratres illius viveren i, qui eum aetate antece&bant, dc

Alsensus Ioannis Regis filius in vita maneret, & ipse Ioannes filios gignere perari. item posset erat enim annos natus quadraginta,cum mortuus est. Qui tamen onanes diuino consilio, ut multiiudicabant, morte sublati sunt, ut Emmanti et regnaret. Postquam veris omnes regni Ordines conuenere, institii t Rex quaedam de sententia omnium,qui aderant, ad regni stabilimcntiam necessaria . Inde etiam misit, qui Regi Ferirando & Isa lar Reginae . luitunc in Castellae dc Magoniae regnis cum summa dignitate de existimatione regnabant

12쪽

res nabant, de sua succe Lione nunciaret .iPer id tempus Aluarus, Fernandi

Ducis Brigintini, qui tropter perfidiae sit sipicionem fuerat capitali supplicio

aiketus, irater, in Castellae regno versabatur, de summum apud Reges locum obtinebat . Alvarus autem is eratAd queri nulla facinoris suspicio pertineret . Sed cum fratrem supplicio mactatum animaducrteret, integris rebus sitis e Lusitaniae finibus excessit. Rcx auic ira Ioannes illi praeibi pserat, ne in Castella i dem ullo pacto collocaret. At is Fernandi de Isa laeuxoris probitate de magnificentia deuinctus , qui multum illius virtuti atque prudentiae tribuebant, in eorum Regnis locum exilio voluntario delegit. Et ne Regis Ioannis praesci ip parere cogeretur, omnes res suas, quas in Lusitania pol sederat, voluntati illius permitit. Hunc vero Aluaruin,&silics Ducis, qui post patris neccm in exilium se voluntate sua contulerant, Rex lina manuel per eundem Legatum benigne inuitauit, ut in patriam redirent. Fores id facerent, ut eosqdiibuscunque rebus commode polici, ornaret . Alterum deinde Legatum Romam misit, qui Alexandro Pontifici Maximo, qui tunc fuerat ad illud summum falligium dignitatis euectus,nomine illius sidcm obligaret, tot iamque Portiagaliaesegnum, ut Christianum Principem facere oportebat, voluntati Pontilicis ipsius addicerct. QuId vecum maiore dignitate fieret,Georgium Costam Lusitanum Cardinaleio, hominem authoritate silmma praeditum, per liter . rogauit, ut nomine illius hoc ossicium exequeretui . Cardinalis igitur Emmanuclis nomine Romaesdem publice dedit, Emmanuelem semper in Pontificis Cb equio futurum, ct fidem per omne vitae spatium erga sanctam Romanam Ecclesiim summo studio retenturum, & pro illius sanctitate, quoties opus ita filis Iet, pugnaturum . Fuit haec fidei testificatio pontifici valde giata, literasque Regi satis

amanter scriptas dedit, eique de regni successione gratii latus cst . At Emmanuel interimi irregni negot j; expediendis vigilabat . In primis autem donationes omnium relum, quas Ioanncs moriens multis don auerat, benigne

confirmauit: quantiis multi ex illis, qui tunc ab illo fuerant affecti belusiciis, magis digni supplicio, quam beneficio viderentur . Satis enim apparet, eos, quidum Princeps extremum spiritum edit, ab eo summo studio con-tmdunt At sibi aliquid largiatur, quod dum ille sanus atque valens erat, impet 're non poterant, nu .iquam ic quidquam de fida P incipi debita, sed de sua ipsbrum utilitate cogitasse .iQuid autem praeterea tam insidioli im, quam eo tzmpore, quo propter mortis acerbitatem me ni Principis oppresiacit, captire tunc illius imbecillitatis occassionem, ut ab co , a quo iam suerant multis cumulati beneficijs, id extorqueant, quod non es auaritiae, sed si delitati debitum ' Quid vero tam inhumanum, quam in ipsius Regis morientis aspectu, nec ipsius iustissimi doloris iensu, nec ulla humanitatis rationc ab invitanis cupiditatis stud o reuocari s Accedit praeterea,quod is tempore Rexf

