Numismata graeca non ante vulgata quae Antonius Benedictus e suo maxime et ex amicorum museis selegit subiectisque Gasparis Oderici animadversionibus suis etiam notis illustravit

발행: 1777년

분량: 163페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

A. Attilius Romani legati Actoliam & Thessaliam Macedonici belli causa circumeuntes Larissae Thessalorum Concilici interfuerunt , ubi quemadmodum refert Livius

lib. x LII. n. 38. et in Thessalis benigna materia gratias agendi Romanis pro liher- rate fuit , I' legatir , quod O' Philippi prius , O pose Antiochi bello enixe adjutia gente Thessalorum essent e hac mutua

commemoratione meritorum accens animi

multitudinis ad omnia decernenda , quae Romani pellent : Quidquid tamen lit, initia I hessalis cum romana republica foed crisnumus hic testis est minime dubius et qui porro foederis hujus causa nuinos illos , qui Minervae δύ equi capita, Thessalorum in lignia praeserunt, cusos vellet , is paulo verisimiliora , R a Romanis moribus fortasse non aliena proferret . Suspicor enim apud Romanos etiam fuilla hoc in more spositum , ut si quod foedus inirent , pacemque aliquam firmarent , uterque populus num os iisdem notis insignes concordiae , atque amicitiae testes percuteret . Hanc mihi suspicionem , neque enim conjecturam appellare ausim , Serviliae & turiae gentis numismata injiciunt , quae iisdem proruis notis signata sunt , ac Sam

82쪽

nitium numi C. Papii Mutili nomine insignes , quos primus detexit , egregiisque commentariis Annibal Oliverius V. C. illustravit . V. Tab ; tantam utrorumque

in numis Romanorum , & Samnitium similitudinem , quis casu potius, quam consilio extitisse arbitretur Factum vero, ut idem ille artifex , qui in Samnio Pastianornu mos percusserat, sociali dein bello consecto , & pace sancita, Romam delatus atque inter monetarios artifices adlectus Ser vilii , & Veturii num os P IanIs similescuderit , uti doctus commentator censuit apud Acad. Cori. T. I I. p. 49 T. I v. p. I 3ῖ.), nc si velim quidem, persuadere mihi possum . Nam quis credat monetarios artifices pecuniam pro libito arbitrio ve suo quihus vellent notis signasse Fuit haec eorum cura , qui rei monetariae praeerant . Romanos porro vel quaestor, vel Triumvir pecuniae t os a Samnitibus non c- mendicasset . Videant viri docti an non illa tantae similitudinis probabilior ratio , quod Romani, ac Samnites cum alia, tumnum os hosce communi charactere insignitos initae concordiae testes bine voluerint triturianum num um post italicam pacem,& civitatem Italis lege Iulia concessam , E 3 per

83쪽

7 percussum Havercam pius Th. Moret. T. I. p. O. credidit ; multo id confidentius affirmasset , sit in Posianum eidem similem

inciditiet. At Papius, inquiunt, ex vulnere in praelio accepto Aeserniae occubuit , antequam Samnitibus pax & ei viras data a Romanis foret . Quaero unde id habeant Ex Appiano dicent , qui Trebatium sequenti anno bellum contra Romanos administrasse narrat Bel. Civ. lib. i. p. 38o γ :

At ego Trebatium Imperatorem Samniticum fuisse, Appiano id affirmanti credo; Papium ex accepto vulnere obiisse , quod eo anno, qui annus illius vulnus proxime excepit , Trebatius Samnitium Imperator fuerit, legitime conclusum nego. Quid liImperator apud Samnites annuus magistratus fuit, qui semel, iterum , atque iterum uni eidemque uti apud Romanos consulatus , conferretur . Quid si aegrotantis in

locum suffectus Trebatius fuit, donec Papius convalesceret Quid si tandem Papius ilic , cujus nomine numi illi inscripti sunt , superioris Aeserniae mortui filius fuit, qui post Trebatium Samnitium Reipublicae

prae tuerit, quove imperante Romanos inter , & Samnites pax coaluit , atque his civitas data tamdem est Conjecturam

