장음표시 사용
51쪽
nostra , etsi regina in regno animae , imperans cunctis potentijs eius prout libet, nata sit, ut i quuntur Philosophi , condelectam ei S, ita ut cui Obiecto complacenter, de oblectanter illae adhaerent , ipsa quoque nata sit eidem adhaerere S in coniugio Vero obiectum concupiscibile naturalia ter, potentiae concupiscitiuae semper est praesens,& illa vi potentia naturalis illud sibi praesens, S conueniens , non potest non concupiscere , praesertim si sermosum est, ut plerumque accidit , quinimo attenta circumstantia appetibilitatis obiecti secundum pulchritudinem eius maiorem ,
cocupiscitiuam erga illud inardescere necesie est ;consequenter & votantatem concupiscitiuae , naturalem cum ea erga tale illius oblectatiuunia obiectum connexionem, natam propenSe condelectari, illamque in eo sequi , ex natura sua. Ideo retrahere voluntatem a tali obiecto, in quod ex natura sua propendit, non solum nimis difficile , ta laboriosum est,sed etiam amictiuum,S poenale maxime. Cum tamen libera sit, libertate,nedum essentiali, qua,ut aiunt Scottilae, cum plenitudine
dominii super suum actum, ad eum se ipsam de.
terminat, licet necessario ; sed etiam libertate contrarietatis , qua circa idem obiectum actus contrarios elicere potest , amorem scilicet, vel odium , seti circa contraria obiecta actuS contrarios; & libellate contradictionis, qua circa idem obie-
52쪽
obiectum actibus eontradictoriis exerceri potest, Vt idem amare , Vel non amare , sequitur, ut ex motivo alicuius virtutis , in potestate sit voluntatis ita liberae,retrahi a concupiscitiua , S eius appetitu non sequi obiectum illius , sed ea ratione qua mouetur ab illa virtute , licet id cum displicentia, Sc dissicultate, ob naturalem connexionem cum concupiscitiua . Hinc est , quod ex motivo virtutis heroicae virginitatis, vel quod multo maius est, ex amore Christi , ut obiecti immense pulchrioris , ab amore carnali propriae Coniugis, licet non absque dissicultate, quis abstrahi possit ,& virgo cum ea permanere, gra
tia Dei imbecillitati illius su stragante. Quod
luculentὰr elucet in praeclaro Inclyti Colomani Regis, praetactae nostrae Beatae Salonaeae Reginae virginalis Coniugis exemplo . Qui illius opera ,& virtute , ad mutuam coniugalem virginitatem inductus voto obseruandam , dum semel venatu redhiset, eandemque in gynaecei cubiculo, extempore ingressus , cunctis regalibus ornamentis excultam insolito reperijsset, contemplata aliquanti sper eius Venustate , nonnihil eo cultu adaucta, quamquam nulla prorsus utrinque illicita imaginatio violationis voti praecessisset, ex hoc tamen adeo erga eam cupidine exarsit, Vt rationis impos, & voti facti immemor euadens,
sola gratia Dei, qua illuminari meruit , succla-
53쪽
χo Vita Ven. Ser. Dei Seb.ab Apparit. mauerit: O bone Iesu quanto propter te privor hodie s& conuersus ad Reginam subiunxerit: hae mice Dei praeuenti ope mirginitatem non exuimus : protinuique cubiculo excesierit. Fiaque quantus Heros , EM quidem talia voto obstrictus, quam laboriose , ne in Unica exigui temporis coniugali confidentia succubuisset, seipsum expediuerit i Qui in tot discriminibus vitae, non modo dum compluries ex Regno a perfidis pelleretur, sed & dum ipse ex nostris Regnis Stauoniae, & Bosnae, variarum haeresum pei fidiam expulisset, eaque ab iisdem penitus expurgasiet, caedi, flammae, & cuia libet hostili furori gloriose restitit; denique aduersus Schitas , Hungariam formidabili exercitu invadentes ; sortissime dimicans, vitam ipsa profudit; nunc ad talem coniugis sanctissimae extemporalem in cultu relaxationem , confestinia flaccescit, N in tam constanti seruandae cum ea
virginitatis proposito retentescit: propemodum casurus, nisi Uominus, qui non derelinquit Sans suos,supposuisset manum suam. Ne vero vile quid tibi praetexto discursu subrepat super ineffabili venustate illibatae Deigenitricis Virginis,qua suo intemerato coniugi praesentissima, audi quid dixerim : Euoniam miraque hac ad iura Diuma hecta b.:t pcrsona , necessefuit mιramque coniungi Virginem . ius quippe Diuinum est, de Virgine Deum hominem nasci , di a Virginibus educari,
54쪽