13쪽

LIBER

IMaia qui hominum postulata, quantiis iniusta sint, minime repudiat, non de suo quidquam,sed de alieno videtur elargiri. Ea namque donat, quibus iam vunon potest. Reddit deinde succestati multo difficiliorem adininistrandi Regis muneris rationeni. Regiam enim Gazam,quae est ibns Regiς benignitatis,

exhauri t. Ea polliemo concedit, cum neque hominum merita, neque ullam: iuris usitati rationem expendere potest. imus enim quisque est,qui in oculorum tetra caligine,in crebro anhelitu atque singultu, in totius corporis sudo .re,in interclusi spiritus angustiis pol sit cuiusque dignitatem exacte perpenderes, Illi igitur, qui eo tempore, quo riincipis animus est oratione confimaandus, ei tam grauem molestiam exhibent,& instat,& vigent, & quodammodo vim adhibent , ut interruptis atque morientibus vocibus regni opes essundat, odio certe digni sunt,& non eiusmodi beneficijs. Emmanuel tamen ne videretur o ptimi Principis acta res indere, non modo reliqua Ioannis beneficia, quae fuerant iudicio tributa,led etiam fraudulenter erepta confirmatiit. Totum deinde animum ad ius administrandum applicuit. In eos magistratus, qui perperam corrupti pecunia iudicabant, acriter animaduertit. Iis qui leuioribus criminibus erant alligati euiores etiam poenas imposuit. Illos vero,qui bene & incorrupte iudicia iaciebant, pro dignitate cuiusque remunerauit. Iudicum deinde numerum auXit,ut omnes controuersiae facilius dijudicari possent. Ipsia que maioribus stipendi js assecit, ne inopia cogerentur ab aequitate discedere. Tum in omnes regni partes, inros iustitiae opinione praestantes cum summa

authoritate misit, qui laclera vindicarent ,& flagitionim omnium, quoad fieri posset, stirpes euellerent. Vectigalium deinde rationem diligenter lia..huit. Videbat enim,ubi regni opes ministrorum negligentia dilabuntur, aut quaestorum auantiadi .piuntur,aut sumptibus minime necessarijs exhauriuntur, ibi regni statum constitui non polle. Nec enim bellum geri, neque pacem constitui,neque ius administrari commode licet, i Regis pecunia, quae debet esse publicae salutis instriimeniunt,aut a priuatis aueititur, aut abi plo Rege sine ullo fiuctu consumitur. Vtautem humanitas illius in omnes constare Iudaeos in libertatam asseruit. Quod ut intelligi possit, qua ratione illi leniitute oppressi missent,non erit alienum,rem,quemadmodum gesta fuerit,explicare. Pernandus & Isabel a Castellae Reges cum exploratum habuissent, per Iudaeos, qui in illorum ditione erant,lcelera nefaria contra religionis nostr sanistitatem conflari,omnes illos in exilium eieceriit. Hoc autem factum fuit Anno a Christo nato. M. cccc. hoc xii. 'uidam vero ex illis numine diuini Spiritus illustrati, ad Christi se cultum &fidem contulerunt. Alij autem ne iundos,&aedes, reliqua bona relinquere, vel tempore alieno vendere cogerentur, se Chiisti retiagionem profiteri simularunt. Reliqui omnes in exilium pulsi sunt. Cum vero alii in alias partes disiecti filissent, maxima eorum pars a Ioanne Rege sub certis conditionibus impetrauit,Vt in nugalia tempore aliquo definito consisteret. Conditiones