hanc

84쪽

hanc firmare mihi videtur prioris numi inscriptio , quae Papium Cai filium appellat , ut recte oliverius vidit. xHI. Sed his quae ad Samnitium num spertinent omissis, quid de romanis , Minervae , & Equi capita praeseserentibus statuendum , sit libere dicamus. Ex eorum igitur genere esse illos arbitror, qui Mis Res & Sigillares nuncupari solent , qui que Saturnalibus aliisque ludis , vel spargi consuerant ; vel amicis amoris , & benevolentiae causa mittebantur , quod ab

Augusto factum Suetonius memorat V. Aug. n. 73. r Saturnalibus , O' η quando alias libuisset modo munera dividebat ,

vestes , aurum , argentum e modo numos omnis notae , etiam veteres , regioI ,

peregrinos : In hanc me sententiam facile impellit tum num orum ipsorum artificium , qui aliis plerumque elegantiores esse solent e tum quod nulla iidem nota signati sint, ex iis, quibus aerea romanorum moneta , vel florente Republica vel Augustis imperantibus signari consueverat ἡCX qua nota eos in commercia distractos,& pecuniae loco suisse appareat. Hinc nu

mos istiusmodi, qui Minervam exhibent uinquacribus , quas huic deae sacras fuis-

85쪽

72 se , & pueri sciunt , tribuendos censeo . Quinquatribus mutuis se donis matronae munerabantur , atque huc illa Periplecto. menis apud Plautum Mil. Aet. III. Q. i.

V. 96. ) , referri solentis Da mihi vir Kalendis meam quod dis matrem juverit, , Da quod dem Quinquatribus,, Praecantatrici, Conjectrici, Ario,, lae, Haruspicae. Iisdem Quinquatribus Minersat magistris discipulos persolvisse lego. Luis Ludimagister inquit Tertullianus de Idol. c. l . , isne tabulaseptem idolorum , Iuinquatris tamen non frequentabit Ipsam primam nosi discipuli sipem Minervae G honori , s nowini consecrat : Quae conjecturam hanc nostram mirifice confirmant . Neque vero temere hisce in numis Minervae, & Equi caput insculptum e nam Minervam Γππειαν , & Δαμιππον colui se' , veteres, satis novimus, Pindari , Phornuti, R Pausania' testimonio . Equesbi Minervae aram a Bellerophonte erectam refert

86쪽

, , Extruere Equosri Aram statim Mi-

Eidemque apud Argivos sacros suisse Equos testis est Callimachus sHym in Lav. Pal. v 2. .

, , Eguas modo hinnientes cras audivi . Minervam Equestrem in Hadriani num o a Cretensibus percusso , Harduino non improbante, videre sibi visus est Patinus num. Imp. p. 2O . Vid. Harduin . num. Pop.T. γορτ. At ego neutri subscribam; Minervam nullo διακριτικω charactere effetam non facile credo . Virilem figuram , in muliebrem emgiem, vel scalptoris vitium, v lpictoris imperitia commutavit. Nullus dubito , quin heroem Gorsem Gortyniae sconditorem, ut refert Stephanus V. γορ- των ) Cretensis artifex illic expresserit Ιππειαν autem Minervam , si quem cura haec mord ct , exhibet gemina Astrifera apud Gorium , quem consulet qui volet Eodem porro pacto , quo Minervae num OS

ad diuinquatria retulimus, si qui ejusdem sint generis, qui Saturnum, & Apollinem referant , priores Saturnalibus , posterio

87쪽

4 . res vero Apollinaribus ludis vel dispersos

vel amicis dono datos , me auctore statuere poteris . Ad mmalum tandem re

vertor .

xiv. oraculi iussu Temnum , ab Homa- Io conditam refert Stephanus , ut vidimus , ex veteri scilicet more, quo si quid gravius agendum foret , ne diis invitis ageretur , oraculum poscebatur . At quodnam oraculum Homalus adierit, nec refert

