De vrinis Actuarii Ioannis Zachariae filii, medici praestantissimi libri 7., Ambrosio Leone Nolano interprete in quibus omniae quae de vrinis dici possunt, doctissime tractata continentur. Anthonij Thylesij ... De coloribus liber. Pauli Aeginetae De

발행: 1563년

분량: 461페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

421쪽

4os ANTHONII THYLESII haec sunt uerba in primo de Natura deo Caerulei corum libro,Caesios oculos Mineruae, coe H ruleos esse Neptuni. Ad haec,non,quem i0μqm admodum legimus Coelum, Mare Ve/μ stem, Florem coeruleut,ita legimus Cinelum, Mare, Vestem, Florem cesium:sed

oculos tantum caesiosineteres dixerunt,

quibus inest fulgor quidam uisu horrendus. Unde existimo, sicut Caesar, SI caruso dicuntur a caedendo, ita caesium a cae cisus. de nominatum esse,ut qui caesius sit, cae

dem quodammodo oculis minari uideatur:qualis praelio gaudens oc caede dic tur fuisse Minerua,ex quo illa ab anti quis uocata fuit, ut ego arbitror, Caesia. Significat hoc M. Cicero,ubi de Catili Catilin o*na ait: Notat ct designat oculis ad caedec in c. 's unumquens nostrum. Hic,qui oculis ad caedem senatores designabat, Caesi us erat. Cuius etia oculos Sallustius in signis historicus fuisse tradidit foedos, id est caesios.Cuiusmodi memoriae proeditur' eur Neronis quoque oculos fuisse, quod ipsum non leue fuit argumentu tyrannicae crudelitatis. Quina Terentio. caesiq

422쪽

DE COLORIBVI, LIB. clos Caesη hominis facies dicitur cadauero sa, hoc est immanis,& seruitiam argUes Facies ea

qualem Sicarii prae se serunt re carnis sta. ces: quamuis alii parum erudite cadau rosam pro subliuida exposuerint Enimuero leonis oculos si quis inspexit, qua lis sit hic color , intelligit . Micant illi, ut studiose ipsi prope considerauimus, uelut ignis penitus flagrans. Dicitur color hic Graece ab omnibus Glaucus, Glaucus coquod uerbu longo iam usu Latini Poe*loritae suum fecerunt. Latius tamen patet Glaucus: nam preter oculos noctuinOS, rquos,ut auis ipsius Graecum nomen de clarat,omnes Glaucos esse confirmant, multa quoque dicuntur Glauca,ut Vuua palustris herba: ut Salix, cuius cum frondes,tum multo magis corteX in raumis,praesertim anniculis,niici hoc colo.

re. Que laudat Virgilius in equis, eOscp la equis noto carmine Glaucos appellat, comu quis color ni Italorum lingua Baios nominatos. probetur. Nam Spadices honesti ab eodem Poeta ibidem uocati, illustriores sunt aliquanto,Baij dc ipsi,sed clari,uulgo nuncupa/

423쪽

4io ANTHONII THYLEIII tuat ij duo aliorum Omnium maxime probantur colores in equis. Vlua igitur salix,quas ide Virgilius glaucas dixit, equi item species optima,Castaneae,etianucis tunica,alial multa,praeter leonis ac noctuae oculos,colorem Glaucum Oastendunti Sed utunde discessi,redeam, quando Caesius color tantum est oculoarum,uidendum est,ne is sit potius quem charops Apstoteles Charopon uocat. Sic enim colon ab illo dicitur leo ab oculorum sevitia, quem Catullus Poeta doetissimus Caesi Hercules um appellat:Vnde Hercules cognomecharops to dictus fuit Charops,quasi iracude in tuens. Nam Chara graece,ira quos dicitur latine:& ex eodem ut puto, horrore Charybdis nominata est,& Charon:de quo cum inquit Virgilius,

Stant circum lumina flamma,Cssium uoluit senem illum horribilem, ae dirum significare. Quamuis non nesciam, Charopon ab aliis aliter quosp exponi.

424쪽

DE COLORIBVs, LIB. 4 ATER, CAP. III.