14쪽

Condit; ones autem potisiimae suerunt, ut octonos aureos singuli Regi persoluerent, &intra certum tempus e Portugaliae finibus emigrarent: quod si post tempus illii assignatum visi in Pomagalia fuissent, libertatem antiiteret: Rex autetia tutam nauigandi facultatem volentibui abire praeberet. Hac autem ratione Ioannes grandem sibi pecuniam comparauit, quam asseruari diligentissimHaciebat, et posset in Ah icam transire. Cupiebat enim bellum acerrimum Mauris inserte: nec id tam otiari ludio, quim ut Christi religionem & gloriam propararet. Quod ne faceret, primum quidem castis acerbi qui is diu confli elatus est, impedimento suere postrembautem mota omnes illius huiusimodi conatus compressit. Quandiu tamen vixit, sedulb curauit, ut Iudaeis fidem praestaret, quam dederat. Itaque eis, qui in portubus illi operas navabant, imperauit,ut agerent cum nauiculariis, ut tolerabili quadam vectura Iudaeos in regiones, quas ipsi vellensit an siportarent. Sanxit pincrea,ne quisquam iniuriam illis inserret. Quod longe secus factum est. Mercatores enim& nauicularis, qui Iud os in naues suas recipiebant, eos in mari multis iniurias admodum acerbe diuexabant. Veliturae enim pretio, quo depacti fuerant, minimc contenti,quacunque ratione poteran multo maiorem pecuniam ab in

uitis exprimebant: & de industria diutius, quam opus erat, vagabantur, multisque erroribus homines miseros ludificabant,ut consti mpto omni commeatu, cogerentur ab eis victum emere . Pretium vero, quod rebus suis constitue bant,erat eius nodi, ut eo persi luto, Iudaei nudi & inanes relinquerentur. Accedebat , quod nuptis mulieribus amue virginibus vitium per vim inserebant,&viros intolerandis contumelijs assiciebant: Christianique nominis, quodvstirpaban Gobliti,in omni genere immani latis atque perfidiae verseban tur. Iudaei qui in Porrugalia remanserant, partim tam atrocis iniuriae metu perturba ti nec enim id tam obscurum este poterat, ut non aliqua ex parte fama tantarum cladium ad aures eorum peruenireto partim quod inopia impediti, mi ni me potuissent ea, quae erant ad nauigandum necessaria, intra icmpus illud emere, clam rempus interim illlis coni itutum elaberetur, libertatem amisere'. Qui igitur seruum Iudaeum habere cupiebat, eum a Rege postulabat. Rex autem eorum precibus cedebat, quos animaduertebat esse miti clementique natura praeditos,nc Iudaei duriore,quam par esset, dominatu premerentur . Hoc autem accidit paulo ante Ioannis mortem. ita tamen apud omnes,

qui sensus illius nouerant, suspicio consistebat, ut crederetur, si ille diutius vixisset, omncs eos suisic benignitate illius sub aliqua conditione liberandos.

Haec erat Iudaeorum, qui in pontigalia morabantur, conditio, cum Emmanuel regnare coepit. Si videns illos non sponte sita contra foedus in Portu- alia post tempus a Ioanne praestitutum remansisse. omnes liberos esse ius-nt. Hoc illi beneficio permoti, ei magnum argenti pondus obtulere: quod accipere noluit. Statuerat enim gentem illam beneficiis paulatim'ad studium

15쪽

LIBER .

dium Clitistianae pietatis allicere. His & alijs multis negotiis commode atque

sapienter expeditis, mentem continuo ad bellum Africanum contulit. Ex quo enim tempore Ioannes hoc nomine primus, Septam urbem auritaniae mu nitissimam, in ora maritima steti Gaditam sitam,virtute &. Opibus expugnauit,