contrectari,S c. Ob hoc cuius pulchritudinem Sol,& Luna mirantur, &iubilant omnes Filij Dei, solus Dominus, qui de ea natus est, concupiscere potuit; caeteri,Ornatam monillibus, ideli, vi tutibus cunctis incompraehensibilitὸr, pulchritudinem illius inaestimabilem solummodo admirari& collaudare: Mariae priuilegio, ut ait Berna
diis, non dando alteri ; singulari, sed continuo etiam indicibili . 3 7. Qu'circa stupendae huic magis quanta effandae virtuti, coniugali nempe virginitati,non in eptε alludi posset Diuino illo Oraculo: βuis est se tib r repudij Quo scilicet coniux coniuge intactam dimittit, a se non dimissam. Uttania
inusitata vita coelis ipsis admirationi esse possit, quae in terris prodigium humanae vitae potiusquam humana vita nuncupari debet. Supponit enim eiusmodi Coniuges praemunitos heroice cunctis alijs virtutibus. Neque etenim tam altae vitae, quae in carne Angelica censetur, rationem instituere valerent, nisi prius exercitati in omnibus operibus bonis cuiuscumque virtutis,praecipuε Charitatis, Fortitudinis,& Te mperantiq. Namquς Angelica vita Angelicas virtutes praesupponit, εc operibus undequaque perfectis exercetur . V que nemo prudens ad ardua, & sublimia molimina, sua studia confert, quin prius viribus quibuslibet, ad illa facilius, persectiusque altequen-rs da,
55쪽
a 1 mn. 5 r. Dei Sebast. ab Apparitis. da, seipsum praemunierit ; sic prorsus , & multo sagacius , eligentibus coelibatum coniugalenti , vitam haud dubie sublimem, & arduam , cunctis antecedenter virtutibus solide vallari necesse est. Nec secus, ut ait Propheta , Hiabitabit iuuenis cum mirgine , s r gaudebit sponsus super sponsa , Angelica virginitatis virtute fulgente. 3 8. Sique simplex virginum Coniugiunia
tantae virtutis censendum , ut merito eius, omnis
laus inferior sit ; iureque coelestis sponsa de eiusmodi suo, coelo, terraque glorioso sponso accinat, dilectus meus canssidus , rubisundus, Virgo nimirum , Sc Martyr simul ; quid fatendum . de geminato coniugio cum virginibus Appariiij lpotissimum cum virtute ipsus utraque coniux virginitatem ad eius amussim obseruare conse serit. Progrediente namque sua egregia senecta anno quinquagcsimo quinto aetatis, S stabilitata propria habitatione AZcaputZalci , quidam nobilis Mexiccus, ut filiam suam, virtute, de Venustate ornatam , necnon& dote competenter prouisam, ei matrimonio iungeret, non modicum adlaborauit. Nil autem iuuante, sue iuuenc culae eleganti forma, de virtute; siue parentis eius tali incumbentia, Vtili uin ad hoc induceret,quadam subtili sagacitate huius , plurimum obstri gente conuictus, consensum praebuit, ut eam d.
cerct: vir alias ad quodlibet honestum de facili
56쪽
exorabilis in toto regno reputatus Ne tamen , thesaurum virginitatis , cuius tenacissimus erat,
ulla mundi sagacitate sibi depredari pateretur, subtilis, & ille tunc extemplo effectus, petijt a parente, quid illi cum puclla in dotem estet daturus. Sexcentos nummos de octo , respondit
puellae genitor: ni terras quasdam campestres, penes eas nonnulla habitacula sibi deligeret. Ad quae Apparitius , ut se gen rose expediret, proti,nus haec subiunxit . Terris eiusmodi atauo , huic Dominae, quam mihi despondetis, eam sexcentorum nummorum de octo pecuniam, illico pendendam, ego gratiose offero pro sandalijs . Quali munificentiae splendore contentatis , parentum, S spectabilis virgunculae animis,
incunctanter recessit.' 39. Verum quia generositas haec sua alijs exemplum suppeditaverat, consimili industria proprias illi coniungendi gnatas, vel scilicet talis lucri, vel opulentae haereditatis amore , cur iam prouectioris esset aetatis ; idcirco, & ipse industrior cum eis esse deereuit. Quamobrem dum circa annum sexagesimum aetatis habitasset Cha- pultepeci, quod cit nemus quodam , sere media leuca Mexico distans, importunitate magis parentum cuiusdam, virtuosae quidem , sed inopis puellae adactus , quam propria Voluntate , non nisi superno at coniugalem virginitate
57쪽
