Ioannis MiltonI Angli Pro populo Anglicano defensio, contra Claudii anonymi, aliàs Salmasii, Defensionem regiam

발행: 1651년

분량: 287페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

ia 6 pRo popuIO AN OLICANO cum in illo lucem ante Solem exstitisse negaveris , in hoc tres Zonas temperatas esse 1upra docueris. Quot Zonas in illo regis au Teo & serico coelo observaveris, nescio et hocstio , te Zonam unam centum stellis aureis bene temperatam ex illa tua coelesti contemplatione abstulisse. I u i rim: u DbnVm haec omnis controversia de iure, sive generatim regio, sive separatim regis Angliae., obstinatis partium contentionibus , quam ipta rei natura difficilior facta sit, spero, qui studium veritatis sectionibus anteponunt , iis ea me ex lege Dei, jureque Rei rium.'ex institutis denique patriis, copiosgata ulisse, quae regem Angliae judicari posse, atque etiam capite puniri indubitatum relique-

'rint. Cum caeteris,quorum animos aut super, Utio occupavit, aut mentis aciem anticipata

regit iplendoris admiratio ita perstrinxit, ut mihil in virtute ac libertate vera illustre ac splendidum videre possint, sive ratione &Wgumentis agamus , sive exemplis , frustra

contendimus. Tu verb, Salmasi, ut reliqua omnia, ita hoc etiam absiliae admodum facere videris , qui cum omnes independentes

, o i

252쪽

DapENs Io. C A P. X. a ipsum quem defendis, maxime omnium independentem fuisse statuis : neque regnum

populosedgeneri debuisse: deinde quem capi-ris. causam dicere coactum initio graviter dolebas, eum nunc inauditum periisse qu reris. , At vero totam cauta dictionem ejus,

fide summa Gallice editam, inspicere si libet, persuasum tibi aliud sertasse erit. Carolo ceris tecum per aliquota es continuos amplissim loquendi facta copia esset,non ille quidem estea usius ad objecta sibi crimina diluendum ,sed ad judicium illud ac judices omnino reiiciendum .Qui autem reus aut tacet,aut aliena semper respondet, eum non est injuria, si manufestus criminum sit, vel inauditum condemnari. Carolum si mortem ais plane egisse vita. resondentem, assentior : si dicis pie de sancte & sesure vitam finiisse, scito aviam eius Mariam, infamem foeminam,pari in speciem pietate,sanctitate,constantia in pegmate occubuisse : ne animi praesentiae, quae in morte quibusvis e vulgo maleficis permagna tape est, nimium tribuas : si e desperatio aut obfirmatus animus sortitudinis quandam speciem & quasi personam induit; tapestupor tranquillitatis et videri se bonos, intrepidos, innocentes, interdum & sanctos pes simi quique non minus in morte quam invita cupiunt ; inque ipsi scelerum suorum capitali poena solent ultimam simulationis

253쪽

suae & staudum, quam possunt spe iocissimJ,

oetae aut histri

ipso exitu ambitiosissime captare. Nunc ad istam quassionem pervenisse te ais , qua tractandum es quinam fuerint illius regia condemnationis pracipui authores. Cum de te potius inquirendum sit, quomodo tu, homo exterus&.Gallicanus erro, ad quaestionem de rebus ho-stris, tibi tam alienis, habendam perveneris:

quo pretio emptus ὶ verum de eo satis constat. Te vero percontantem de rebus nostris

quis demum docuit Z ipsi nimirum perfugae,& perduelles patriae. qui te hominem vanissimum nacti. mercede ad maledicendum facile adduxerunt. Data deinde tibi est aliqua aut suribundi cujuspiam sacellani semipapitae. aut servientis aulici, de statu rerum scriptiunculi;

eam ut latine verteres negotium tibi dis tur : hine istae narrationes consectae, quas. si videtur, paulum excutiamus. In hanc condemnationem non caentena millesima pars populi consensit. Quid ergo caeteri. qui sese n6 dentibus tantum facinus fieri sunt passi 3 an stipites, an trunci hominum, an sorte quales illi in scena Virgiliana,

Purpurea intexti tollunt autia Britanni t Non enim veros tu quidem Britannos, sed pictos nestio quos, vel etiam acu pictos videris mihi velle dicere. Cum itaque incredi

bile

pompam ducere; &, veluti pnes deterrimi, plausum in i

254쪽

bile sit gentem bellicosam a tam paucis , Eliaque infimis de plebe siua , sub jugum mitti.suod in narratione tua primum occurrit, id esse fallissimum apparet. Ordo eeclesii iam erat ab ipsosenatu electus. Eo miserior itaque tua est insania, necdgm enim te sentis insanire, qui eos e Partamento quereris ejectos, quos tute ex ecclesi ejiciendos esse , libro