nunquam Reges, qui deinceps si accesset e, passi sunt, bellum contra Mauros su- . sceptrim diu intermitti. Rex Alsonsus, Ioannis primi nepos. alcime Ioannis secundi pater, Tingi ciuitatem cum Arella, quae non procul Tingi aberat, similiter bello cepit. Ioannes autem post patris obitum .quanuis tuis let duriore fortuna confli status, & multis & varijs curis implicitus, semper tamen inuicto animo in illius belli administratione permansit. Emmanitet horum vestigijs ingressus, eodem animo belli curam juscepit. Itaque urbes Mauritaniae, quae erant nostris praesidijs munitar, maioribus opibus firmauit, firmioribusque pr. xsdijs cinxit, maximum commeatum de plurima instrumenta bellica in eas importari praecepit. Auxit praeterea militibus stipendium, de duces item

niuneribus amplioribus ornauit, ut his beneficiis excitati,confidentius & acrius dimicarent. Si a vero cerneba caput belli se iciter administrandi in vera religione consisterς Deus enim est. qui robur & mentem,qua victoria paratur, donat,&qui mentem & vires eripit illis, quos peruertere statuit) praeter alia praemia, quibus lacerdotes, qui sacra misitioiis in Astica ministrabalit , affecerat, stati ait, ut decumam omnium tributorum, quae Mauri vectigales ei exstedere persoluebant, quotannis acciperent. Dum haec ab illo geruntur, Fernandus & Isabela Reses Legatos ad illum mitti in qui illorum nomine ei gratulationem de regni narreditate significarent: Et postularent praeterea, vellet cum eonan filia, nomine Maria,matrimonio copulari. Postremo ab illo enixe contenderent, ut filios Fernandi Ducis Brigantini, qui adhuc in exilio uiue bant,in patriam & in omnes amistas opes restitueret. Hanc legationem Emmanuel sibi admodum iucundam accidissse demonstrauit, Legatisque dixit, sibi nihil gratius este posse, Regum clarissimorum in se tam propensa voluntate. Quoa vero ad matrimonium adtinebat, non es le sibi in animo prius uxorem ducere, quam regni statum constitueret. Hoc autem dicebat, non quod illorum Regum assinitatem sibi parum commodam arbitraretur,sed quod Isa- bellam eorum filiam natu maiore,quae fuerat Alsonsb Ioannis filio nupta, uxo rem hahere mallet quantiis mente suam tunc minime aperiret.De Fernadi vero filiis sibi curae suturum assirmauit,ut Regibus satisfaceret. Hoc eodem tempore fuit certior faetusIoannem Menesium,qui Argilae praeerat, fuisse de Mauris insignem Historia consequutii in .Res alitem ad hunc modum gesta suit. scus Coutinus Dynasta Borbus,s,Araile preseimis erat,atius nomen cu ad Ioannem delatum fuisse coaetus Lit in Portiagalia redire,ut Rcsi se purgaret.Prri ostiit interim Argile Rodericum Coutinu,qui dum ille abesset, Ducis ossicio fuit seretur. Fecerat autem Rex Ioannes inducias cum Rege reflens. Barravi ve-

16쪽

Q & Almandarimis, qui multum inter Mauros potentia &opibuς excellebant hoc induciarum scedere minime astricti fuerant,eoq iod nondu essent sub rel- sensis Regis imperio itaque maxima manu coparata, in Arritat fines inuadun sineque mediocrem vastitatem efficiunt. Rodericus Coutinus cum ijs copijs, quasli abebat, illis occurrit. Fuit acriter utrinque dimicatum. Praelium tamen hunc exitum habuit, ut Coutinus hostium multitudine oppresIus,cum multis occumberet. Hac strage nunciata, Ioannes Rex misit continuo Aratiam Ioan nem Melaesitim,'irum lingulari virtute praeditum, cum imperio,ut nostrorum animos aduentu libo confirmaret Cum autem quidam Mauri stipendiari j propter hoc incommodum nostris illatum rebellarent,neque tributu, quod ex scedere Ioanni Regi debebant,soluere vellen nihil sibi Menesius prius faciendum

