In laude ordinis minimorum oratio adnotationibus illustrata dicta Florentiae pro solemni comitiorum generalium celebratione Fr. Jacquier

발행: 1764년

분량: 77페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

tia nihilo impar , in castris Regiis egregie meruisse Majorumque suorum gloriam sustinuisset , nisi oblatam sibi

fortunam contemnens, uni eo militare satius duxisset. Mathematica disciplinae adeo ipsi in amore Veliciis erant ut in iis labores impendisset omnes , nisi siens ad δε-brietatem in scientia theologica qua excellebat, majorem collocasset operam . In Mathesi tamen haud mediocriter versatus suit , atque ingenii sermam habebat ad illud studiorum genus maxime idoneam 'ujus scientiae voluptate ita rapiebatur ut de ea loquens gaudio exilire videretur Artibus mechanicis laboribus oblectationis causa , aliquando operam dabat. De his tamen disciplinis nihil scriptum reliquit , sed in Actis SS. a P. Francisiosis in lucem emissis extant lucubrationes aliquae nostri Franes de S. Loquas testatur Auctor in operis proloquii a se descriptas fuisse quales ex primi Scriptoris manu prodierant. Marinus Mersennus vir rara doctrinae, scientiarum varietate insignis atque admirabilis , in rebus Mathematicis musicis excellentissimus , in Philosephicis ac Theologicis argumentis versatissimus , variarum linguarum peritis mus . Praeclaris animi ingeniique dotibus aeque praeditus sui 3 ea praestitit morum simplicitate ut puerilem ingenuitatem referret hunc rariorem quem in suis moribus e pressit candorem legere est in praefationibus quas operibus suis praefixit; singula verba religiosum ingenuumque hominem demonstrant . In Collegio Flexi inhumanioribus litteris operam dedit,is deindo ad Philosophiae Matheseosque studia se totum convertiti studiorum socium habuit Camrasium clitteraria necessitudine ad mortem usque conjunctum Peracto literario curriculo, Parisios venit, The logiae stadium in celebri Sorbonico Lycaeo ingressiis est , eximios optimosque studiorum oderatores magistros audivit

72쪽

audivi Gamaebaeum, uvallium, Mambertum his munitus doctrinae praesidiis de capessendo vitae genere cogitavit, a quocumque abhorrens vitae instituto in quo aliqua rei familiaris& domestica procuratio suscipienda enet; quare ordinem nostrum in quo eam quam tantopere amavit simplicitatem observaverat, amplexus est, atque per plures annos summam quam hauserat doctrina copiam apud nos propagavit. Cum doctissimis viris litterarium fovebat conbmercium, omniumque existimationem & amicitiam sibi comeiliabat Vix ullus erat in Urbe musices peritus, aut scien-trarum politiorisque litteraturae studiosus, aut etiam ingeniosus artifex qui Mersenni nostri comsilia, praecepta non captaret . Nemo ex eruditorum natione Parisios accedebat, qui eum adire atque audire ossiciois honori non haberet. Neque intra Urbem aut Gallias sese ejus fama celebritasque continebat non solum illius nomen omnes longe lateque regiones pervaserat; sed ipse etiam in Italiam Germaniam Belgiumque iter litterarium instituerat , doctos eruditosque viros conveniens, studiose observans omnia

ex quibus aliquod capere posset eruditionis, doctrinae

incrementum, atque maximam apud litteratos omnes sui

ipsius commendationem relinquebat. Nullius quidem momenti sunt, recordatione nullatenus digna censeri debent leviora facta quae hominum vulgo contingunt sed quidquid magnis viris accidit, etiamsi parvum sit , aliquam tamen magnitudinis partem velut acquirit. Quare duo quae Mersenno nostro obtigere, exigua licet, hic enarrare non pigebit Mersennus Leodio profectus Coloniam, haud longe Leodio in nefarios praedones incidit a quibus pessim habitus, non pecunia tantum emunctus est , sed ad cutem usque spoliatus, in palea perdiu delitescere coactus est donec tandem nactus beneficum ductorem salvus &4n ' columis

