Numismata graeca non ante vulgata quae Antonius Benedictus e suo maxime et ex amicorum museis selegit subiectisque Gasparis Oderici animadversionibus suis etiam notis illustravit

발행: 1777년

분량: 163페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

scriptores peplum pro tunica quandoque usurpasse , cum virili , uti Sophocles &Museus, tum etiam muliebri et atque ut alios omittam, hac significatione πεπλον adhibet non uno in loco Euripides in Hecuba v. 3I8., in Electra v. I 266., in Andromacha

v. 398. at γενικως , immo potius καταχ-ρnc ικως vocem hanc usurpat tragicus, aliique recentiores Homero scriptores . Mirum sane quum toties apud Homerum de tuui- eis aliisque inlcrioribus vestibus sermo sit, nusquam hac voce poetarum omnium maximum usum fuisse , qui tamen curruum urnarumque velamina , sediliumque stragula πεστλους dixit. Vid. I l. V. I94. XXIV. 796. Od. vi I, 96. ) . Illa igitur longe mihi probabilior opinio videri solet , quam Ferrarius , &Uelthius , & Mont falconius aliique ampi cxi sunt , Peptam exterius indumenis tum sui si e , quod aliis vestibus superimponeretur . Habent quibus se tueantur perspicua, gravissimaque veterum testimonia , quae contrarium in sensum detor queri nullo pacto queant . Atque ut antiquissima in medium proferam , Minerva

apud Homerum Il. V. 7ρ4. ad bellum , prosectura , ut loricam induat , peplum deponit: ,, Au

102쪽

, , At Minerva silia Iovis aegioehI, , Peplum desueres sit pulchrum pa-

is tris f Vr pavimentum . Nudo super corpore loricam a Minerva indutam nemo dicet opinor , dicentem tot profecto refellerent , quotquot extant armatae Palladis monumenta . Neque vero praetermittenda Didymi Homeri scholiastis in hunc locum animadversio , qui ex ver-ho καταχεω , peplum vestimenti genus suisse colligit, quod non induerent , sed circumdarent fibulisque constringerent , quihus solutis desideret . Fibulis enim vero peplum constrictum non semel suisse cxejusdem Homeri , Callimachi aliorumque veterum scriptorum testimonio jamdiu ob servatum est : quo vero pacto, quave de causa fibulis constringeretur, infra fortasse observabo et nunc reliqua prosequamur , atque Homerum iterum producamus , qui

turam Aeneae obtendisse ait , ut Eρκos Βελεων filio foret , quod sane tunica, sive alio quovis interiori indumento fieri ne quaquam poterat , pallio autem , seu chla

103쪽

mero Moschum addo de Europa sic scribentena v. las.

,, Sinuabatur autem in humeris Pe- , , plus amplus Europae, , Ceu velum navis , atque allevabat, , puellam .

Moschum Xenophon excipiet, qui Cyrop. V. c. l. n. g. haec de Panthea narrat , , id tibi mulier audivit, dilacerato desuper peplo , s ανωθεν η τλον ) coepit Uulari .... atque hic jam maxima ex parte facies apparuic , collum , O manus asparue runt , , Prosecto si tunicae genus suisset Peplus Pantheae faciem & manus non Occultasset . Haec sane , & , quae proserrifacile possent, alia bene multa , peplum a Suida recte definitum olfendunt , quunia,

ait πεπλον amiculum esse περιβολουον , ex verbia nimirum περιβαλλω circumdo.

Media intor utramque Eubenti opinio, cui peplus mixtum erat ex pallio & tunica vestimentum , quod Polluce audiore tunicae, & pallii usum praestaret is etenim ,

104쪽

9l enim , inquit lib. s. de R. Uest. c. 2O. , erat tunica fibulatoria , quam foeminae illuseres sumebant , quando in publicum prod/bant , I fibulis ad pectus confringebant , deinde aliud amiculum superinjiciebant , , Non contemnenda sane Pollucis auctoritas foret , niti opinionis huius fundus Xenophontis locus esset perperam intellectus. Pollux squidem lib. viii. c. xui.