ratus est,quarn ut illorum serociam armis atque virtute comprimeret. Quod ut

commodius seceret, pΡltulauit per literas a Lupo Aac taedio , qui tunc Tingitanae ciuitati praeerat,visibi aliquot equites in auxilium mitteret. Missit ille equites quinquaginta,quibus pr. xfecit Petrii in Leitanum, qui Tingi diictor antelisnanis erat, qui nocte in locum, quem Menesius dixerat, ire maturauit. Menes tua Arrita centu in& quinquaginta equites eduxit. Coniunctis in eodem loco cum Leitano conijs,in nagum,qui praecipue fidem sterara iter suscepit. Ne autem praesentiri illius aditentus posset, sic equites instruxit, viasmine tenuissimo, que de causa longissimo piogrederentur. Vno namque si sic enim appellant )vnus alium ex interutilo sequebatur, ita dimen, ut ordo incuria hominum interrumpi non posset. Magno autem silentio, cum dilucesceret, pago appropinquauit,ut improuisb hostes adoriretur. Sed accidit, ut eodem tempore Barravi Almandarinus cum Murra & Acobo, qui multum etia viribus pollebant,eos Maurorum pasos, qui nostrarii partium erant, armis aggredi costituerent. Habebat autem sub lignis duomillia equitum, Sc pedites octingentos. Cum autem hoc Menesius acccpissequi celtior esse de hostium costio si Mauris quibusdam,quibus in bello ad has artes uticon si leuerat,ut ex inlidijs aliquerli ex exercitu hostili in interciperent,ex quo verum explorate cognosceret. Illi latis impigre imperata conuunt,atque tres Mauros ad Menelium pertrahunt, excivibus cognoscit, omκ vera esse,quae audierat. Quanuis autem quidam valde illius consilio repugnarent, in hostes tamen incurrere statuit. Eo namque loci res illius erant, ut nostri non sine magno salutis discrimine,& dignitatis imminutione regredi possent. Ita multo piaeclarius else iudicauit, hostes nihil tale suspicantes inuadere, quam serociter insequentes arcere. Illud enim hostium animos pciterret hoc autem acriotes & in-sesti 'res eis it. Triplicem igitur aciem confestim instruxit. Primae Leitanum praeiecit, cui quinquaginta illos equites, quos adduxerat, at signauit. Secundaei'aianem Menesium, Petri Menelijstatris sui &Cantagnediensis Dynastae filium. Huic triginta tantu equites attribuit,reliquos omnes sibi in acie tertia reseruauit.

17쪽

ALIBER

seruauit . Postquam vero illos cohortatus est, & quidab illis seri ellet,admonuit in hostes ire perrexit. Hostes nostiorum audaciam admirabantur, dc paucitatem contemnebant. Atque primum triplicem aciem ordinare constituunt. Deinde consilio mutato, ut noli os obruerent, Una tantum acie facta propius accedunt. Prima nostrorum acies ubi tantum agri spatium interiectum vidit,

