장음표시 사용
91쪽
tamen explicatur, sive extenditur . Facies pleurat interior , ne pulmones in respiratione tangendo hidat, levis est, & mollis. Exterior, ea nempe, quae pro xime attingit parietes thoracis interiores, aspera, atque
inaequalis; idque , ni fallor , ut musculis interco statibus , costarumque perio steo melius adhaerescat. Duplici compingitur lamella , atque inter utranque poti si
simum dirimuntur trunci arteriarum , Venarumque, necnon etiam nervi intercostales, quibus uberrime pleura contexitur. Hinc levi inflammatur de causa,
dolorem, & sebrem in pleuritide provocant peracutum. Ad vertebras dorsales duplicatur, ac duplicata sit media' recta producitur inter utrunque pulmonum iobum per 'μ' medium thoracem ad sternum , cui firmiter affigitur. Ideoque thoracis cavum universum a summo ad imum in
duplicem findit sectionem lateralem . Pleura ita duplicata mediasinum nuncupatur . Superne claviculis adhaeret . Inferne diaphragmati, cujus substantiam in regionem dexteram, atque sinistram dirimit. Mollior est mediastini substantia, quam pleurae. Inter duplicem mediastini membranam inseritur cor, oesophagus, Vena cava , nervi, qui dicuntur somaehiel, & pleraque vasa lymphatica , quae a partibus proximis tendunt ad receptaculum chyli commune, ut suo loco dicendum .
Mediastinum cor non modo suspendit, ac Vasa sui Munux mediacit , quae distribuuntur per inferiora, verum etiam tho- stini praecipuimracis cavum bipartitur , ut uno vulnerato thoracis latere , per alterum respiratio adhuc peragatur . Quemadmodum pleura thoracem interiorem , ita γd se petito- peritonaeum abdomen intus obducit, perque ejus p ' ' 'rietes interiores undequaque explicatur, ac veluti sacculus membranaceus viscera nonmodo omnia imi ventris sub diaphragmate includit; quin immo & eorum nonnulla, varie sese hinc inde duplicando, seorsim
92쪽
Figura diaphra .gmatis in. t istinctis
vestit. Binos inferne emittit processius fistulosos, qui
res inguina ex utroque latere tendines perforant musci larum abdominis inferiores , ut ad scrotum produca tur , in quo testes singulos laxe vestiunt. Facies ejus exterior fibris quandoque aspera deprehenditur . 1 terior mollis, & levis ob humorem tenuem oleaceum ,
qui jugiter exudat ex minimis glandulis per eius su stantia in undequaque diffusis . Ubique firmiter adhaeret faciei abdominis interiori, ossibus praesertim iliacis', vertebris ossis sacri, ac ossibus pubis. Substantia peritonaei, tenuis licet, duplici constat lamellarum strato, non secus ac pleura, sive duplici membrana, quarum altera exterior est, altera interior . Ab exteriori pro Prie producuntur processus peritonaei superius destripti. A partibus proximis suscipis vasa cujuslibet generis . Secto anterius peritonaeo, consestim oculis obversantur vasa , quae dicuntur ambiuealia , quorum historiam exponam , ubi de Faetu . Diaphragma dicitur, vel septum transverse iris membrana musicularis , lata , maxima ex parte carnose erassa , & mollis , quae transversum aptatur ad thoracis