Stephanus, nec divinari facile potest . Si Spanhemium audis, Delphici oraculi iussu condita Temuus fuit e censet enim vir doctus in Callim. p. 79. graecarum urbium conditores coloniarumque deductores Delphicum oraculum prius consuluisse , cujus rei causa Apollo , & Pbilopolis , &Archegetas dictus fuerit e eademque Julianus Augustus scripserit Or, I v. p. II a. ); Apollinem graecis eoloniis frequentatis maximam orbis presentem mitiorem ad euitum composuisse ; & Plutarchus inter ingentia Delphici oraculi beneficia , humanum in genus collata urbium extructionem retulerit de Or. Del. p. 43 . . Nul- tibi frequentius , quam Delphis Phoebi oracula Urbium conditores sciscitatos fuisse, Span hemio facile assentior : nolim

88쪽

tamen hunc veluti Canonem constitui: quae auspicato urbes conditae, aut coloniae deductae sunt, eae Delphici orae uti auspiciis conditae , & deductae r intercedent Tullius , & Celsus , ac nullas hac in re Dodonaei , atque Hammonici oraculi partes fuisse negabunt . Luae I thia , inquit Celsus ap. Orig. lib.vra. c. cun d. n. g. p.695. 3Dodonides , Clarius , Branchides , Hammon sexcentique tali vates pronunciarunt oracula , pro nihilo haseent , quampis eorum ductu factum esse videatur , ut iurotum orbem coloniae migrarent . Celso antiquior Tullius, quam vero , inquit , s de Div. lib. I. n. 3. ) Graecia coloniam mi in Aetoliam , Joniam , A iam , Siciliam , Italiam , Me Pythio , aut Dodonaeo, aut Hammonis oraculo Haec Spanhemium , qui eadem loca protulit, non animadver tisse , equidem miror. Duo tamen sunt , quae persuadere fortasse possint Temnum jussu Apollinis Sc illius auspiciis conditam e Alterum, quod Apollini apud Branchidas Milesio in agro oraculum esset Aeolibus, Ionibusque commune , ut testatur Hero dotus lib. I. n. I 57. ) : Cumaei Bero con Iio inito saluerunt ad Deum apud Branchidas referendum quid facto opar esset,

89쪽

Erat enim illie oraculum pervetusum, quo Aeoler , Ionesque communiter uti eoniueverant . Oraculum Boc in Milesso agro est Ium ad Panormum agrum e Alterum, quod prope Temnum insignis foret Apollinis cognomento Κυνιου cultus , cujus delubrum a Prusia Bithyniae Rege vastatum , atque incensum narrat Polybius Valesianus excerpt. p. 17o. . Adde quod oraculum apud Graccos de Apollinis Vaticinio κατεξοχην usurpatum fuit, si vera scribit Martinius Lex. V. Oraculum ) . At hoc idoneo sine teste nec negare audeo , nec a firmare: Priorum aut Oritate commoverer,

obscura tamen in re amplius pronunciabo.

90쪽

liata , d. longam laastam , sin. extenta Caput galeane an tutulo tectum sit, non satis apparet . Numtis Aer. III. apud G. V. CH t. Marinum.

DIonysopoles quinque enumerat Stephanus is Dion si urbs juxta Poniatum .... Secunda Phogiae , opus Attali , σε Eumenis , qui salsam Dion 7 cire illa loca inpenere: tertia Indiae: quarta Lybiae r quinta Thraciae M . At tres tantum fuisse multo probabilius : prima enim,& quinta una eademque urbs est , ut Pi- neclus aliique animadvertunt Plinii auctoritate l. 4. c. i.) , , Namque Thracia altero lasere a pontico littore incipiens , tibi Ister amnis immergitur ..- pulcherrimas in es parte urbes habet .... Diona polim unos antea dictam . D Lybicam quasi Ioco motam a nemine inveniri posse ait Eustathius apud Berchelium . Dionysopoli Phrigiae num um hunc tribuo; vox enim illa Δημος in Asianis numis quam saepissime occurrit: in Thraciis vero vidisse me numqua in memini .

SEARCH

MENU NAVIGATION