quantum ad concutiendum satis esset, in hostes infestis hastis incitatur. Idem Mauri faciunt.Nostri in prinspio acriterpugnant: multitudine tamen oppressi,cedere paulatim incipiunt,cum Menelius Iunior ex uno latere in Mauros incurrit quo facto animus nostris additus es summaque vi resistere contendunt. Hic Ioannes Menesus diutius minime cunctandum ratus, signa inferre iube & cum omnibus copi js,quas secum habebat, impetum in Mauros secit: quem illi primum aegre sustinent, deinde pedem reserunt, atque tandem se praecipiti fiiga proripiunLNostri eos insequuntiir,octoque millia passuum progressi agnam caedem faciunt, deinde ad hostium castra diripienda reuertuntur. Fuerunt in eo proelio multi ex hostibus capti,multo plures occissi, magnaque prae da parta ex nostris nemo desideratus. Deinde Menesius in rebelles pagos exercitum duxit, qui suppliciter abiecti, veniam postularunt, de omnia quae debebant ex scedere persbluerunt. Itaque re bene gesta,Arailam redij Leitanumque cum parte praedae remisit Cum hoc praelium commissum fuit, iam Emma nuel regnabat: dc accidit,ut quo tempore ille decumam sacerdotibus Asticae donare constituit, eo suilliet Menelius hanc victoriam consequutus, adeo, ut multi suspicarentii eam magis Emmanuelis religione, quam militum viribus partam fuisse. Nondum Ermnanuel consilium dimiserat, cum grauis pesti lentia urbem illam, in qua commorabatur, inuasit, qua coactus fuit inde discedere multa, quae ad regni stabilimentum pertinebant, in aliud tempus reseruare. Anno insequenti,qui fuit a Christo nato. M. cccc. Xcvj. cum appropinquaret tempus solenni ieiunio consecratum,Setuualem se contulit Ibi eum rores illius,nempe Leonora Ioannis uxor,x Isabela, que matrimonium Fernandi Ducis tenuera opperiebantur. Rebus autem sacris illo tempore de more procuratis,& diei illvis memoria,quo Christus se a mortuis excitauit, rite celebrat ad regni negoga conficienda se rursus accinxit. In primis tamen Iacobiim Fernandi filium, qui post illatam patri necem, se in exilium, ut dictum

est,siponte sua contulerat,&fratrem illius Dionysium similiter, dc Aluarum eiuldem Fernandi statrem, dc Sanctum Iacobi fratrem patruelem, Alsonsi Faronensis Dynastae filium, in patriam& honores amissos restituit. Fueiat autem Alsensus Sanch pater , stater Fernandi. Hunc autem Sanctum voluit Rex ut pro Faronensis Comitatus titulo, Comes Demirensis appellaretur. Alios praeterea, qui fuerant Ioannis tempore proditionis insimulati, ab exilio reuocatiit: priaecipite tamen in eos, quos memoraui,illius liberalitas illustris admodum suit. Et quia Ioannes quaedam illorum bona certis hominibus bene de

18쪽

PRIMVS

rep. mentis nairerat, Emmanuel ne qui ea possidebant, de illata sibi iniurianqtieri possent tantis donis Ic muneribus cos affeci ut aequo animo pateren-

tui sie bonorum illorum possessione depclli. Quς quidem magni scitia a muli reprehen it, ii dicerent,indignum esse filios eoi qui Κόω t, itionis infimia maculati,tantis beneficiis ornari, & in inte Rςgjβ lihςralitatem vituperabant,fled

In libcraticate modum requirebant. Non enim csse rei p. commodum diccb it tum patrimonium quod est reip. fimaamentum, immodica largitione uno momendo temporis extrauriri. Haec tamen quae vulgo iactabantui 'nullo modo potuere Regem ab instituta beneficentia reuocare. Cogitabat enim.aliquosorum, quisuerant damnati, non sitisse ita multis crimin bus euictos Olea de causa nomI eorum in hominum odio sempiterno versari deberet. Praeterea ver irri non esse, ut filii parentum lcarlcra luerent Deinde sorori 1 Is i moerorasisiduus eum inmis ad benignitatem multabat. Videbat enim tal optimata que praestantissimae sceminae post viri necem & filiorum exilium ac disse, quo moestitia & anguore leuaretur. Itistabat praeterea Beatrix illius mater. que

. . : i. W0 Ornatos esse Vellet: suod fieri no poterat, nisi

eo Vnde deciderant, reducerentur. Non tibi, inquit illa, ibium re ni haeredit In t spem rerum sitarum collortam habent. Quae spes si nos hvstrati fuerit