confinia ; ideoque cavum ventris medii steludit a cavo ventris imi. Figuram propemodum orbicularem habet Posteri hs tamen hinos emittit processius tendinosis, quibus plerisque infigitur prioribus I horum vertebris . Exinde a vertebris sursum oblique, vehiti Brnix, hixe producitur ad finem sterni, cui adnectitur, sese stamen cyrcumcirca explicans , costarum inferiorum ambitui firmiter adhaerestit. Facies diaphragmatis superior, quae thoracem spectat, in expiratione, atque adeo in extimius, gibba est, vel convexa. Inserior, ea nimirum, quae ventrem imum
respicit, eari . Pluribus Eraminibus pervium deprehenditur diaphragma,qua in Ephagus transi,& vasa ἄ-
93쪽
scendentia,praeter arteriam magnam destendentem, quae
producitur inter processus tendinoses posteriores nuper destri pios. Substantia diaphragmatis marginem extremum habet tendinosum , item & meditu ilium , quod centrum dicitur diaphragmatis . Reliqua ubique depre henditur carnosa . Duplici intercipitur memDrana . Superior producitur a pleura per faciem diaphragmatis gibbam. Inferior a peritonaeo per faciem cavam. Arterias, venasque plurimas habet a truncis proximis, item & nervos; inter quos prae caeteris insignes sunt nervi , unus scilicet ex utroque latere, qui triplici radiace a cervice exoriuntur, utrinque descendentes per mediastinum indivisi ad substantiam diaphragmatis usque ;per quam in quatuor, aut plures surculos dirimuntur , quorum alii distribuuntur per substantiam tendinosam , per carnosam alii &c. Ex truncis praefatis effunduntur quoque per membranam narium inter rem stamina nonnulla. Hinc , membrana narium interiori concitata. convellitur per consensum diaphragmatis substantia , &sternutatio, ut probabilius videtur, erumpit. . Non videtur diaphragma , niti musculus membra. Quomodo invinaceus , non simplax , sed pluribus constans musculis, ' id est biventer, sive digastricus apud nonnullos. Triventer, sive triga stricus apud alios ; quorum caudae, sive tendines extremi cohaerentes in medio, centrum diaphragmatis tendinosum consciunt. Capita autem, sive alii tendines nemo , & costis adhaerentes, ambitum extremum diaphragmatis tendinosum undequaque compingunt; quo fit, ut, quum agit diaphragma , con trahatur , & complanetur .. Hinc ejus substantia media, uno eodemque tempore, quo tendit ad an Ieriora abdominis , descendit quoque ad inseriora a Quamobrem cavum abdominis angustius evadit, tum quum amplius
94쪽
Munus diaphragmatis praecipuum .
Diaphragma, ut ad usum descendamus, ad libe
ram respirationem , ac commodam humorum, per VDscera praesertim imi ventris, distributionem, ad validiorem Qecum excretionem, opportunamque foetus in puerperio , lochiorum , secundinarumque exclusionem , sese contrahendo, relaxandoque una cum reliquis musculis abdominis, plurimum conferre existimamus; viscera quippe comprimit subjecta, a quibus humores exprimit &c. De iis tamen omnibus suo loco. oesoph gum prieterea inferne comprimit, clauditque, ne at menta ingesta levi de causa eructentur .
