In laude ordinis minimorum oratio adnotationibus illustrata dicta Florentiae pro solemni comitiorum generalium celebratione Fr. Jacquier

발행: 1764년

분량: 77페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

3 ADNOTATIONES

luisse presbyteratum homini nulla litterarum cognitione praedito , qui ne legere quidem aut scribere calluerit

Qqod spectat litteras quae S. Francisci nomine circumseruntur, omnes supposititias esse temere affirmant aliqui. Et certe cum S. Francisicus scribere noverit , litteras pro bono Ordinis sui regimine, scribere potuit raebuit. At cum multae circumserantur litterae a S. Francisci virtutibus alienae , velut tanto auctore indignae prorsus ejiciendae sunt. Sed Beato Scriptori detrahi non possunt littetie illae quae ab auctoribus coetaneis ei tribuuntur quales sunt nonnullae. Ad litterarum illarum normam examinari debent aliae simili testimonio destituta in variis bibliothecis dispersei si nempe eandem manum reserant , si pietatem religionemque spirent , si tandem sermonis simplicitatem animique candorem

praeseserant; hae suppositionis argui non debent. Qui enim fieri potest ut epistolae diversis in locis diversisque temporibus conscriptae , eodem prorsus Characteres, eadem verborum simplicitate exaratae , coetaneis testimoniis comprobatae aranes assertae , ad S. Auctorem non pertineant EPorro extant plurimae his Characteribus munitae litterae , talemque epistolam, ut alias omittam multas , se religiose asservare mihi pro sua humanitate litteris significavit nobilissimus Marchi Chimae vir omni ex parte Clarus. Sed haec obiter tantum oblata occasione dicta sint i neque enim ad nostrae orationis scopum pertinent P. Ambrosius Hyes Hispanus virtutum omnium exercitio spectabilis fuit Theologicis studiis excultus in Sch lastica mystica tantum excelluit , ut vix parem habuerit. Mysticam vero non solum ipse alte imbibit , sed etiam in alios transfudit. Testis est religiosissima soror Gratia δε- lentina , tertium ordinem nostrum professa sanctitatis

fama celebris quae ab ejus disciplina prodiit Testis quoque est B. Ludovicu Bertrandus qui prima spiritualis vitae

42쪽

ADNOTATIONES s

doeumenta a nostro obrosio hausit Rarum quidem mortis genui viro Apostolico ver dignum divina benignitate Ambrosio concessum est . Cum enim Valentiae pulpitum conscendisset, de more, ad rerum divinarum contemplationem raperetur, conticuit, mortuo similis obriguit Sublatus inde in proximum cubiculum delatus, paulo

post expiravit anni is r. Funus solemni pompa celebra. tum est tanto populorum concursu quantus unquam a Urbe visus suit post hominum memoriam . Tanta tuit --

si celebritas illiusque sanctitatis gloria, ut ejus vitam scripto tradiderint non solum aliqui ex nostris, sed etiam de illo sum scripserint exteri auctores non pauci inter quos honoris causa nominantur Vincentius uestinianus Domin, cana familia moderator generalii deinde a S. Pio V. ad Cardinatatus dignitatem evectus P. Joanne rape Eri 'pus a positanus in vita . Dominici . . Francisius Dida eus in Chronico Arragonia ι tandem P. Seraphinus ,

in vita . Ludovici Bertrandi mi omnes scriptores Ambra. sium nostrum eximiis cumularunt elogiis

i6 Primis Instituti nostri temporibus , religiosilima

viguit sanctioris disciplinae observatio ita ut populorum vomce tot pie crederentur Sancti quot extiterant Societatis

nostr: viri. Et requidem ipsa, praeclarissimam de nostris hominibus conceptam opinionem satis demonstrat simmus ille civium applausus quo in Urbes admissi fuerunt primaevi Sodales nostri ordinis nostri apud Summos Pontifices exi, sumationem maximam satis loquuntur Bulia quibus dec rata fuere religionis nostrae primordia. Sed haec fusus persequi non sinit praescripta huic opusculo brevitas. 17 Multos inter religiosissimos viros a pristina ordinis nostri Sanctitate minime degeneres, procul dubio embnet P. Gam Bonui, cujus virtutes ita suere illustres ut in 1 Co-

