장음표시 사용
281쪽
discis ina patria imbutus , unaque illi monitores ejas profligatissimi, quid hac de re scribi vellent omni studio suggessissent.. Dictabant huic illi , totum Par lamentum proditionis in regem insimulari posse, vel ob hoc solum, quod sine assensu egis declaravit omnes
sise proditores qui arma contra Partamen-rum Anglia sumpserunt; vassalumscilicet regis 6se Partamentum; jusjurandum vero regium caeremoniale tantum esse, quidni vaga tam etiam ξ Ita neque legum ulla sancit itas, neque sacramenti ulla fides, aut religio, quicquam valebit ad cohibendam a vita atque fortunis vestrum omnium vel libidinem ef- fraenati regis , vel ultionem exacerbati: qui
ita institutus a pueritia est , ut leges & religionem , ipsam denique fidem vastallari sibi,& servire sitis libitis arbitretur debere. Quanto pristibilius esset, vobisque dignius si opes, si libertatem , si pacem , si imperium
vultis, a virtute, in dumia, prudentia, sortitudine vestra indubitanter petere haec omnia,
quam sub regio dominatu incassitan sperare. Cei te qui sine rege ac domino parari haec pocse non putant, dici non potest , quam abjecte, quam non honeste, non dico quam indigne, de se ipsi statuant: quid enim aliud nisi
se inertes, imbecillos, mentis inopes, atque consilii .corpore atque animo ad servitium natos , fatentur esse λ Et servitus quidem omnis q
282쪽
a 8 PRO POP vho ANGLICANO homini ingenuo turpisa est ; vobis Vtem
post libertatem Deo vindice ; vestroque mar te recuperatam , post tot sortia facinora , de exemplum in regem potentissimum tam memorabile editum , velle rursus ad servitutem, etiam praeter fatum , redire, non modo tu
pissimum, sed & impiumserit, & sceleratum : parque vestrum scelus illorum scelere crit, qui servitutis olim AEgyptiacae desideriti
se capti, multis tandem cladibus ac variis divi . nitus abstuDpti, Liberatori Deo poenas tam. servilis animi dedere Quid tu interim , servitutis conciliator e Potuit, inquis , rex prodi i ionis is delictorum aliorum gratiam facere uel quod satis evincit legibus eum solutum s, fuisse. Prodi. ionis quidem, non quae in re
gnum , sed quae in se commissa erat poterat rex, ut quivis alius, gratiam facere: poterat& quorundam aliorum fortasse maleficio- Ium, quanquam non id semper: an ideo qui maleficum servandi nonnunquam jus quod- γ dam habet, idem continuo omnes bonos perdendi jus ullum habebit,' Citatus inc
riam, eamque inferiorem, respondere non tenetur, nisi per procuratorem, rex; an ideo in Partamentum citatus ab universis non venietὶ non ipse respondebit ξ Conari nos ais Batavorum exemplo factum nostrum tueri, atque hinc. stipendio scilicet metuens q i te Batavi luem atque pestem alunt, ne Anglos
283쪽
DgprNs Io. CAP. XII. 270 infamando etiam Batavos altores tuos insamasse videaris, demonstrare cupis quam di
similest quod hi ct quod isii fecerunt .Quam
ego collationem tuam, quanquam in ea quaedam sunt falsissima, alia, ne salario sortasse tuo non fatis litares, palpum olent, Omittam. Negant enim Angli opus sibi esse ut exterorum quorum vis exemplo facta sua tueantur. Habent leges, quas secuti sunt, patrias. hac in parte, sicubi terrarum aliae sunt, optimas :habent quos imitentur, majores silos, viros ssortissimos, qui immoderatis regum impe- ιriis uunquam cessere; multos eorum intolerantius se gerentes per supplicium necavere. ιIn libertate sent nati, sibi sufficiunt, quas volunt leges , possunt sibi ferre ; unam prae caeteris colunt antiquissimam , a natura ipsa latam , quae omnes leges, jus omne atque imperium civile non ad regum libidinem , sed ad bonorum maxime civium salutem 'refert:
Iam ter quisquilias & rudera superiorum capitum restare nihil video ; quorum quidem acervum cum satis magnum in sine congesseris, nescio quid aliud tibi volueris, nisi hu- 'jus tuae fabricae ruinam quasi prasagire. Tandem aliquando post immensam loquacitatem rivos claudis ; Deum testatus te hanc causam tuendam seu cepisse, non tantum quia rogatus, sed quia meliorem nullam te potuisse de fendere conscientia tibi suggessit. Rogatus
284쪽
Σgo PRO POP vLO ANGLIcANotu in res nostras tibi alienissimas, nobis non rogantibus, te interponas Tu populi Anglicani summos magistratus pro aut horitate' proque imperio sibi commiuo quod suunt munus est in stia ditione agentes , nulla injuria lacessitus neque enim natum te esse sciebant indignissimis verborum contumeliis laceres, libroque infami edito proscindas ξ AD O autem rogatus Θ An ab uxore, credo, qinu, jus regium, ut perhibent, in te exercet; qua - que tibi, quoties libet, ut illa Fulvia, cujus, ex ,, epigrammate obseaeno, centones modo comsuisti p. 3ro. aut se tabe aut pugnemus ait unde tu, ne signa canerent, scribere malebas.. An rogatus fortasse a Caro lo minore , deperditissimo illo peregrinantium aulicorum ' grege, quasi alter Balamus ab altero Balac co rege accersitus, ut jacentem regis causam,& male pugnando amissam maledicendo erigere dignarere Z Sic sane fieri potuit: nisi quod hoc sere intersuit; ille enim vir uax a