Cor inter organa corporis humani viventis ferme praecipuum , inter Viscera maXime necessarium , est pars organica , distrinitaris, carnosa, admodum crasisse, in medio thorace sita , inter lobos pulmonum , ubi& sanguinem propellit in corpus universium , atque a corpore universo eundem reducem recipit sanguinem , lympham , una & chylum , quem magis magisque digerit, extenuatque . Sanguinem propellit lise contrahendo. Sanguinem reducem, lympham, & chylum recipit, sese vicissim explicando. Hinc in thorace jugiter movetur cor, pulsatque, idest alternatim contrahitur, atque explicatur . Figura cordis exterior conica quasi videtur ; a lata quippe basi in mucronem decrescit. Basis superior, partes nempe supernas spectat thoracis. Mucro inferior . Cordis magnitudinem, prouteorporis uni versi variat moles , ipsam quoque variarC comperimus. Nihilominus longitudo in adultis utplurimum ad digitos producitur sex transversos . Latitudo
95쪽
basis ad quatuor, vel quinque explicatur. Ambitus
cordis totius ad quatuordecim circiter extenditur. Cordis has s suspenditur partibus supernis , va- Quibus putibussorum praesertim interventu , quae ad eordis pertinentURς - μὴ -'-
substantiam , item & ad sinus . Reliquum cor liberum,& ubique solutuna cernitur, ut facilius fortasse agendo contrahi , explicarique valeat . Quinimmo , ut dia-phragmati subjecto cedat , cuspis cordis sinistrorsum paululum vergit. Conditur inter binos mediastini parietes , ubi includitur membrana quadam tendinosa, vel uti marsupio peculiari , quae nuncupatur perus
Pericardium, sive capsula cordis, sive cordis Va iri sit petiagina , sive marsupium , sive sacculus , dicitur membra- risum. na tendinosa, quae veluti sacculus cor laxe includit. Cordis basi firmiter adnascitur. Per reliquam cordis faciem exteriorem nulli bi adnectitur. Extremitas peri- cardii inserior centro diaphragmatis tendinoi in cor-POre humano accrescit. Non ita in reliquis animalibus; homo enim recta incedit; ideoque, nisi pericardio adnecteretur diaphragma, deorsum nimis adduceretur gravitate viscerum abdominis; quae, aut proxime , aut remote diaphragmati suspenduntur universa . Α lateribus facies pericardii exterior membranis interioribus mediastini per minimas si brutas hinc inde alligatur . facies pericardii exterior aspera nonnihil occurrit. Levis contra interior.
Distinguitur substantia peri cardii in duplicem la- Deseribitur pe- mellam , sive in duplicem tunicam . Exterior provenit VR AEMa mediastino. Interior originem ducit a truncis sanguiserorum communibus , qui consurgunt ex basi cordis. Per membranas , tendinosas licet, distribuuntur prinpagines sanguiferorum variae, nervorumque, necnon
etiam minima quaedam lymphatica .
96쪽
Patieuda -- Pericardium nihil aliud praestare videtur in corpore humano , quam excipere , & continere humorem .peculiarem, qui cor humectat, ejusque irrorat fibras, ut facilior sit cordis motus alternu S .
turam . Colligitur in cavo pericardii ad quantitatem, cochlearis unius circiter. Quum ad ignem admovetur , tenujoribus , volatiliori busque extenuatis , atque ab simplis particulis , paululum concrescit. Exudat,
uti opinor , vel a spiraculis sanguiserorum insensibilibus , vel a tomo, vel , ut longe probabilius existim . a glandulis minimis hinc inde sparsim stis, & per membranas pericardii, & per pinguedinem , quae ad cordi S. hasin iub pericardio exuberat. Recentiores nonnulli affirmant quoque humorem praefatum a partibus proximis per minima lymphatica defluxisse, se observasse,
in cavum pericardii. 'estribituteor. Cordis substantia erassa quanuis, & densa, noni. 'tamen ubique ejusdem generis occurrit; quando-tetiole, . quidem tenujor, & mollior deprehenditur in latere cordis dextero ; crassor in sinistro , magisque compacta ad apicem densissima ; sub finem apicis admodum tenuis,iquum ibi nihil aliud videatur, quam produetio qua dammembranae cordis exterioris. Partem efficit organicam,
squidem ablata , vel intime laesa, cessat omnino sanguinis distributio per universas corporis partes , cesicatque Organorum facultas , item & vita . Dissimilaris quoque hau eri debet ; membrana quippe foris obducitur; fibris intus complicatur ; inter si bras sibi comparat a truncis communibus triplicis generis vastula inecnon etiam duetus minimos lymphaticos; quae omni ita conveniunt, ut sinus quatuor interiores constituant an corde valde conspicuos . Bini laterales sunt ad basin.