43쪽

36 ADNOTATION Es

Comitiis generalibus massilia celebratis ann. I GD aliisque deind universi ordinis nostri conventibus decretum fuerit, ut apud Sedem Apostolicam aspari in Sanctos referendi negotium omni ope ageretur quod quidem hactenus tardiori successu praestitum fuit, non virtutum aut miraculorum sed rerum domesticarum inopia . Neque apud nos gloriosa tantum fuit venerabilis viri memoria; sed cum ad sepulchrum magna conveniret hominum multitudo munanimi voce testata audirentur miracula plurima Did in causa fuit ut decernente Ilim D. Banne Ribera Patriarcha Antiocheno, Archiepiscopo Valentino aspari corpus Feretro conditum magnifices eleganter pannis instratum, in privatum quoddam altare sublatum sit . Actum id anno Isos solemni pompa quam peregitramus D. Thomas de Espinosa Mare ilianus Episcopus . Gaspari laudes eleganti oratione conbplexus est Rev. D. Gaspar seolanus Regni Valentini Hist riographus Gasparo socium statim subnectemus D. Hanc sum a Longobardis licet multo recentiorem lis fer nostris temporibus . Sed cum utriusque acta supremo S. Sedis iudicio nunc subjiciantur, de illis venerandis viris finctorum Catalogo adscribendis nunc agatur, hos quorum gloria communis est, in eodem loco numerare convenientissimum suit. 'Ad ordinis nostri laudem adjungere quidem satis foret nullam esse in familia nostra Provinciam quae viros Sanctitatis fama percelebres identidem proponere .praedicare

non possit. Sed ut alios omittam innumerabiles, paucos eo loci recensebimus . Turonensis Provincia monumenta venerandam P. Duanti memoriam nobis reliquere. Is cum humanioribus litteris diligentem operam dedisset, Romam adeundi consilium iniit in hac florentissima Urbe graviora studia prosecuturus . Urbem appulsus viros litteratos doctri-

naque

44쪽

naque insignes qui philosophicas Mathematica strue disciplinas privatim traderent mercede conduxit, apud illustri se homines ipsos etiam Emos Cardinales frequenter versabatur, omniumque admirationi extitit , ob praestantissimum ejus ingenium atque in juvenili adhuc aetate maturum acre judicium . In Galliam reversus amplissimis opibus liberiorisque vita illecebris renuntians, Institutum nostrum amplexus est , tantaque virtutum omnium fama excelluit ut apud Magnates ipsos optimates omniumque ordinum cives,sed praesertim apud Augustissimam Principem Annam -- friacam Ludovici XII selectissimam conjugem, sanctitatis gloria maxime commendabilis fuerit . Haec pientissima

Princeps, dum Turonibus moraretur, Duantum frequens invisebat Religiosis ejus colloquiis fruitura. Neque privatis duntaxat vitae religio virtutibus excellens fuit , sed Theologica quoque doctrina, divinae eloquentia ubertate maxime valuit . Prophanae facundiae fucum aspernatus tionum pondere Manctioris vitae exemplo atque auctoritates elestissimos quoque viros ad meliorem mentem revocavit

Tot periunctus religiosis evangelicisque ioboribus obiit an-yo σ36. Mortis ejus nuntio in Urbem perlato ad funus plenis viis accurrit effusa civium multitudo qui pedibus os cula figerent , qui vestem qua indutus erat sibi certatim nptarent , concisisque laciniis arriperent . Primarii Turonenses viri necnon omnium coetuum Religiosi homines, ejus exequias in venerationis testimonium publicamque significationem prosequuti sunt . Servantur in Plesie is Tabularis litterat ab illustrioribus quibusdam viris ad nostrae familiae homines data quibus tanti viri jactura deploratur , ejusque

sanctitas maxime celebraturi patrata ab eo reseruntur miracula plurima ... P.Moreavius vir fuit Sanctitatis fama Clarissimus. Extat ejus vita typis edita Satis sit observare

