Numismata graeca non ante vulgata quae Antonius Benedictus e suo maxime et ex amicorum museis selegit subiectisque Gasparis Oderici animadversionibus suis etiam notis illustravit

발행: 1777년

분량: 163페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

no O' laboriosos , quos ille in Omali nu-mum meum, o in alios ab amicis suppeditatos , me olim suasore perscripseraς et quibus utique stropter festinationem tuam libellus hie noster modo careret , is tum faciliorem me tibi praebui eis . Utinamo' reliquos ille , qui vel uni mihi eo lures sunt, Graecos numos illustrare aggressus esset i cum eo interprete σ' laudatore multum famae ac nominis Muso nostro ac-eessisset tum haberes tu quoque ad eam

Σπαρτυ , quam nunc ornaI , monumenta

ex Graecia A aque permulta e amicus vero ille noster , ρui nuper Vindobonae nu- mos hujus generis plures emi it , privati bominis opes miratus , conjectura jam facile Uequeretur, Bwbolas Romae paratas

Abi fui e quam plurimar ; at solum se aut

cum paucis esse voluisse . Ceterum his tu nunc utere , quae straeso δεος , remque publicam iuvato: O quoniam ea eI aetate , quae sic labori ferendo par , eo idem ingenio in eruditione, ut eum praestantissimis certare possis; urge opus quaeso , quo insitiaisi: unius laborem multorum utilitas eo en bit . Vale . Firmi Cal. April. An. MDCCLXXVII.

12쪽

AVCTORITATES CENSORUM

Benedicti CC. o. quibus num i quidam nondum vulgati illustrantur, jussus a Rmo P. Ricchinio Sac. Pal. Ap. Magistro legi diligenter , probavique et multa enim , qua docti Auctores pollent , & quam maxime res nu- maria veterum desiderat, Eruditione eonscriptae sunt , nec quidquam habent e quod sive sanctissimis Religionis

nostrae institutis , sive bonis moribus ullo unquam tempore obesse possit . Dat. ex Tabul. Vaticι Id. Iun. 3777. Cuietantis Marisius Tabularr. Secreti.

Autle. O ANIs S. Angeli Praef. Voluntati ut obsequerer P. Reverendiis. Augustini Ricchinii Mag. Saer. Pal. Apost. scitissimas Gaspa-ji, odericii & Antonii Benedicti animadversiones no

tasque ad Graeca numismata non ante vulgata perlegi omnes : nec vero offendi quidquam , unde aut doctrinae Catholicae labes aut periculum rectis moribus metuendum , quin multa inesse comperi , digna plane eorum nomine , quae & inventorum censum augeant ,& interiores litteras scrutantibus muniant viam et ut emissa in lucem pluribus profutura videantur . D. R mae Idib. Iun. An. MDCCLxxVII.

Antonius Morcellus Praef. Biblist. Alban.

13쪽

Si videbi fur Reverendissimo Patri Magistro Sacri Palatii Apostolici. F. A. Episcopus Montis inti, ac Viscierent.

IMPRIMATUR,

Tr.Thomas Augustinus Ricchinius Ordin. Praedicatorum Sacri Palatii Apostolici Magister . Dissiti hν Corale

14쪽

CAS PARIS ODERICI

b Caput turritum. ANTANΔPIΩ ... infra ΑΤΤΑ Λ ... Antandriorum. Attalos. Faunus cum nebride ad sin. hum. duabus tibiis canens et infra Maeandri symbolum .

Niandrus Troadis urbs in sinu Adramyteno se Intus inquit Strabo xHI. 6o6. est Antandrus cum monte superne imminente , cui Alexandrea nomen , ubi con Iroversiam Dearum a Paride aiunt esse disceptatam e tum A anetus caedua Silvae

15쪽

lacus Asorenae Dianae facer. is Antandrum Pelasgicam dixit Herodotus vlI. 42. Lelegeiam Alcaeus apud Strabonem l. c. quod ita compono , ut ab aliis fundata, ab aliis occupata deinceps fuerit . Quum vero Leleges ab Ionibus in Asiam e Graecia profectis post ilium eversum expulsos narret Strabo xHI. 6 a. hinc facile suspicor , Pelasgos hujus urbis conditores fuisse, quos deinde Leleges, qui diu loca illa tenuerunt, Antandro ejecerint. Liberae urbis numos an quispiam produxerit , ignoro : Augullorum vultu 3c nomine signatos Harduinus, Valliantius, aliique vulgarunt. Faunum duabus simul tibiis canentem ad Bacchi orgia , & pompas resero , in quihus tibias a Faunis hujusce numinis ministris usurpatas , nemo nescit . Turritum caput Urbis genium designat ' neque tamen repugno , quin Rheam de lignare idem possi , a qua Bacchum altum educatum

piatum , & Cybeleias caeremonias edoctum Apollodorus Bib. HI. Multa sane Rheae cum Baccho communia Pindari atque Euripidis auctoritate docet Strabo. Nihil mirum igitur si urBis Phrygiae conterminae ,& cujus pars habita olim Troas cst , nu-

16쪽

mismata Bacehum simul & Rheam praeis seserant. Bacchus Iunone instante ad aram Rheae confugiens videbatur in celebri illa