longissimo scribist Senatus alter ordo qui in proceri s consistebat, ducibus , comitibus , Ricecomitibus, statione sua dejectus est. Et merito, a nullo enim municipio missi pro se . tantum sedebant, nihil juris in populum ha- . bebant, juri tamen ejus & libertati, suo quo-gam instituto refragari in plerisque consiue- .verant: erant a rege constituti, ejus comites , dc famuli, & quasi umbrae, quotamoto , ipsi necesse esst ad plebem, unde orti sunt, red- igerentur. Vna ct deterrima portio Par lamenti potestatem sibi vindicare non debuit reges judicandi. At plebejus ordo , quod e supra docui, non solum Partamenti pars e at potissima , etiam sub regibus , sed per

se ipse Paclamentum omnibus numeris absolutum & legitimum , etiam sine Comitibus , nedum Ecclesiasticis , constituebat. Atqui ne tota quidem hac ipsa pars ad sententiam de regis capite ferenda adnussa est. Pars illa nempe non admissa, quem verbo regem, te hostem toties judicavstrat . , ad pum

255쪽

rue 5 PRO Pomo ANGLICANO animis atque consiliis palam defecerat. Pa lamenti ordines Anglicani cum iis qui a Sc tiae itidem Partamento missi erant legati . idibus Ianuarii 164 s. rescripserant regi. locas inducias & habenda secum Londini colloquia petenti, non posse se eum in urbem admittere, donec is de bello civili tribus jam regnis ejus opera excitato, de caedibus tot

civium ejus jussu factis reipub. satisfecisset;

Heque pace firma atque sincera iis conditioni bus cavisset, quas ei utriusque regni Partamenta & tulerant ius, & latura essent: ipse e contrario postulata eorum aequissima jam septies humillime oblata responsionibus aut surdis repudiaverat , aut ambiguis eluserat. Ordines tandem post tot annorum patientiam ut ne si addulentus rex , quam debellare rem pub. in acie non valebat, eam in vinculis per dilationes everteret, & jucundissimum ex nostris dissidiis fructium capiens , de victoribus etiam sitis restitutus hostis inspiratumsbi triumphum ageret, decernunt . se regia deinceps rationem non habituros, nullas se ei postulationes amplius esse missilros, aut beo accepturos: post hax tamen decreta reper

ti sunt ex ipso ordinum numero, qui invictissimi exercitus odio, cujus maximis rebus gestis invidebant, quemque post ingentia meri'ta . dimittere cum ignominia cupiebant, &ministris aliquot seditiosis, quibus misere ser- viebant,

256쪽

i Dasa Ns Io. CAP. Y. Ist, 'viebant, morem gerentes, opportunum tibi rempus nacti, cum eorum multi, quos a se longe dissentire sciebant, ad sedandos Presbyterianonam gliscentes jam tumultus, mis si ab ipso ordine , in provinciis abessent, mira levitate , ne dicam perfidia , decernunt,

inveteratum hostem , verbolenus duntaxat regem , nulla pene ab eo satisfactione priu accepta , aut cautione facta, ad urbem esse reducendum; in summam dignitatem atque imperium aeque esse restituendum, ac si de repub. praeesare meritus esset. Ita religioni,

libertati, foederi denique illi a se toties jacta- ito regem praeponebant. Quid illi interea qui integri tam pestifera agitari consilia videbant 3 An ideo deesse patriae , saluti suo, Tum non prospicere debuerant, eb quod istius mali contagio in ipserum ordinem penetraverat .At quis istos exclusit male sanos λ Exercitus, inquis, Anglicanus, id est, Non externorum , sed fortissimorum & fidis simorum civium; quorum tribuni plerique, . Senatores ipsi erant, quos illi boni exclusi patria ipsa excludendos, & in Hiberniam procul ablegandos esse censuerant; dum Sc

. ti interim dubia jam fide quatuor Angliae

provincias Bis finibus proximas magniS co- ipiis in sidebant, firmissima earum regionum

oppida praesidiis tenebant, regςm ipsem lincustodia habebant: dum ipsi etiam factiones

257쪽

αue et Psto populo ANGLycANosuorum atque tumultus , Partamento ipsi plusquam minaces, & in urbe & in agris

passim fovebant, qui paulo post in bellum

non civile soldm , sedia Scoticum illud exupere. Quod si privatis etiam consiliis aut armis subvenire reipublicae laudatissimum

semper suit, non est certe cur exercitus reprehendi possit, qui Partamenti autho ita

te ad urbem accersitus imperata secit; & rq giorum factionem atque tumultum ipsi, cumriae saeptiis minitantem facile compescuit. In id autem discrimen adducta rei erat, uti aut nos ab illis , aut illos a nobis opprimi necesse esset. Stabant ab illis Londinensium plerique institores atque opifices, & ministrorum factiosissimi quique S a nobisi me citus magna fide, modestia, virtute .cogestus. Per hos cum retinere libertatem, rempub lalutem liceret, an haec omnia per ignaviam & stultitiam prodenda fuisse censes ὶ Debellati regiarum partium duces arma quidem in viti, animum hostilem non deposuerant et omnibus belli renovandi occasionibus intenti ad urbem se receperant. Cum his, quamvis inimicissimis, quamvis sanguinem eorum avide sicienxibus , Presbyteriani. postquam non permitti sibi in omnes tam civilem quam ecclesiasticam dominationem viderunt , clandestina consilia, & prioribus etiam dictis tum lactis indignissima consociare coeperant :