97쪽
Nuncupantur auriculae, quum non videantur , nisi cordis appendices cavae, quae tanquam bini loculi, live sacculi carnos ad latera hasis exurgunt. Bini occurrunt per ipsam cordis substantiam , a basi versus apicem , vocanturque ventriculi. Auriculae abinvicem distinguuntur, cordis basi intermedia . Uentriculi, septo eordis fibroso; quo fit, ut per soramina peculiaria communicent auricular cum ventriculis: idest auricula dextera cuin ve atriculo dextero, sinistra cum sinistro , nequaquam auricula cum auricula, ventriculus cum ventriculo . Ventri eulis adapertis sese perhibent aspectui per eorum pari tes interiores fibrae quaechm carnosae crassores, quae di cuntur ocerri. Sese perhibent aspectui plures quoque sulci, sive fossulae in substantia cordis excavatae per parietes ventrieulorum interiores. Laeesti , item &sulci cordi contrahendo plurimum conferre videntur ἰnam, quum ventriculorum parietes sint admodum crassi, contTahi commode nequirent, nisi essent in sulcos hiae
inde proscissi, qui propterea in systole per variam lacertorum contractionem valide contrahuntur. Membrana corius exterior, tenuis licet, est admodum densa . Explicatur undequaque per ambitum cordis, cui firmiter ita adhaerescit, ut vix disting--. Huic extrinsecus, in basi praesertim cordis , plurimus Ad nascitur adeps; qui, ni saltor , delinire valet fi
bras cordis extremas , ne prae motu nimio arefiant. Hac detracta membrana , nuda obversatur cordis
sebstantia fibrosa. Haec ubique deprehenditur earnosi, praeterquam in has, quae tendinosa est. Duplicis generis sunt cordis fibrae. Longitudinates, sive rectae; spirater, sive obliquae . Longitudinales tecta descendunt per Lbstantiam cordis interiorem a basi ad mucron 3 ideoque omnes sere coeunt in lacertos, sive in columnas
ven- Destribuntur ventriculi, item& auricula cor dis.
98쪽
ventriculorum interiores. Spirales, quae caeteras numero longe superant, ab eadem basi cordis tendinosa. ductu obliquo, inflexoque , spirarum in modum , ad apicem prope per ambitum cordis exteriorem destendunt. Ab apice intus astendunt ad basin cordis, ductibus spiralibus , prioribus omnino contrariis, per parietes ventriculi sinistri sese iterum intorquentes . Quinimmo praefatae fibrae spirales interiores ascendentes maxima ex parte parietes ventriculi sinistri construeresistent; adeo ut nihil aliud videatur septum fibrosum
inter utrunque ventriculum intercedens , nisi paries dexter ejusdem ventriculi sinistri contextus, sive potius circumdatus fibris spiralibus intus ascendentibus .
Fibrarum spiralium ope sit potissimum , quod ar-,uur .m stissime coerceatur cor, ejusque substantia in systole borum. comprimatur. Etenim fibris praesitis contractis , &cor unde quaque contrahatur necesse est; eoquod per contractionem fibrarum istarum, ad basin apice accedente, fieri minime possit, quominus adinvicem accedant.& ipsi parietes. sei sis es VRQvl3 1 quae per Cordis substantiam uberrime
.. i. e. d. V distribuuntur, sunt arteriae, venae , nervi, ductusque lymphatici, qui tamen potius excurrunt per faciem
cordis exteriorem. Arteriae, & venae cordis dicuntureoronariae. Bime sunt arteriae coronariae, item & binae sunt venae coronariae. Originem ducunt hinae arteriae ex trunco arteriarum communi intra pericardium , pronpe basin cordis ex communi fere principio . Attamen versus partes extremas per anastomosin mutuo passim conveniunt. Binis arteriis coronariis totidem sere respondent Venae coronariae, quae pluribus minimis distractis radicibus consurgunt ex universa cordis sit bstantia, & truncis su is communibus ascendentes conveniunt omnes in truncum venarum majorem communem intra' pe