73쪽

columis, subministratis vestibus, eo quo tendebat deductus, ibique honorifice exceptus illatae injuriae oblitus est. Aliud quid simile expertus fertur Antuerpiam pergens , in ipso Urbis aditu creditus explorator ab hostibus veniens , tunc enim bellum agebatur , per tumultum frementis Plebecula datus est in custodiam in turrim conjectus, ubi noctem exegit. Postridie adsuit excubiarum praesectus apud quem quis esset professus, vocatis qui eum nossent e nostris qui inea Urbe sunt, multo cum honore ac praeteritae injuriae deprecatione in domum nostram reductus est e tantum persaepe est scientia commodum ut aliquando viri docti nullo alio commeatu quam nominis sui celebritate muniti, viam sbi patefecerint. Ex suis itineribus hunc fructum rein portavit Mersennus ut frequentissimum cum viris litteratis commercium epistolicum servaverit, atque religiosa illius cellula velut ditissimum Reipublicae litterariae emporium extiterit. Multa reliquit eximia opera quorum priecipua sunt: Auaestiones celebres in Genesim : Harmonisorum libri de δε-norum causa , causis es essectibus Geogitata Physico-Math matteala impietas Desarum Y Atheorum expugnata veritas scientiarum : Quod libros Theologicos spectat , dicere

ausim ea quae Mersennus suscepit argumenta a clarissimo Auctore tractata fuisse tanta doctrinae ubertate, ut quid

quid deinde dixerint Scriptores alii, in hoc nostro facile reperiantur. Quod autem attinet Philosophica operas apud Viros musices peritos tanti pretii sunt quae de hoe argumento conscripsit ut aliis quae hactenus editae sunt hae in re lucubrationibus longe praestare videantur. In promovendis quaestionibus maxima pollebat ingenii dexteritate suisque interrogationibus sollicitavit multorum problematum solutionem, praesertim Cycloidis proprietates, quae ubdem in universa sere mathesi utilitates maximas produxe

74쪽

ADNOTATIONES s

re . Mersenni nostri memoriam commendant eleberrimi Seriptores Deum in suis litteris amice, honorifice tractavit artesias , illius vitam conscripsit Hi&νion, cista; multa quoque ad Mersennum pertinentia edidit Mittit invita Carletii. Emmanse Maisnanus apud Tolosates nobili ramilia

natus inter primarios artate sua litteratos vir in umeratur.

In rebus Theologi is , Philosophicis mathematicis pari magnoque successu versatus est quam quidem doctrina,vωrietatem demonstrant egregia illiin opera quorum baec simi praecipua Nil obia Sacri cur in Iosephisus Catoptris Gnomonis Quod spectat Philosephiam Sacram, haec continet nonnullos Sacrae Theologiae tractatus, accurata memthodo conscriptos. Eandem methodum spira cursus Philosophicus cui nonnullas adjunxit quaestiones Mathematicas quae autoris doctiinam ostendunt . Sed reconditior ejus scientia in disciplinis Mathematicis , luculentius apparet in opere Catoptris . Caeterum observari debet Mathesim eo

tempore ad eum non perductam fuisse persectionis gradum ad quem pervenit hac nostra artatae sublimioris enim Analyseos auxilio destituti erant hujus disti nae studiose aede litterariis hominum meritis prudens rectumque fieri non potest judicium, nisi ad eam in qua floruerunt aetatem revocentur , , ut ita dicam, retrahantur. Verum cum naevis suis non careant magni quoque homines, qui semper homines sunt, intermittera non debemus opusculum quoddam a Maignano nostro conscriptum de usu licit peeunia r quod quidem aliqua continet Sanioris Ethicae Principiis, non f itis consentanea minc in librorum prohibitorum indicem relatus legitur libellus ille Carterum quanto in honore suerit Maignanus apud suos Tolosates satis loquitur illius effgies in publico Urbis Palatio asservata . At alium quemlibet

75쪽

honorem longe superat illa existimationis significatio quam Magnano nostro demonstrare summa clementia non dedignatus est Ludov.Xlv qui Tolosa transiens, Religiosissimum doctissimumque virum invisit, ejusque modestiam non minus quam doctrinam miratus est. Joannes Francisius Niceronius vario litterarum genere

praestans fuit , sed in opticis praesertim excellens . Summam illius his in rebus peritiam domonstrat opus cui titulus est. Thaumaturgus opticui in quo perspectiva praecepta dissiciliora explicantur facili ratione demonstrantur. Subtili valebat ingenio judicioque firmissimo , in rebus agendistractandisque expeditus fuit 3 quamquidem laudem Niceronio tribuit P. Franciscus Lanovius qui Galliam visitaturus eum sibi in collegam adscivit. In rebus Mechanicis, in ipsa etiam Machinarum fabrica versatissimus fuit, disciliumque instrumentorum ipse propriis manibus artifex. In tam excellenti ingenio magnam spem collocaverat ordo noster , immo, universa Respublica litteraria i at eum

vix 33 annos natum praematura morsu ripuit.