258쪽

DEFENfro. CAP. X: . 233 perant: eoque acerbitatis processere, ut mallent se regi denuo mancipare , quam fratres

suos in patrem illam libertatis quam & ipsa suo sibi sanguine acquisiverant, admittere smallent tyrannum tot civium cruore perfusum ira in superstites, de concepta iam ulti ne ardentem rursus experiri dominum, quam

fratres, & amicissimos aequo jure serre sibi pares. Soli Independentes qui vocantur, &ad ultimum sibi constare, & sua uti victoria sciebant: qui ex rege hostem se secerat, eum ex hoste regem esse amplius, sapienter, meo quidem judicio, nolebant: neque pacem idcirco non volebant, sed involutum pacis nomine aut bellum novum, aut aeternam servitutem prudentes metuebant. Exercitum autem nostrum quo sesius infamare possis, narrationem quandam rerum nostrarum inconditam & strigosam exordiris: in qua tametsi multa fata , multa frivola reperio ,

multae abs te vitio data , quae laudi ducenda essent , huic tamen alteram ex adversb2Marrationem opponere nihil arbitror attinere. Rationibus enim hic non narrationibus

certatur ; atque illis utrobique, non his fides habebitur. Et sane sunt ejusmodi res ista, ut nisi justa historia dici pro dignitate nequeant: Melius itaque puto, quod de Carthagine Sallustius , silere tantis de rebus, quam parum dicere : neque committam ut non solii ' . L I vi

259쪽

as 4 PRO Populo ANGLICANO virorum illustrium , sed Dei praecipue maximi laudes, in hac rerum serie mirabiliis

pissime iterandas, tuis hoc libro intexam os . probriis. Ea igitur duntaxat, quae argume ti habere speciem videntur, pro more decerpam. Anglos se Scotos quod ais solenni conventione promisisse, se regis majestatem conservaturos, omittis quibus id conditionibus promisere; si salva nimirum religione & lia, bertate id fieri posset: quibus utrisque ad ex

tremum usque spiritum iniquus adeo&in diosus rex iste erat, ut, vivente illo , & retia gionem periclitaturam, & libertatem interbturam esse facile appareret. Sed redis jam ad illos regii sepplicii authores. Si res ipsa ponderibus suis , momentis recte a timetur,e iitus facti nefandi ita Independentibus imputari debet, ut principii se progressus gloriam Presbyteriani sibi possent vindicare. Audite Presbyteriani, ecquid nunc juvat, ecquid consert ad innocentiae & fidelitatis opunionem vestrae, quod a rege puniendo a horrere tantopere videreminit Vos isto regis actore verbosislsimo, accusatore vestro, plus

quam dimidium itineris confecistis ; vos ad 'quartum actum S ultra in dramate hoe δε--sultando frigultientes spectati estis ;Vos merito regis oecscrimine notari debetis; ut qui viam ad ipsum occidendum muniistis; vos nefariam ligam securim cervicibus ejm i D. xistis,

260쪽

DgrsNsio. C A P. X. Missis non alii. vobis imprimis,si unquam stirps Caroli regnum posthac in Anglos reciperabit: in vos , mihi credite, cudetur haec sa-ba. Sed Deo vota persolvite, fratres diligite liberatores vestros, qui illam calamitatem, atque certam perniciem ab invitis etiam vobis hactenus prohibuere. Postulamini vos item, quod aliquot annos ante per varias petiti nes jus regis imminuere moliti estis,quod πο- aera contumeliosas regi illis ipsis libellis quos nomine Senatus regi porrexistis, insertas publieastis : videlicet in ilia deelaratione domianorum ct communium, Maji 26. I 6q2.

perie quid sensi is de regis authoritate alia quot perinesilonem spirantibus ct insanis positionibus fas estis. Huri oppidi portas H

i hamus, tali mandato a senatu accepto, venienti regi occlusit; vos quid rex pati posset, hoc primo rebellionis experimento cognostera concupiυissis. Quid hoc dici potuit accommodatius ad conciliandos inter se Anglorum animos, atque a rege penitus abalienandos cum intelligere hinc possint, si rex revertatur, se non solum regis mortem, sed etiam petitiones quondam suas , & frequentissimi Partamenti acita deliturgia& episcopis abolendis , de triennali Partamento, & quae cunque summo populi consense ac plausia sancita fiant, tanquam seditiosas atque insanas Presbyterianorum positiones luituros. Sed

SEARCH

MENU NAVIGATION