Monumenta Vaticana antiquarum artium versibus illustrata cum notis inscriptiones alique et prosa et poetica Francisci Massii ..

발행: 1869년

분량: 220페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

61쪽

III.

P. Cur eadem est lapidi quae vivum accenderat ira Quum plebs obstreperet garrula CecropidumpD. Quod patriam oblita est, nec gratum neVe latinum Sed loquitur pubes itala barbaricum.

1ὶ Obiurgara videtur Athenienses. Utinam hoc aevo increpet oblivia atque inertiam in studio graecae ac latinae eloquentiael

62쪽

At tu, pernicies Romae, quid deseris umbras toni3 populos ad nova bella vocas pLinque auras italas, nostroque abscondere coelo; Merge caput barathro quo Catilina sedet.

63쪽

V. 'Saucia non vili Aum dextra. In marmore scribe: Reginam Theseus perculit Hippolyten.

64쪽

FABULA ALCESTES

IN LAPIDE SΕΡ CR I SCVLΡTAVI. Alcesten cari subeuntem sata mariti, Herculeum robur, tartareumque Iovem, Et reducem ex umbris pallentibus heroinam, Quae stupet Admeto consociata Suo, Admiror, dicoque: Haec est pulcherrima laudum, Exemplar fidi sculpere coniugii. Hinc bene morati iuvones, hinc discite nuptae Fortia quae monstrat facta pudicus amor.

I Lapia non arto sed ingenio et sapienti laudandus in supariora parta inscriptus est C. Iun. Evodo et Mitiliae Aeti Coniugi Ranctissimae. In -b lacro Dii VII.

65쪽

EX PARTHENOΝΕVII. Partem phidiaci vides laboris Qui templo stetit aureo MinerVae,

Equestres iuvenum micare ludos Vivo e marmore, nobilemque pompam Ductam fervere Cecropis per urbem. Pars longo melior iacet superbum Congesta ad Tamesim. Potens britannus Armorum sibi iuro vindicavit Hellados monumenta, quae recondit Densis insula nubibus sepulta Et longo oceani remota tractu. Quanto rectius artibus pelasgis Consultum foret, artibuSque nostris, Si possent italam videre lucem, Si darent cumulos beatiores

Thesauris quibus alta Roma pollet l

I Opus Philliae inervatur in viis o lomlinensi. Hoe fragmen in ambulaia ero Musei Pii VII.

66쪽

pice ut Augustum frons hxprimit; ut micat aer Ingenium iuvenis consiliique Vigor Iam patris ultor adsest, iam volvit mente Philippos Libora iam Romae subdere colla parat; Arma inter stragemquo ferox, post civica bella Magnanimus princeps et pater imperii. Omnia portendit vultus: lapis ipso nitenti. Purior et gemma est et nive candidior. Salve auspex vatumi Sacra haoc tibi limina Caesar; Haec habita; hic Musae te statuere deum.

IJ Caput formosissimum in tabula marmorea Positum

67쪽

IX. Cinge caput lauro, maiestatemque propinqui Augusti simula. Non est tibi romula Virtus, Non docus imperii. Lascivia mollis et exhons, Crudelis timor, et praerepti caede nepotes R0gales fastus heroaque marmora turpant. Quam melius, ferro abiecto, pOSitaque corona, Seiano fultus, non inter signa Virorum Nobilium, comitem imbellem execrata, sederes Mollibus aut Capreis aut Misenensibus hortis l

il Orandis puleraque statua Veiis raperta, ut supra diximus in Antoni ἀ

68쪽

Ferrea libertas, ira implacata Catonis Emicat in rigido viva supercilio. Abstinuit gladio sculptor, ne caede superba offensi avertant lumina Romulidae

in Prostat non long a uario

69쪽

C. MARIVS

M. Quid me saeve Mari torvum aspicis 3 Haud ego Cimber Coniiciens trepida tela inimica manu:Nec tua me facies, Verum impia secula terrent, Quae Syllas iterum, quae generant MariOS.

70쪽

, DE EODEM MARIO iu

Ite procul miseras bello qui perditis urbes Impia civilis cum rapit arma furor, Quos iuvat insontes inopino absumere ferro, Et placidos tristi spargere caede lareS. Mo Piotas primis florentsem nutrit ab annis;

Uranio sancto me tenet alma Sinu,

Pollit si ultricos, quas conscia pectora Vulgi Sollicitant atris anguibus, Eumenidas. Vera loquor. Rapti in casedem et sua damna feroces Instabant ferrum stringere Romulidap. Ipso infelicis patriae crudelia vitans Funera, qua densis conditus arboribus Rauca fluens Anio liberinas fertur in undas, Quaerebam natis hospita tecta meis. Roscida iam sero fulgebat vespere luna Vix dubiam praebsens per loea sola Viam

i 1ὶ Fabulam toximiis quas seculi nostri discordias ac holla significat, umbram C. Marii visam propct Anionem, ubi serocis viri sepulcrum extititi Sio Lucanus monstra dopinxit quae civilia bella praecensere.. Tollentemque caput gelidas Anienis ad undas. Agricolae fracto Marium videre sepulcro.

SEARCH

MENU NAVIGATION