Numismata graeca non ante vulgata quae Antonius Benedictus e suo maxime et ex amicorum museis selegit subiectisque Gasparis Oderici animadversionibus suis etiam notis illustravit

발행: 1777년

분량: 163페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Igvideo: at eorum, ni fallor , alia longe ratio . Non enim hi Mysii sunt a Macedonibus orti, sed Mysi Macedonibus permixti , quod nominis veriloquium recte vidit Harduinus , quamvis in alia omnia abierit . , , Hi porro Masmacedones, inquit in not. ad Plin. aliique , quos Plinius stariter Macedones amellat feri. gr. 32. Mace dones ii sunt, qui commemorantur tu epi- sola Artaxersis capite ultimo libri Heseris , non alios scilicet, quam eos , ad quos

Perfrum. regnum cransferre Haman cogntaverat . Censet enim vir doctus Iones, ceterosque Croesi imperio subiectos, Macedones eo tempore magna ex parte appellatos suisse: ,, ita ut , inquit Chron. U. T. p. 339. ors A ae minoris fere universa, quae aegaeo alluitur mari eum tractu mediterraneo, qui ad Croesi reguum stertinuit , Macedonia fere esseς , ac diceretur : ns forte poces aliquis certo documento suadere .... reeentius in Ura Plinians , quam in Europa Macedonum nomen

esse , auc fieri potuisse , ut si Macedones

europaei suum nomen post Alexandri tempora in Amam transvexerint , eum his

dumtaxat regionibus communicarint, quae

in Ddis, Ionia , O Aeolide essent , hoc

32쪽

quum Macedones non occurrant, quis cordatus non fateatur , ex eo starte potius , in qua natum nomen illud Au , in Europam , quam ex Europa in Asiam commigro e ,, : Haec ille acute profecto, ac ingeniose ; verone non hic disputo . Illud mirari sane subest , quur in Phrygia soluin , Lydia, Mysia, & Ionia reperiantur,

qui Macedonicam originem praeseserre voluerint , quum Asiam totam Macedones

coloniis suis oppleverint: id non sine causa factum et at quaenam haec fuerit , ex aliis distam . Usmacedones in Phrygia collocat Pto- Iem acus , in Ionia vero Plinius et jamdiu observatum est , utriusque provinciae confinia non satis certa , ac fixa fuisse . Plorum populorum numos an alius quispiam protulerit , ignoro . Hic , quem primum vidi, Dianam Ephesinam longe lateque scelebrem a Myso macedonibus cultam fuisse testis est . Quid miles in altera numiparte sibi velit, nescio et epigraphe, cujus

quatuor tantum elementa extant , magi

33쪽

fferviI- Caput barbatum & laureatum . ΣT PATION . Siratensium . Avis alis modi

ce expansis .

STro ui , & Stratios inter Acarnaniae

urbes reseruntur a Stephano e unam

eamdemque urbem censet Pinedus. Strati meminere Thucydides lib. II. R DI. Xenophon Heli. iv. Polybius lib. iv. ubi pro στρατηγικην legendum στρατικm , item lib.v. Strabo lib. x. Diod. lib. xi I. 9 xix. Livius lib. x Liv. Cicero in Pisonem , ubi pro Ar- moe Thracum lcgendum Arsinoe Stratum , Plinius, Stephanus &c. Sita erat ad dextram Acheloi ripam , eamque communc Acarnanum Prytaneum fuisse ex Xenophon te colligit Palmerius lib. VI. Graec. Antiq. c. s. ubi pluribus do hac urbe disserit. Ae-

34쪽

toliae illam tribuit Livius lib. 43. c. 2I. at que Athenaeus lib. HI. uti animadvertit Holstentus in notis ad Stephanum , quod nimirum ab Aetolis occupata aliquando ,& praesertim Philippi i I. Macedonum regis tempore. Caput in adversa numi parte sculptum Jovis Dodonaei esse puto , qui non procul ab Acarnanum finibus celebratur . Avis in aversa vel Aquila est Iois vis ales, vel Anser , si oculorum iudicio fid cndum sit. Anseres, qui in templis servari consueverant , ut ait Artemidorusoni r. lib. I v. c. 83. Isidi sacros fuisse docet Aristides Scrin. sacr. HI. p. 383. Vid. Ovid.

Fast. I. Sacri etiam Junoni , Priapo , & , si Cupero credimus, Osiridi .