45쪽

38 ADNOTATIONE s

eum tanta virtutum miraculorumque gloria illustrem fuisse ut in Comitiis generalibus ann Isas actum fuerit de probanda atque promovenda apud S. Sedem Religiosiusimi hujus viri Sanctitate . Hic Sue ne natus est , opibus potens aere suo conventum nostrum Suessionensem landavit,in seipsum deinde omni auro longe pretiosiorem nobis tradidit . Suessione obiit ann. Isas ab Iliso amo D. Le Gras Suessi

nensium Episcopo, celebratae tuerunt illius exequiae , magna Civium frequentia exornatae neque laudari fatis posset, si harum annotationum brevitas longiorem permitteret sermonem P. Nicolaus Barreus Ambiani natus a. I 2I. Hic liberaliter educatus, eloquentiae artem Mathematicasique disciplinas apprime didicit , suique ingenii acumine

omnium admirationem in se excitavit. Institutum nostrum professus, in studiis theologicis celerrimos fecit progressius sua denique summa doctrina usus est tum ad domesticam nostrorum adolescentum eruditionem , tum ad promovendam in publicis concionibus fidei morumque sanctitatem . Nec sua contentus opera propriisque laboribus, sed farminarum coetum instituit quae puellarum institutioni studiose invigilarent, easque praeceptis virtutum exemplis insormarent. Sapientissimis legibus hunc fa minarum ordinem instruxiv, per universas fere Galliae provincias non sine magna utilitate propagata sui haec institutio. At quod hujus instituti maxima certe laus existimari debet, Ilima Domina de min-tem ducentas quinquaginta nobiles Virgines pietati Christiana in Regia domo Sancti sevirici formare meditata, eo fine duodecim ex taminis illis scholarum magistris advocavit. Exanitatis tot laboribus pro aliorum utilitate, ea testem mercedem reportaturus obiit Parisiis an I 68ε tantam relinquens sanctitatis famam ut ad sepulchrum accurreret Regia civitas venerationis ergo sedibus suis excitata.

46쪽

P. Hieronymus Delienneus nobilissima apud Aquisextienses familia natus , in ipso aetatis flore institutum nostrum professus est , in quo illibatam duxit vitam , sancta morum simplicitate admirandam. In tractandis convertendisque e versae vitae hominibus singulari gratia valuit, nullis parcebat laboribus ut eos ad spem , fiduciam, melioremque mentem revocaret. Sed ipse qui prudentibus consiliis alios animos sublevaverat, severiori scrupulosaque conscientia ita vexatus fuit ut in summam solatii necessitatem conjectus fuerit tandem extremos dies mentis tranquillitate serenos habuit , divinisque solatiis perfusus animam Deo reddiditan. III a Conscriptos habemus de ejus vitain virtutibus libros duos in quibus multa a religiosissimo viro praedicta leguntur atque probantur . Extant selectie ejus epistola qua summum religionis pietatisque amorem spirant. Breviorem vitam sed caelo maturam egit P. Paulus Troucbet cujus vitam quoque habemus typis traditam . Hic Arelate ex antiqua Patriciaque familia natus an Is II. , ut timum diem obiit an I 6 ardens sui desiderium ob morum suavitatem Tanctimoniam reliquit vita ejus saeculo obscura, sublimiori s virtutibus illustris fuit atque conspicua singulari veneratione a suis popularibus colitur.

Innumerabiles inter nos extitere viri sanctitatis fama celebresci sed paucos ex multis appellasse satis sit. i8 Reverendi mum D. Didaeum de S a nobilem Lusitanum inter familiae nostrae homines referunt annalium nostrorum Scriptores . Et jure quidem merito hune illustrissimum virum sibi vindicat ordo noster. RegnanteJoanne III. habita fuerunt in Lusitania publicae de rebus fidei contro. versiae quibus Didaeum de Sylva ordinis nostri Theologum praeesse suprema auctoritate voluit Clem. VII. Pontifex Maximus qui Didaeum generalem, ut vocant, inquisitorem con stituit.