q. si ) de peplo disserens duplicem illius

usum fuisse docet nimirum , , ad induendum , O' ad amiciendum . . , O' quod amiculum At , ex Minervae peplis eonjici potes, quo outem tunica , ex illo Xenophontis proba ur , tunc & pectus &c.,, XC nophontis locus, quem hic Pollux respicit, ille idem est , quem superius recitaVimus , cuius sensum Pollux neutiquam assecutus est . Nain Pantheae peplus , non pectus modo, sed & faciem , & collum , & manus tegebat , quod sane tunica praestare nequaquam poterat , idque a Ferrario recte animadversum est : at illud non recte, quod eo loci tunicam generica Boce gemplum anellatum , prout omnem testim in gnoscat . Nam etsi sactum aliquando sit , ut paulo ante dixisse memini , factum sane a Xenophonte eo loci neutiquam est .

105쪽

92Jungermannus Pollucem, quo Peplum tunicae usum praestasse ostenderet , illa πα

nophontem non extant , de suo adjecisse existimat : non hujus ego criminis Pollucem accusabu . Apud Xenophontem in vetustioribus ejusdem exemplaribus τα Κερνα a Polluce te ista fortasse non contradicam ;at illud perperam ex eo loco conclusum , statuo , tunicam fuisse peplum, quod hoc discisso Pantheae pectus apparuerit e Nam

quum Peplus ad fauces fibulis quandoque

constringeretur , eo discisso, vel dissoluto apparere pectus potuit, quod laxior superiori in parte esset tunica . Verum enim vero licet peplus καταχρnc ικούς pro qualibet veste ab auctoribus usurpatus aliquando fuerit , non inde inferre licet , matronales peplos proprie tunicas fuisse, atque hoc nomine Palladis tunicam donandam esse , quod a Fonten uaco factum est . Contrarium diserte ostendunt Iliadis loca, quae protulimus . Sed antequam , quae esset muliebris pepli forma doceam , de illo pauca dicam , quem majoribus Panathenaeis solemni pompa Athenienses Minervae offerebant. Atque ut paulo altius exordiar , Peplum Deabus cum pri

106쪽

privatim tum publice offerri consuevisse norunt qui a poetarum aliorumque Graecorum , praesertim scriptis non abhorrent. Hecuba Hectoris hortatu Minervae peplum offert apud Homerum Il. VI. 29O. 3Οὐ . . Minervae Alaeae Peplum a Laodico dono datum atque hoc carmine inscriptum, , Laodices peplum scrum uς foretis illa Minermaeis E Cypro celebrem transulit in paris, , triam , narrat Pausanias lib. v m. c. I. . Iunoni Scyllunt inae , quinto quoque anno P2plum matronae sexdecim offerebant , ut

idem auctor est Pausanias lib. v. c. l6. ): qui alias refert lib. t i. c. i7. eidem Iunoni purpureum peplum a Nerone oblatum . Cereri peplum tribuit Theocritus Idit. VII. v. ga. , aliis etiam deabus dicatum innuit Aeschuli Scholiastes, , Peptos offerebant illis mulacra vestiebant se

ubi Deorum simulacra peplis amicta videmus ; quin non amicta modo, sed involuta etiam, ne a viris licet invitis conspicerentur, observavit Spanhemius not. ad Callim. p. 339. ) ,, Araecipue de Palladio quotiescumque foras educendum esset, prospiciebatur, ut pestis involutum esset, quod

107쪽

nefas erat detegere: quomodo de Palladio Minervae Sanidor , cujus peplum nemomorralium detraxerat, scribit Plutarebus lib. de I de p. 334 sAt nulla Pepli oblatio poetarum carminibus , & Mythologorum sermonibus celebrata magis, quam quae , ut dixi, magnis in Panathenaeis fieri consueverat. Huic peplo texendo Virgines quatuor delectae,

quae εργαSινα appellatae sunt, ut ait Hesychius, EργαSιναι α τον πεπλον υ φαινουσαι :ordiebantur xxx. Pyanepsionis die , qua ντοι χαλcClebrabantur z praeerant vero iis duae aliae Virgines αρρηφοροι nuncupatae , , gustare Virgines , inquit Suidas, nobile; derivabantur , quae in festi Minervae arcana sera in cisis ferrenς et

duae autem eligebantur , quae texturae

pepli alii ue eo pertinentibus Araeessent. Hae vesem candidam gesabant, in F auro se ornabant, id scrum erat M Eo in peplo praeclara Minervae fa sta , relataeisque de gigantibus victoriae depictae , utic statur Euripidis scholiastes in Hecub. Hmos erat Athenis, inquit, ut tardines texerens Minervae peplum habentem egregia facta deae , quae bellatrix ge P, quae contra giganser egit cum Jove is Ex gi