Ptolemaei Philadelphi pompa, quam plurimis describit Athenaeus IV. a I. Huic nostro similes numos duos apud

quorum alter visae in Lydia , alter Asa meae in Phrygia perculsus est et in primo

ΑΣΙΕΩN ArANIΚΟΣ : in secundo AHAMS... ΚΗΦΙΣT. legitur . Utrumque ad mussicos agones resert Haymius e non improbo ;modo eos esse velit , qui Dionysiacis in pompis ac festis agebantur . Nam Fauni,

quos in Bacchi comitatu fuisse &' pueri

sciunt , numos ad Bacchum , ejusque Orcgia pertinere aperte ostendunt . Bacchus porro a Lydis etiam cultus fuit , de quibus triumphasse auctor est Lucianus in dial. Iov. & Iun. Tom. I. n. I 8. ATTA ... interpretor ATTΑλος, dc magistratus Antandriorum nomen elle existimo e non enim Haymio assentior , qui nomina haec ad ludorum praesectos referre videtur . Quid vero Maeander in extrema numi ora sculptus sibi velit, non assequor : neque enim ad Maeandrum sita fuit Antandrus , uti Apamea, Magnesia, aliaeque urbes, qua- A a rum

17쪽

rum in numis Maeandri figura , sive potius symbolum visitur . An illud fortasse innuit , Antandrios, quum Bacchi, & Berecynthiae orgia in Phrygia, atque Apameae imprimis celebrarentur , misisse qui in iisdem tibia canerent i Bacchum peculiari cultu Phryges venerabantur , qui e a Thracia orti cultum istiusmodi in Asiam detulerunt, ut pluribus docet Strabo .

18쪽

IΙ Caput Vulcani. ουσαι CTIEΩN Hepletliorum . Faverecta inter duas stellas .

ΗΦ στια . Quatuor hujus nominis loca apud veteres invenio. Ηφαιο πιοι dicitur Acamantidi, tribus , populus apud Stephanum . Ηφαιστια Lemni urbs Ptolemaeo , Dionysio Perlegetae , Stephan O , aliisque geographis . Hephaestium , quam inter Lyciae urbes recensent Plinius, Solinus , ejusdemque meminit Seneca ep. 79. Tandem Ηφυστια parva insula Meliten inter & Gaulum , cujus extat mentio in itinerario Antonini a messelingio edito . Ex his porro primus locus huc sane non

spectat et gentile enim , ut docet Stepha-A ρ nus a

19쪽

est : quin, si Pinedo credimus, oppidum

ipsum non F φαιστια , sed bl pGo πια piis dicendum . Ultimus etiam praetermittendus videtur vix namque arbitror nullius nominis insulam proprios sibi num os cu- disse . Utri vero ex duabus , quae super sunt urbes Lemnia enc , an Lyciae num umhunc nostrum tribuam , incertus sum :Utrobique Vulcanus cultus. Nota tibula, Vulcanum praecipitem e caelo actum in Lemnum cecidisse, ubi aerariam deinceps exercuit . Hinc Vulcania dicitur Lemnus a Valcrio Flacco ; & κραναον Ηφαι στοιο a Dionysio v. 322. At Lycios etiam Vulcanum coluisse , quum ipsum urbis nomen ostendit , tum Vulcani templum supra Si de non sis promontorium, cujus meminit Scy lax. , , Supra id Fanum Vulcani ιερον Ηφώς του in monte , multusque ignis terra editus ardet fonte fus , nec unquam

extinguitur . , , Quamquam unum idemque

ειρον Ηφαι στου Scylacis, & Plinii Hephaestium censuit Salmasius ad Solin. p. 783. de quo nolo hic disputare . Qua Lyciae parte sita haec urbs foret , pluribus disputat idem Salmasius ; incertum enim an prope Phaselidem Pamphyliam versus cum

20쪽

Scylace collocanda sit , an prope Chimaeram montem non longe a Caria , quod suadere vidctur Plinius H. N. lib. v. cap. 27. Num os duos Η peta inscriptos vulgavit Pellerinius , quorum unus Apollinis caput prae se fert , & facem aversa in parte inter Dioscurorum pileos erectam et alter hinc juvenile caput diademate cinctum ς illinc

arietem, ante quem fax accensa . Utrumque Lemniorum urbi tribuit Vir doctus; at melius fortasse Lyciis tribuisset , apud quos Apollinis , quem in Lycia genitum ait Homerus Iliad. iv. v. io I. Apollinis inquam cultus insignis fuit . Iisdem Lyciis num us hic noster tribui potest ; placuit enim Lyciis gentilia urbium nomina in ΕΥΣ finire , ut non uno in loco ait Stephanus. Erectam , stantemque in num o facem ad λαμπαδαδρομιια refero , quae in homnorem Vulcani agebantur , quo in certa

mine is victor discedebat, qui cursum face in extincta confecit Iet . Duo astra Dioscuros , ni fallor, designant , qui ab Horatio lucida dera , a Callimacho λακε δωμιονιοι αστερες dicti sunt. Dioscuros ab Hephaestiis sive Lemniis sive Lyciis cultos fuisse, testes sunt numi, quos nuper cita-

SEARCH

MENU NAVIGATION