47쪽

stituit. Hunc ordinis nostri alumnum fuisse fidem facit diploma quo Clemens VI afanne metusitaniae Rege rogatus , hoc amplissimo munere Didaeum exornavit. Diploma illud datum est, I kal. Ian. 33 I. hisque incipit verbis rcum ad nihil magisci Sed cum eidem muneri Didaeus noster aliquandiu vacasset, in compescendis haeresibus quae in dies gliscebant strenuam dedisset operam, Summus Pontifex hanc potestatem Nuncio suo adjudicavit datis ad Sanctae Sedis Nuntium in Lusitania litteris quarum initium est: onerabilis frater Sed Rex qui Didaeum Religionisis doctrinae fama commendabilem summopere charum habebat, eum Romam misit apud Sedem Apostolicam suo aegni nomine qui Religionis statum reserret Romae cum esset non tam Regis commendatione quam suo merito Summi Pontificis gratiam sibi conciliavit Reserunt Deitarac Paramus, fidei S pietatis praemium a Summo Pontifice accepisse Didaeum atque Episcopum Septensem eum suisse creatum . Nec praetermittendum est duos extitisse in Lusitania ejusdem nominis , sed non ejusdem familiae viros. Primus fuit Didaeus noster, alter autem fuit Didaeus a Silva ex ordine Minorum

S. Francis qui Inquisitoris generalis officium administravit quoque . Hic anno is 3 . Septensi Episeopus designatus est,&deinde anno I o Archiepiscopus Braecarensis renuntiatus quas quidem dignitates duas certissimis documentis comprobatas invenio, quare si Didaeus noster Septensis Episcopus fuerit , breviori certe tempore hac dignitate potitus est; cum ad haec circiter tempora Didae nostri obitum reserant annales nostri, immo Didaeum nostrum Romae mortuum fuisse ex Montob aliisque rerum nostrarum Scriptoribus colligi potest. Hic autem sine annotatione praeteriri non debent quae leguntur tom. xvI. annalium Minorum citrea idem tempus empho 333. eum nempe Didacum nostrum ,

48쪽

Hesupe non improbabile judicat P. FranciscusJaequier effuserim familiae Scriptor annalium quem honoris ausa nominor quae quidem verba de me honorificentius dicta non ita debent intelligi quasi Didacum an I obiisse affirmaverim ;s enim hoc ipso anno Didaci mors contigisset jam Septensim Episcopum hunc fuisse omnino repugnaret finihil ergo aliud significare volui, nisi Didaeum paucioribus annis post ejus Romam adventum ibidem obiisse , quantum ex nostris chronicis conjectari licet. Ita enim utriusque Didae Episcopatus

Septensis conciliari potest. Ordinis nostri decus mo&Cleri gallicani ornamentum fuit Rinus alimus D. Renatus te clere ex clarissima in supremo Parisensi Senatu familia ortus . Hic institutum nostrum professus est in Plesse raro m conventu an Is I .s non solum omnia religiosi status officia praeclare gessit , Ducatus Burgundia provinciam dignitate provincialis, ut vocant, primus omnium decoratus, sapienter gubernavit, sed apud Regem Ludovicum XIII tanta Religionis virtutumque omnium laude floruit ut anno Isia . , artatis suae 37. Episcopus Glandutensis designauis fueritis in nostra aede Parisiensi consecratus Post multa Christianae pietatis pastoralisique officii insignia opera an I σ3I. e vita migravit loni vigilantissimique Pastoris memoriam atque summum desiderium apud oves suas reliquit. In templo Iandaten sepultus est jacetque sub obscuro religioso marmore, sed praeclarissimis laudibus exornat . Non solum religiosis virtutibus, sed vario etiam litterarum genere insignis fuit. Hujus saepe honorificentissime meminit Cartesius cui familiarissimus sui , in eruditione Socius. Eundem quoque gloriose nominant San-Marthan in Gallia Christiana.dimus ac Rinus D. Francisus de lamare in Episcopum Regiensem inauguratus sui an I 6ras is nobilissima stirpe