108쪽

93gantibus porro Enceladus potissmum depictiis in peplo fuit , , i cribebatur quoque in eo Enceladus, quem oecidit Minerva , erat autem unus e gigantibus , , inquit Scholiastes Aristophanis in Equ. Vid.& Virg. in Ceiri ) . Qualis porro foret pepli huius sorma ,& quae vestis, satis apud auctores contro versum et sic de eo Suidas . , , Apud Athenienses flestur proprie dicebatur vetam , 'ro αρμενον , navis Pansrhenaicae , quam Athenienses quarto quoque anno insiluebant Minervae ,, at quum Panathenaicam navim audis, non aliud intelliges, inquit POtterus , , quam machinamentum navis speciem referens in horum festorum dierum usum destinatum , eui veli insur Pe- plus appendebatur: tota aurem moles nosa jumentis , prout nonnulli opinantur , sed ope machinarum , quae subter terram movebantur ad templum Cereris Eleusinae vehebatur , indeque in arcem iterum , ,

Velum dicitur peplus a Virgilio in Cetriis Tale deae velum solemni in tem-

, , flore ponunt, , Cave tamen credas peplum vexillum

fuisse :,, fur Minervae peplus ou , ex ejus templo , in quo religiosi fime servaba

tur I

109쪽

rur , depromptus , quo tamdiu Minervae fatua carere debuit, aut viliori contenta esse , donec ex pompa capiti , O' Bumeris ejus redderetur summo cum honore , σνeverenζia , , inquit Sperlingius ep. ad Cuper. T. v. A A. Pol . : Suidae accessit Meursius ; Sperlingit vero opinionem partim amplexus est, partim rejecit Cuperus l. c. . , , recte mones , inquit, pestium non fuisse vexillum, nec illud ego unquam a firmaPi ... nam quod vel Replus ad instar veli navis malo amenderetur , illam interpretationem rejiceret , , Haec cum Sperlingio Cu- perus ; contra illum vero duo sunt , quae statuat, primum singulis majoribus Danathenaeis novum peplum textum fuisse , , neque enim Athenienses , inquit , decerne-ze potuissent, ut Antigonus o Demetrius peplo in Icriberentur , uti tradit Plutarchus , quum procul dubio dii , res a Minerva factae , atque odeo viri fortes ,

veterem flestium toxum occuparent nam& hos eidem intextos tradit Servius ad I. Aeneid. , , peplum Minervae consecratum erat, δ' in hoc depingebantur , ex more

apud Athenienses , qui strenue sese in bello gessi stac ,, quae a Cupero recte animadversa, ultro assentior ; confirmantque, quae

110쪽

de Virginibus pepli textricibus nuper clicebamus . Alterum vero , quod Cuperus statuebat , illud est , Minervae caput peplotectum nequaquam fuisse is certe επιβλημα fuit, O' procul dubio ex humeris saluae dependebat : nis telis statuam illius deae in lecto rosis strato collocatam fuisse , O

illi pepul in injectum , quod subdubitabundus Icribit Meursius, σ veluti rem cerram ne io quam vere tradit Poturus , , . At fortasIe capiti supcrimponi peplus p9tuit , επιβλημα licet foret, eo ferme pacto , quo Diana, & Iuno in veteribus quibusdam numis amictae conspiciuntur. His porro omissis , illud multo mihi verisimilius, peplum, qui majoribus Panathenaeis Minervae offerebatur , ingentem vester quadratam fuisse, in qua Jovis aliorumque Deorum , sed Minervae praecipue res gestae inscriptae , atque acu pictae erant , quod Cupero etiam visum.

Non dissimilis, si quid video, Matronalis pepli forma, oblongum scilicet velum,& quadratum fuisse existimo ; quod si fluens,& solutum deferretur, ad talos usque descenderet . Non una porro pepli ferendi ratio et , , Peplus sinistrum Ietebat humerum , duraque oras in dextrum adductas

SEARCH

MENU NAVIGATION