ad quzmabimus. Cuius opin flagitabimus.'Si nos non, ut spei amus, respeXe seramus, te in tam excelso madu locatum .cer nere. Cum enim pruiatus eras,de aduerso tantum casu nobissinentari licebat.Nunc vero ad illius acerbitatis querimoniam,hςc etiam de graui ini uria illata matri omnibusque tuis propinquis accedet. Quare si ulla titi pictatis cura est, si illiusqil. x te peperit, & enutrivit in imoq; semper fuit amore prosequuta, mezriam conseruas, consule nobis omnibus: matri filiam rori liberos auiae nepotes,&memet deniq; mihi totam restitue. Sic enim aualitiae suspition disiigie 'pietatis atq; magnificentiae fructum singularem percipies. Haec quidem & alia inulta mater in eandem sententiam Acebat: haec eadem soror cum. Is eii dux.18Uitabat: h. xc Castellς Reges perliteras atque nuncios enixe merabantur. Itaq: non potuit Rcx natura benignus matris duntatem neHi-- MMM RV φῖ morum Regum preces asperna

si ideinde Petrum Corream, hominem prudentiae opinione praestantam adlexandrum Pontificem, ut apud illum quaedam negotia ad regni stati impertinentia procuraret,&simul G Erat autem is Georgius humili quidem genere natus, sed ingenio piaclaro, &m. PO

19쪽

LIBER

magno animo prsditias. Valuit autem multum apud Caterinam Odoardi Regis filiam summa virtute se minam,qtiae nemini unquam nubere voluit. I uit autem casu in eiusdem Caterinae familiam ascitus: illa capta hominis probitate es sapientia, eum lacerdotijs valde opulentis augendum curauit: in quibus omnibus ille egregium specimen virtutis exhibuit. Pontilex deinde creatus est, ει gradibus dein)e ad alios honores ascendit, donec tandem a Pontifice Maximo, s ummo Cardinalium cosensu, in eorum coltcgium cooptatus fuit. Quam

dignitatem singulari sapientia tuebatur, plurimumq; apud Pontifices Maximos authoritate & gratia poterat. Fuit illi in regni principio Ioannes intcstus propter aliquot illius acta, quae suis rationibus aduersari suspicabatur: nihilo.

minus tamen Georgius,inuito etiam Rege,dignitatem summa cum authoritate retinuit. Ioanne autem mortuo, peti jt abalo Rex Emmanuel per literas, ut

in Lulitaniam remigraret. Sibi namque valde opus este ad restium selicitet adminis bandum illius consilio, quem sapientia praestantem nidicabat. Quod Georgius ostendit se iacturum. At post triam Correa urbem attigit, mutauit consilium, S aetatem&imbecillitatem excusauit. Dixitq; praeterea, sibi itine ris illius siciendi a Pontifice Maximet minime potestatem fieri. Regi stamen negotia summa diligentia atq; fide consedit. Interea regnum graui pestilentia laborabat,quae Regem domicilium mutare compellebat. Cum autem in oppido, quod Turres Veteres appellant, consideret, venit ad cum Legatus Venc tus, qui illi rei p. sitae nomine de regno,quod illi obuencrat, gratii latus, senatum po pulumque Venetum dixit, omnia quae is ab illo postularet, libentissime factu-riina. Fnit Legatus admodum liberali ter acceptus, Ac insignibus equestris ordinis manu ipsius Regis ornatus, &cum tantis muneribus dimissus, ut Venetorum ciuitas partim Legati praedicatione, partim Regis literis valde amanter scriptis,multo magis in studium illius incitaretur. Aliam deinde actioncm suscepit Emmanue quam Reges nonnulli ante illum frustra saepe tentarunt. Eo tempore suo Hispania .maxima ex parte. erat sub Arabum potestate& imperio costituta,cum esset perpetuum inter illos & Christianos bellum sinc vllo firmo & stabili induciarum foedere concitatum, fuere quidam viri nobiles, non magis Virtute quam religione praecellentes,qui vovebant, se pro Christi gloria,

quandiu vires suppeterent, summa contentione pugnaturos. Quod ut multo alacrius facerent, & ut commodius ad coelum viam muniren a nuptijs abstine bant. Horum vita partim in religionis studio, partim in armorum exercitatione consumebatur. Tantuscuae erat in illis ardor animorum, ut eos beatissimos

iudicarent,qui in bellis pro desensione reip.&Christi sanctissima religione siliceptis occumberent. Horum exemylum ciam multi sequerentur, suetunt v j

militarium religionum ordines insti tuti, a Regibus multis beneficijs ornati, & i Pontificibus Maximis approbati: ex quibus multi viri prodiere, quorum Vir tute niauri saepissime cum magna Cnristiani nominis gloria iusi iugatique

sunt.