Carolus plumire in rebus Mathematicis Maignani discipulus lates quamvis in Mathesi Theoretica fuerit non mediocriae versatus , in Mechanicis exercitiis praesertim valuit . In telescopiorum, microscopiorum , speculorum eausticorum constructione exercitatissimus suit sed in arte tornatili mira pollebat dexteritate quam luculente γstatur eximium opus de hac arte conscriptum . In Bota nicis peritissimus fuit , tantaque erat ejus doctrinae fama

ut ad Regem ipsum Ludovicum XIV. pervenerit, cujus magni Principis jussu in Americam laboriosum utilissimumque

iter tertio suscepit, ut exoticas plantas in nostram Galliam transferret. Quartum iter in Americam aggressus ut arborem quam corticem α-nquina appellant examinaret, obiit in

76쪽

in portu Gaditano qui Sanctae Maria dicitur. De plantis Americanis eximia duo reliquit opera; at de Bonanice plurimos habemus manuscriptos Codices qui in Bibliotheca n stra Parisiensi asservantur. Ego ipse vidi Parisiis in musaeo viri clarissimi Antonii des eu Bolanices ofessoris Parisiens. multa de exoticis plantis a Plumierio nostro conscripta opera, de quibus hoc testimonium, gloriosissimum quidem 1 audivi ab hoc judice doctissimo , se nihil unquam legisse in hac materia accuratius , nihil majori descriptum diligentia. Porro quamvis manuscripti Codices illi in privata Antonii de Iussieu Bibliotheca lateant , pertinent tamen ad Academiam Regiam Scientiarum Parisiensem quam Rex litterarii hujus Thesauri haeredem suprema auctoritate instituit. Fevi us rerum Astronomicarum peritissimus, indias Oc cidentales Regis iussu semel citerum prosectus est. Itinerum suorum historiam duobus volummibus in . comprehensam typis edidit; multa ad Astronomiam , historiam naturalem Physicam atque Bolanicen spectamia accurate in hoc opere describuntur . Sumptibus Regiis in Conventu nostro Massiliensi,turrim ad siderum contemplationem accomodatam ex imi machinis affabr elaboratis instrui curavit Observationes plurimas manuscriptas reliquit; sed hae ad Regiam Parisiensem Academiam suerunt transmissae, multasque penes se retinere mihi significavit dum Parisiis agerem , D. LeMonnie celeberrimus Regiae Scientiarum Academia astro

nomus a

eta Maignani discipulus fuit Saguentius qui magistri sui

philosophiam ad methodum Scholasticam revocavit'. Alia nonnulla typis edidit opera quorum praecipua sunt de Speciebus Eucharistaeis , opusculum cui titulus roststem p sis . Rerum Geometricarum mediocriter doctus , sed linguas harbteam, Graecam apprime calluit manuscriptum

77쪽

reliquit Lexicon Haebraicum & typis edidit inmitias Sum. mi Pontificis Clem. XI. e Latino Graece redditas , Qqui.

dem eleganter.

Suguenti discipulus fuit Ioseph- Roma qui magistri sui

doctrinam deseruit i Cartesianae enim philosephiae sui acri, ter addictus manc publice per plures annos docuit in Re gio Taurinens Lycaei ingenii sui acumine , subtilitate disingulari facundia non solum existimationem civium ominnium sibi conciliavit; sed etiam Victoris A ede Regis, serati Emmanuelis nunc feliciter regnantis gratiam singularem promeruit. Tantam sibi pepererat doctrime, prudentiae sapientiae laudem,ut Rex sapientissimus Romam nolitrum Eugenio Primipi , Saba uda familiae pignori inclyto studiorum minrumque rectorem adjunxerit , tantum ejus mentis maturitati confidebat. Sed antequam tanta doctrinae gloria Tauririni floruerit , nondum tricesimum annum egressius Phil sephiam atque Theologiam Roma docuexat ea quidem lauia de ut apud Emum Cardinalem Anmbesem Albanum Clememtis XI. Pontificia uexini Nepotem Theologi titul atque

ossicio decoratus fueritu ad quem quidem honorem non

ambitu grata mi irrep*- , sed eae litteraturae fama quam ingentem ex Latinis , Graecis , labraicisque litteris sibi

comparaverat. Incredibili sere Latini sermonis elegantia valuit , Graecam quoque linguam it perfecte callebat ut elegantissime scribere potuerit. In chartis meis latent litterae a Roma nostro mihi Graece datae, tanta quidem sermonis elegantia ut linguam Graecam non minus quam Latinam didicisse videatur. Dolendum sane quod annos natus Gn dum quinquaginta praematura morte ereptus fuerit , dum jam communibus omnium votis , supremus ordinis nostri moderator designabatur .....

Multos inter ordinis nostri viros doctrina Mathematica illin

SEARCH

MENU NAVIGATION