Horribilis etiam color est ater di

ctus,omnino uelut Anthrax,id est curbo: nam proprie est carbonis extin Oi.Quare scite ut omnia,Terentius tam excoctam inquit,reddam, atque atram, quam est carbo. Et inde a Virgilio cinis dictus est ater, oc fauilla atra . Sanguis praeterea caloris atque coloris ignei particeps,effusus ac frigefactus amisso ruishore, tanquam in carbonem mutatus, ater ab omnibus uocatur . Dicitur oc Mori tra. mors atra,quia cadauer extincto calore illo uitali,quo corpus alitur,atrum relin. quitur, ut est carbo,quae mihi perquam

elegans uidetur similitudo. Quid quod dies atri eadem de causa dicti fuerunt Qui enim luctum afferebant, carbonia hus,ut contra dies laeti scrupis signabantur gypscis,ex quo Horatius ait,

creta,an carbone notandi.

Differt in hoc a colore nigro: qae ut Omsnis ater est niger,sic non omnis niger estater:horredus est hic,tristis,uisu iniucu-dus,lugetib. acc6modatus, ille cotra G

425쪽

in ANTHONII THYLESII nunquam lepidus ac uenustus: ut humani oculi sunt complures,quos nemo Atros diceret,sed nigros,ijscn tamen nihil maiori cum uoluptate speyamus. Vocabatur autem Ater ab antiquis etiam . Anthracinus,idems Furnus Quibus 1 μι μ longe minus sunt nigri,Liuidus oc Fu- ψς scus. Alter ex graui corporis ictu proueniens deformitatem habet. Vnde inuidialiorum bonis,uelut uerberibus laniati. ec idcirco exangues, Liuidi nuncupan. tur. Alter non insuauis , & in homine perispe laudatur. Qui tamen si moudum excedit,ac maxime Fuscus est, ecquasi nigrescit, Pressus dicitur: ut quae aliquandiu sub praelo uestis pressa,nimi um coloratur.Legimus etiam equi colorem Pressum. Secus uero fasciolae coloriscae dicstae fuerunt,qus non saturais, sed uix colore aliquo illitae e coronis dea pendebant.Est autem serma diminuti Aquilas co ua,ut Lycisca, Syrisca. Aquilum uetesen res hunc Fuscum a colore aquae uoca

runt,qui inter nigrum est re album ,id quod Plato etiam docet.

426쪽

DE COLORIBUS, LIB. quALBVS, CAP. IIII.

Esi uxem albus color purissimus,

quocirca ad animum translatus pro syncero capitur,is nullibi quam in niue, clarior est , quam tamen Atram esse Anaxagoras affirmabat. Sumitur pro Andrago. Pallido , unde timor Albus legitur, & ras tuum metu cxalbuit.Quam ob rem Romanae atram dis mulieres quondam funera sequebam tur in ueste alba,tanquam mortui quem efferebant,colorem referrent.

Elucet Candidus,atque oculos deleo coditas ctat. At Candens no hoc tantum est, CV mi sed pro ignito accipitur. Ita Veneris humores redie dixeris Candidos, uel Candentes. Ferrum quod a Marito tunditur non candidum est,sed candens. Eiusdem generis est Canus, qui oc si ad c uti talia transfertur,proprie tamen est capit. l 5c Barbae senilis. Nascitur equus nonnunquam canus at* albineus, no idem qui & candidus aut albus,sed huius noexpers. Est color albi nigrit pa

ticeps,a Graecis inde Leucophaeos, VcVce iam a nostris usurpata, uocatUS. Genus

427쪽

4 4 ANTHONII THYLEII1nus est id coloris natiunnon enim insciatur,sed otiis ipsa sic natura quasi pingitur. Hunc Sibi Sc sta Sacerdotum Sumo psit Sanctissima, qui nulla tunica linea

penitus induti,pro cingulo reste se uin ciunt nodosa, ac ligneis tantum calcia mentis usi, precario uictum quaeritant.