animante spiritu,ea sibi desponsavit,duobus millibus nummorn de octo prius dotatam. Cui tameta ipso suae desponsationis die tam dulci, & blando, nec miniis eloquenti, ac erudito sciuit eloquio commendare Angelicam virtutem virginitatis ,ut vim, essicaciamque in eo dicendi, uti & exemplum paucissimorum ex omnibus Coniugum Virginum superius fatorum, SS. Henrici, Eduardi, Elzearij, ac Salonaeae usurpasse, sit dicendus omnino: ipsamque Sponsam, Diuina opitulantegratia, propria cooperante prudentia , nec secus permittente sua veneranda canitie, sicut illistas, ad virginitatem mutuo obseruandam, non dissiculter siexerit; paulo autem post annum defunctae, iusta persoluit in Ecclesia Sancti Francisci de Tlacopam,una leuca procul Mexico. Cuius genitoribus , ut praetactum est indigentibus, illa duo millia nummorum de octo, quibus eam dotauerat, dono misit. Sicque Apparitius edoctus coeleste illud. Cor rectum inquirit scientiam: in ta thesauro iure virginitatis lucrum quaerenteS, lucrari optime sciuit ad aeternam gloriam .sso. Eademque coelesti scientia , recto corde ad salutem proximi nacta, subeundo annum aetatis sexagesimum tertium, postquam redijsset A. caputZalcum, desponsat Mariam Litcuan puel lam nobilitate , dc virtute conspicuam . Cum
qua pariter eiusdem continentiae proposito, quocum
58쪽
C A P. III. 2scum prima, eademque prorsus circumspectione annum transigens et vita Coniugali in quolibet actu exteriori conuiuendo absque simulatione ;& velut illam, ita & hanc, tum requistis ad lectum, clim ad mensam, Optime tranctando, dum ille suo consueto , Sc cibo, & duro solo pro lecto contentaretur; nihilominus Diuina sic disponem te prouidentia, Virginem & ipsam parentat, iustisque celebrat apud s. Dominicum AZcaputZalci. SubmisIis & huius parentibus duobus millibus nummorum de octo, quibus eam, ut primam dotauerat: necnon& cunctis gemmis, alijsque suis ornamentis .
qI. Quibus, tanquam publica voce, S communi fama, atque informationibus Apostolicis, pariterque depositionibus plurimorum testium ., contestatis, plenarie constat, hunc Seruum Dei in suis connubiis, totaque vita sua virginem Vixisse,&obsisse: Zelo dumtaxat & amore tantae virtutis, in Christo, & suis, diuine fulgentis. Quarrieatenus quoad potuit, in se, in alijs toti, enixibus promouit, cupiens cum Apostolo omnes
esse ut teipsum . inuictus quippe propugnator
castimoniae in adolescentia , in perfectione Viarum suarum grandaevior effectus, congeminabit trophaea illius, iuxta Sapientis adagium, eAdolescens iuxta miam suam , etiam cum senuerit non recedet ab ea D Cuin
59쪽
2 6 Visa Ven. Ser. i Sebast. ab A paritis.
62. Cumque reuera et Cor rectum inquiris
. scientiam : perperam suspi cati fuere quidam , Se uum Dei culpabilem extitiste , quod a toro, ecactibus coniugabibus cum ijsdem suis coniugibus abs trulerit. i quidem si & i psi corde recto perquisiuissent scientiam, in rectissimo corde Ampari iij non inuenissent quam magnae sanctitatis scientiam. Quasi vero Apparitius in coniugi oadeo adactus matrimoniales arctatus fuisset , ut Virginitati, si eius postibilitas afforet, exilium ducere debuisset & in corde rectono potuisset a suis coniugibus exquisiuiise consensum virginitatis vel in statu persccto nequiuisci a mulari persectiorem / i b potii simum, quod propositum, virginitatis suae, non modo coniuges ipsius , sed
nec parentra earum , nec totum regnum latuerit , ut de coniugali fraude ipsi iam coniumctae conqueri ullatenus pollent. Verumtamenta quis super eo damnaret praelibatos Sanctos conii ses virgines Vt Appaliiij virtutem hanc e rum , non solum imitantis, sed de corde v re recto iterantis sanctitati derogare auderet
60쪽
Desua vocatione ad Religionem. 43. NICVM sorte ad Tuange
licam perfectionem , obterrenosum curam lucro
rum, desuerat sanctissima alias Appariiij vitae . Flistud tamen virtutis affcctu, pietatisque proposito, quibus erga proximum Zelanter angebatur, integerrime complebat . Non enim iusto terrenorum censu, sed prauo eorum affectu a perfectionis semita retrahimur . Itaque nil ambigo, quin a quo omne datum optimum , 5 omne donum perfectum est , crebrius illi ingereretur ab eo coeleste illud ad omnimodam perfectionem vitae monitum : Elige tibi vitam, edit miuas ; N ipse candida mente identidem ruminasset, ut opere perficeret Euangelicum illud , Si mis perfestus esse , evade , men- de qua habes, Ida pauperibus , qua talem vitam serio electurus . Nam hoc ipsum, & SeraphicuPatri Francisco in sua conuersione , & quorumdam suorum, prima apertione Missalis diuinitus sitit obiectum . Supplicandum igitur censuit a Domino, ut intellectum illi daret, di instrueret