35쪽

CE reris caput, & aversae partis opus

frequens in Syracusanoruin numis , ipsaque num i fabrica non aegre mihi persuad cnt num una ad Siculos spectare. Lego igitur TΑΛΑρινων Taurinorum . Talaria Siciliae urbs , cuius meminit Stephanus . Ταλαρια πολις Συρακουσιων - τοεθνικον Ταλαρινων . Quo loco sita incertum e oppidanos Talarenses appellat Plinius H. N. III. c. 8. , Cosque Romanorum sipendiarios fu i ste ait . Apud Diodorum in Eclog. p. 873. ιλαρον mendo pro ταλαρον sc iptum existimat Harduinus . Cae

36쪽

23terum non sum nescius alias esse urbes , quarum nomen ex iisdem litteris exorditur z ταλαυραν apud Dionem invenio, quam in Cappadocia idem collocat , in Cilicia vero Appianus, ex quo in confinio utriusque provinciae positam conjicio: Τα- λανιων Achaeorum Polybii auctoritate meminit Ortelius ; Ταλαρες memorat Strabo lib. IX. p. 4ῖ . ,, In ipsa Pindo habitant lares Molottica gens, apuma portio eorum , qui circa Ismarum lege Tmarum

degunt. Tαλαβροκαν tandem inter Hyrcaniae urbes enumerat Strabo lib. x I. 3o8.; nec aliae desunt, quae huc non pertinent. At quominus e sententia discedam, num tDmatis Tapi , ut dixi , in causa sunt.

37쪽

Amazon eques cum bipenni sin. humero imposita , ex adverso cupressus , at que ante eam ara ignita .

UNui , quod meminerim , extat Mostenorum num us L. Veri Imperatoinris nomen praeseserens , quem Valliantius vulgavit p. 6 . , ab eo tamen , quem hic exhibeo , longe diversus . De Mosene Lydiae urbe , quae utcumque scitu digna a Theodoro Grono vio , Harduino , Cellario ,

38쪽

rio , aliisque dicta iam sunt. Nollem tamen scrip met ortelius, Mostonem Sextia, in Synodo Cappadociae tributam . M Ea

dem Mosena , seu J Navopolis Cappado

eiae Secundae vocatur in sexta Savodo Gusantinopoli habita . , , Turpis error , quem non errasset , si graeca potius, quem latinum interpretem sequi maluisset . Illenim non uno tantum in loco , sed novi cs ni fallor Τheopomptum Iυστινιαν πολεως η τοι νωκισσου Episcopum appellat: latinus vero interpres non semel oscitans pro Mωκισσου vertit Mosene , dc Lydorum urbem in Cappadociam transtulit . Eum dum in lapidem offendisse la Martini ero , R Or- telii pcccatum exscribendo suum laciiIe non magnopere miror ; saepius quippe vaegrandi in opere somnus homini obropst : at id

Holstentum gnarum hominem , & emunctae naris scriptorem , dum ortelli opus emendat 3c corrigit , non vidisse, hoc per mihi mirum visum est . Amagones e Thermodonte profectas Phrygiam , Aeolidem, Ioniam , Lydiam &c. occupasse, urbesque plures in iis regionibus ab iisdem qu i conditas , qua cognominatas, notissima est vel historia vel fabula . Hujusmodi sunt Strabone auctore Ephesius, Smyrna, Cuma, My

39쪽

Myrina, Paphus . His Thyatyram , Magnesiam ad Sypilum , Amisum , Amastridem , Sinope in , Mytilenen , Myrteam Bithyniae, Amasiam Ponti , Ninam , Pitanen, Prin eam , Cletam in Magna graecia , An eam , & Cynnam lactoream in agro Ephesino , partim ex numis , partim ex veterum scriptis addidit Petrus Petitus , qui & hunc a nonnullis sancitum canonem ait ,, quocumque in nuino bipennis , aut Amsaonia pelIs conspicitur , illic Amazonem latere , quae urbem Beleondiderit , vel ei nomen dederit , , . Haec vera si sunt, ad Amagonem Mosene pertinuit , & vulgatis notisque Ama ZOnum nominibus novum hoc adjungi dein po-

Amazonem equitantem alii exhibent graecorum num i , at equitantem turrito capite, & cum ara ante cupressum Moste-norum dumtaxat Hadriano , & Gallieno inscripti. Turritum caput urbem ab Amazone conditam designat ; neque enim Ain agones turrita corona vidisse umquam memini, nisi in earum urbium numis , quas

ab iisdem conditas fuisse fama est , Ephe, si , Smyrnae , Magnesiae &c. Quid vero sibi velit ara ignita ante cupressum ,

40쪽

27 definire non ausim . Suspicor tamen his Cupresse tum quodpiam , vel Cupressum adesignari apud Moste nos sacram , cujusmo di troianorum illa fuit, de qua apud Virgilium Aeneas lib. II. v. 7 4. , Juxtaque antiqua eupresskr, Leuigione patrum multos fervata per

annos. II

De arbarum, lucorumque cultu , dequearis ante eas excitatis plurima disputata sunt , quae non necetIe habeo hic referre .

SEARCH

MENU NAVIGATION