20쪽

sunt. Erant autem omnes imagine Cilicis ex panno partim rubro, partim viridi facta,iscvestibus assuta, secundum pectus insigniti. Florebat etiam in Hispania ordo Templatiorum, L Hospit9ensium, qui Ierosolymis eadem trundamet post captam a Christianis ciuitatem illam tabuerant. Quanuis autem

varia ellent horti ordinum instituta,& insignia quibus distingui alij ab alijs possient, in hoc tamen conueniebant, quod omnes votis selenni ritu emissis ii dem Christo publice dabant fore,ut nulla unquam libidine se commacularent, nec iri istri militiae imperium detrectarent, nec se ullis auaritia: Qrdibus illi ni paterentur. In Porturalia vero praeter reliquos militum religios brum ordi nes, alius a Dionysio Rege constitutus est, postquam opera Psilippi Francorum Regis, qui pulcher appellatus est,Templariorum ordo euersus fuit. Iniuit enim Dionysius rationem,quemadmodum Templatij Lusitani ex omnibus enim Christianae rei p. partibus aditus sortibus i spectatis hominibus ad illum ordinem patebat) neque bona neque dignitatem amitterent. Itaque stituit, ut vectigalia, qtiae erant in portlagalia Templariorum ordini dicata, ijdem ipsi Templari j , qui ea possederant, nouae cuiusdam militiae nomine retinerent. Hanc autem Christi militiam appellauit, & huius religionis milites statuit, ut imaginem Crucis colore candido inclusam in aliam Crucis imaginem colore rubram gestarent, via reliquis religiosis militibus internosci posment. Postulauit

deinde a Pontifice Maximo, ut eam authoritate sua confirmaret. Crevit hic ordo, mul iisq; bonis auctus & amplificatus est. Emmanuel autem cum Videret, quod discrimen impenderet in militibus huius ordinis, quam reliquorum omnium rei enim contra fidem Christo obligatam, libidinem minime res narent Mecesse era ut scelus nefarium susciperent,do simili ne illis, qui ex religiosis militibus nasiarentur, esset illa macula generis inusta, quae nothis Omnibus,

quiuis sint nobilissimis parentibus procreati, si unda est) postulauit ab Alexandro Pontifice Maximo, ut lueret ea perpetuae castitatis religione Omnes equites Lusitanos, qui deinceps alicuius religiosae militiae sacrametato teneren tur. Illi namque qui iam erant solennis voti religione constricti, fieri non poterat, ut salua ipsius religionis fide eandem licentiam impetrarent Concessit id Regi Pontile atque deinceps licuit omnibus, qui in aliquam religiosam mih tiam ascriberentur, uxores ducere, exceptis tum Hospitalensis ordinis equitibus, qui in quibuscunque partibus sint, eadem perpetuae castitatis religione constringuntur. Haec autem Regis proui)entia,qua,ut videbatur,sceleribus occurrebat,&sum magno incontinet aliae periculo liberabat,a multis laudarisblet. Ego vero statuere non possum, virum jic multo maiorem peccandi materiam sitis attulerit illa ipsa quam subtrahere sit inmo studio cocupivit. Primum enim nunquam ullius disciplinae laxamentum potuit esse salutare . Quocirca ea, quaestuunt, seuere deuinciendas uni, & eo unde deciderant, reducenda,si volumus,

ut quae laudabiliter institutassent, eundem semper fructum& ytilitatem Nile

SEARCH

MENU NAVIGATION