49쪽

oriundus, religiosi instituti simplicitatem natalium splendoti anteponens , familiae nostrae nomen dedit Theologus sui eximius in celeberrimis Hispaniarum academiis ad st dia Theologica informatus , nativum Gallicae gentis acumen cum hispanJca gravitate in concionando conjunxit, in ea facultate inter paucos excelluit. Nostram Provineia provinciam gubernavitis ad supremum totius ordinis regimen a multis expetitus sed ampliori dignitati servatus, Regiensis Episcopus electus est . Verum non totos tres annos hoc sacerdotio iunctus, honorifica legatione ad res Cleri Regnique componendas Pictavum profectus cinvitam Urbem, gotiis eliciter gestis rediens, vehementi sebre attactus, ad

Archiepiscopatum quensem jam designatus, sublimiores dignitates in meliorem vitam commutavit.

Nostro Francisco de la Fare in Regiensem Episcopum sus- sectus est an I 63o perillustris vir P. Ludovieus Donis PAttiehu familiae nostrae alumnus, qui ex ossicio provincialis, ut dicunt, Ducatus Burgundiae ad Regiensem episcopatum evectus est . Hoc ipso anno delectus fuit ut apud Regem to itu Cleti Gallicani causam ageret, qua legatione ad optatum finem perducta, ipse Cleri Gallicani nomine Regi gratias egit. Generis nobilitate conspicuus, rerum divinarum scientia excultus, pietatis religionis amore praestantissimus, nihil habuit quod desiderare posset praeter corporis vires, ecclesiae suae bono consecrandac debiliori tamen vletudine conflictatus, nulli pepercit labori ad promovendam populorum suorum utilitatem . Verum cum puriori morum di sciplinae severe invigilare , censurasque ecclesiasticas in aliquos perditae vitae homines infligere paratus esset, parum tuta fuit vigilantissimi Antistitis salus quam ob causam ad Ecclesiam Augu stodunensem transsatus est Circa idem tempus , vita iuncto Emo Cardinale Ricbetis Lugdunensi Archi

50쪽

piscopo, Ludovicus noster pro antiquissimo Epistoporum Augustiaunensium jure , Lugdunensem Ecclesiam vacante Sede administravit . Alio quoque Antistitum Augustodunensium privilegio, Comitiis Burgundia praefuit, iro eorundem

comitiorum solemni instaurationes, coram Duce Edprenonis

Burgundia pro-Rege , adstantibus Provinciae primoribus peroravit. Religiosissimi pastoris incia non solum implevit sed etiam litterarum studiis summopere deditus , varia reliquit opera inter quae Lecipuo loco numerari debent Ordinis nostri historia generalis Gallice conscripta, opus aliud insigniorum Cardinalium elogia continens, tribus

Voluminibus comprehensum . Ceterum quanto doctrinae

eruditionisque delectu libros conquisiverit satis ostendit pretiosa atque numerosa librorum suppellex qua nostram Ducatus Burgusia Provinciam locuplatavit. Neque in muneris Episcopalis exercitio minus illustris sitit Rmus P. Gaspar Dinetus qui eum ad Moderatoris Generali dignitatem expeteretur, Marisionensis antistes electus fuit Dignitati probitatem , morum integritatem, stari, talem atque insignem dicendi facultatem summamque eruditionem conjumis Dio-sim impiginperiuriavit nec sine

Buctu longe maximo, dinarinam moresque summa vigilanytia citravit Seminarium ericorum erexit, aliaque tam

tiarum&bonae disciplinae adjumenta suppeditavit Hori, e IV. optimo clementissimoque Principi maxime gratiosias, ab eodem secretioribus Regni arcanis adhibitus est, &rum dissiciliorum frequentibus litteris particeps factus initiis Clari Gallicani summa laude non semel interfuit, a rue in iisdem comitiis an. Is I . Lutetiae eesebratis ob facumiae gratiam ad Regem orator delectus est, apud quem,stequenti Clero comitante, pro Ecclesia Monte-pessulana perdueillibus haereticis vexata atque oppressa strenue Perr

SEARCH

MENU NAVIGATION