Valis uero sit Pullus,ostendit ter

rae ipsius color: maior enim illius pars pulla est itaque quoniam ea mor, tuis inoitur, uoluerunt ueteres , Ut qui lugerent, Pullis pallis, terrae similibus, Pullum k essent amici Dorsum etiam Ieporinum pors dor' proprie est Pullum:quam ob rem natu βμm rae ipsius doctus magisterio, terram re centem ab aratro metu pauidus quaerit ille ibit nonnunquam stratus, nulla re abdituS, uenatores,canes P ipsos prae tereuntes,ac sagaciter prope omnia per quirentes,coloris tantum beneficio sata piissime latet:&,ut in quodam epigram i male de lepore diximus,

iniem fuga non rapit ore canum,non occulit umbra, concolor immotum sub Ioue terra tegit.

Nulla

428쪽

Nulla arte aut impeia color hic paratur. Natura enim sic prouenit, unde Nati a Uus quoq; uocatus est,diuersus ab eo de quo locuti sumus. Ias nos Consentini, apud quos multa antiquitatis uestigia apparent, siquidem Zc Praeficar,ut quonda, mortuos laudat, &Silicernium usu est, ac nemo sine suoru osculo sepelitur,utrius* sexus uestimenti, funebre, Natiuudicimus: quamuis atra sit illud,& in mulieribus matrimonio luetis Cyaneu,quo Graece,ut dic tu est olim in funere utebatur. Ide quoque Hispanus uocatus est, ocBaeticus,etia Mutinensis.In iis enim locis id genus lanae uidetur.Est aut Pullus

a Rara uestimenti genere fit Ralla,ab o/Pera Opella,a terra etia tellus: ut lana pulla sit pura,nullo alio colore insecta, sed suo tantum oc ingenuo contenta. CO Iorias huiusmodi uestes per se coloratas aliqui dixerunt. Posuit hanc uoce Augustinus in suo testameto,ubi haec uerba legebatur: Gausapes,Lodices purpureas et Colocias meas. Atu indide,ut sentio,

429쪽

4is ANTHONII THYLEst Idicti sunt pulli equorum,aliarum P pe cudum,quasi pura,nulla adhuc libidine pluuia aut labore uiolati. Sunt huic pullo si. rus millimi color Impluviatus,dictus uelut fumato stillicidio implutus : Sc Suasus, qui Insuasus quoq; Uocatus , lutu reserta μή*L Est autem Suasus e stillicidio etiam fauctus fumoso,in uestimento albo. Quare haud dubitanter non alius est quam Im i pluuiatus:quamuis aliqui tradiderint colorem omnem, qui fiat inficiendo,sua.. sum dici,quod illi quodam modo sit per/suasum n alium quemvis colorem ex alho transire. FERRUGINES, c AP. UL

FErru ldgo situ rubiginosum,sacile o

stedit colore ab ipso appellatu ferrugineum:agit enim is,id est refert colore ferri . Quin oc filamenta , quibus saepe Conopaeum, oc multae praeterea uestes lineae circum suuntur,Ferrugineum di cunt infectores.Tunica etiam nuclei pseriei lanugine quadam pulverulenta, serruginea est. Erat is quoque lugentium color,

430쪽

DE COLORIBVI, LIB. 417 '

color. Ital capitur nonunquam re ipse pro funesto,at ea de causa Hyacinthi Ferruginεidi sti fuerut a Vergilio Ferruginei qua Imacinthi. si lugubres,quia puerum ut est in fabulis, casu interfectum Apollo diu luxit, atque in eius solus uelut epitaphium,in sui

doloris perpetuum monumentum inscripsit,non quia uere floris color sit fer , rugineus:est enim is,in quem mutatum ferunt adulescentulum, purpureus . De

Hyacintho in literarum flosculum tras formato secimus hoc: Nil opus elogio redimire,aut fore sepulchrum. ipsi sibiflos est,elogiumcb puer. Eodem modo coelum uocatur Ferrii coelum firgineum,hoc est nubilum 5 triste, atque rasin m. apud eundem Vergilium,Sol caput Luit nitidum in morte Caesaris texit ferrumne,quasi colorem se induit Iugenti aptu ut tanti uiri caedem Sol ipse Iamentari uideretur. Nec alia ratione Charontis nauuiculam dixit serrugineam, quam quoeniam ea una, loco Sandapilae, mortuos omnes vespillo indefessus transue fiat.

SEARCH

MENU NAVIGATION