sino insidens locutulejo ad execrandum venit; tu asinus loquacissimus insessus a tamina fanatis quos VulneraveraS episcoporum c3- .pitibus obsitus , apocalypticae illius bestiae parvam quandam imaginem exprimere videris. Sed serunt poenituisse te hujus libri, pbst paulo quam scripsisses: Bene prosectb habet;
tuam itaque ut testere omnibus paenitentiam,
nihil tibi prius faciendum erit, quam ut pro libro
285쪽
DEFENSIO. CAP. XII. 281 libro tam longo unana tantum modb literam adhuc longam ex te facias. Sic enim poenituit Iscarioten illum Iudam cui similis es; idque novit puer Carolus, qui crumenam idcirco tibi, in ligne illud Iudae proditoris , dono misit, quod primum audierat, & postmod sim sciebat, te apostatam esse & Diabolum . . Iudas ille Christum prodidit. tu Christi Ecclesiam ; Episcopos Antichristos esse docueras . ad eos desecisti: quos inseris damnaveras, 'eorum causam sit scepisti: Christus omnes ho- mines liberavit, tu omnes ad servitutem redigere conatus es : ne dubita , postquam in Deum , in ecclesiam , in omne genus hominum tam impius suisti, quin te etiam idem. exitus maneat, ut desperatione magis quam
poenitentia ducitus , tuique pertaesus , ab inse-lici tandem arbore pendens , sicut & par ille tuus olim , medius crepes ; illamque malefidam & fallacem conscientiam , bonorum Scsanctorum insectatricem , ad destinatas tibi quandoque supplicii sedes praemittas. Haetenus , quod initio institueram ut meorum civium facta egregia contra insanam & lividissimam serentis sophista rabiem , & domi& foris defenderem , jusque populi com-1mune ab injusto regum dominatu assererem, non id quidem regum odio sed tyrannorum,
Deo bene juvante videor jam mihi absolvisse,
286쪽
vel exempliam, vel testimoniinn ab adversario allatum sciens praetermisi, quod quidem firmitatis in se quicquam , aut probationis vim ullam habere videretur ; in alteram sortasse partem culpae propior, quod pluscule ineptiis quoque ejus, & argutiis tritissimis, quasi Mgumentis , respondendo , id iis tribuisset videar, quo dignae non erant. Vnum restat ,&fortasse maximum , ut vos.quoque, O CiveSadversarium hunc vestrum ipsi refutetis; quod nulla ratione video posse fieri, niti omnium maledicta vestris optime factis exuperare perpetuo contendatis. Vota vestra& preces ardentissilinas Deus, cum servitutis haud uno genere oppresii, ad eum confugistis, benigne exaudiit. Quae duo in vita hominum mala cane maxima sunt. & virtuti damnosissima. Tyrannis & stuperstitio, iis vos gentium primos gloriose liberavit; eam animi magnitudinem vobis injecit, ut devictum armis ve-fri & dedititium regem judicio inclyto judicare , & condemnatum punire primi mortalium non dubitaretis. Post hoc fac iuus tam illustre, nihil humile aut angustum, nihil non magnum atque excelsum & cogitare & facere debebitis. Quam laudem ut assequamini, hac sola incedendum est via . si ut hostes bello donauistis , ita ambitionem , avaritiam, Ο - pes & secundarum rerum corruptelas , quae
subigunt caeteras gentes hominiun, ostenderitis
287쪽
ritis posse vos 'iam inermes media in pace omnium mortalium sortissime debellare ; si, quam in repellenda servitute sollitudinem praestitistis,eam in libertate conservanda justitiam, temperantiam, moderationem praestiteritis. His solis argumentis & testimoniis evincere potestis, non esse vos illos, quos hi robris insequitur, Perduelles, latrones, sicarios, parricidas , fanaticos; non vos ambitionis aut alieni invadendi studio, non seditione, aut pravis ullis cupiditatibus, non amentia aut su- rore percitos regem trucidasse, sed amore libertatis, religionis justitiae, honestatis, patriae denique charitate accensos , tyrannum puniisse. Sin autem, quod, bone Deus , ne unquam siveris, alifer in animum induxeritis, ii in bello sortes . in pace turpes eritis,qui mani-sestum sensistis numen vobis tam propitium,liostibus tam grave, neq; exemplo tam insigni
S memorando ante oculos posito, Deum vereri , & justitiam colore didiceritis , quod ad
me attinet, concedam tae,& fatebor, neque enim potero negarix ti omnia quae nunc maledici & mendaceri et vobis pessime aut loquuntur aut sentiunturia esie: vosque multo iratiorem brevi ruina e experturi estis Deum, quam aut insensium inimici vestri. aut vos benignum & faventem & paternum, praecaeteris omnibus terrarum orbis gentibus hodiernis, experti estis. FINI F.