99쪽
DE VASIS SANGUIFERIS. 73peri cardium , non proeul a bali cordis . Dicinuis ferΘ;
etenim surculos nonnullos praedictarum arteriarum intimiores sanguinem expuere in eosdem cordis sinus, ex novissimis sectorum observationibus olim accepimus . Tum arteriae, tum venae coronariae valvulas habent in
exortu minimas semiiunares, quae singuinis regressiim prohibent. Nervi producuntur, & dirimuntur per uni--versam cordis substantiam, tum a pari vago, tum ae plexu , quem paulo supra cor in thorace offendimus, qui propterea cardiacus a milli sio nuncupatur. At praeter vasa haec, quae per substantiam cordis, praesertim nutritionis gratia, motusque pulsationis distribuuntur , confiirgunt ex eadem cordis basi trunci quatuor maximi communes sanguiferi, qui haberi debent tanquam origo , & tanquam principium reliquorum omnium sanguiferorum, arteriarum nimirum , Ve- Narimque, quae per partes universas, ac per organa omnia corporis humani effunduntur. Arteriae egrediuntur a ventriculis per basin cordis mediam duobus truncis maximis communibus omnino
distinctis . Venae proficiscuntur ab auriculis ad latera , basis ejusdem cordis duobus aliis truncis quoque maximis communibus, atque longe magis distinctis. Exinde tum arteriae, tum Venae quaquaversum per reliquas humani corporis regiones, vel per ipsam cordis substantiam distribuuntur, quum& vascula coronaria non ita pridem descripta ab iisdem truncis communibus, ut ita dicam , fruticentur, germinentque. In quo tamen id maxime adnotandum respectu motus sanguinis circularis per universum corpus, arterias revera tantum dici posse , a ventriculis egredi ; a ventriculis quippe truncis veluti communibus ., in plures propagines minores,& rursus minores dispersis, corpori universo sanguinem impertiuntur. De venis contra opinari potius
100쪽
ria , di Uena pneumonica. Destribitur m otiis sanguiturcii. eularis s
debemus , pluribus dispersis propaginibus minoribus a
reliquis exoriri corporis partibus, ut truncis postmodum maximis communibus des nant in auriculas . Siquidem sanguis per reliquas omnes corporis regiones effusus subit distractos venarum ramos , a quibus confluit in
truncos communes , ac per truncos venarum communes
uerum refluit ad cor, ut mox dicendum . Arteria, quae egreditur a ventriculo cordis sint, stro, quae plane arteriarum omnium maxima est , quae que in universum dirimitur corpus, vocatur Aorta, sive frieris magna, quum per hanc sanguis a ventriculo cordis sinistro effundatur in universas corporis regiones . Altera, quae originem ducit a ventriculo dextero, quaeque duntaxat effunditur per universam pulmonum substantiam, dicitur Arteris pneumonica, a nonnullis vena arteriosa. Per arteriam hanc sanguis a ventriculo cor dis dextero irrigat tantum substantiam pulmonum. Ve na , quae a reliquis corporis partibus, uti ante jam diximus, egreditur, desinitque in auriculam dexteram, Vocatur rana cava , a nonnullis vena magna; per banc quippe venam a reliquis omnibus corporis panibus in auriculam cordis dexteram redux evomitur sanguis. Α, tera Vena, quae pluribus suis propaginibus exoritur tantum a su bstantia pneumonica, atque in truncum con Venit crimmunem , qui in auriculam aperitur cordis λnistram, appellatur Uena summonica, a nonnullis arte ria venosa quandoquidem per hanc venam redux pulmonibus sanguis refluit ad cor.
Quamobrem arteriae aoriae respondet Vena cava .
Arteriae pneumonicie respondet vena pneumonica; eo quod sanguis, qui a ventriculo cordis sinistro per aor tam reliqua omnia corporis humani viventis irrigat membra, a veliquis omnibus corporis membris pex Ve nam cavam devolvatur in auriculam cordis dexteram.