Godefridi Viterbiensis carmen de gestis Friderici primi imperatoris in Italia ad fidem codicis Bibliothecae regiae Monacensis edidit Iulius Ficker

발행: 1853년

분량: 65페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

2쪽

.men Gode ridi Viterbiensis de gestis Frideriel primi

imperatoris in Italia nunquam hucusque typis exscriptum est, nec etiam, ut videtur, in codice ullo, nisi in unico bibliothecae regiae Monacensis reservatur. Quare non aegre mihi sumpsi negotium idque in lucem proserre carmen non dubitavi sperans, operam hanc viris rerum in Germania et Italia antiquitus gestarum peritis non ingratam esse futuram. Minime autem id meritum mihi sumo, tanquam si hoc carmen nune primum editum etiam detexerim animumque virorum literatorum in id converterim, quod potius debetur Doeeno, viro de fontibus nostrae historiae accuratius cognoscendis meritissimo,

qui monumentum nostrum absconditum in alio Gode ridi opera magis diffuso iam ante triginta annos detexit iisque, quae in archivo societatis aperiendis sontibus rerum Germanicarum hoc de carmine dispulavit, desiderium accuratius illud cognoscendi mihi commovit. Qui scripsit carmen nostrum Godefridus et Germania, sed non, ut Maratori Sorr. rr. Ital. 7, 349. aliique ratione nominis Vitectiensis suspicantur, ex Italia oriundus esse vid

tur. Quod haud dubie indicat locus libri sui, qui inscriptus

3쪽

late et ecclesia Baben bergensi ego, qui ibi prima documenta grammaticae artis didici, tanquam eorum alumnus versibus explicavi, et paulo post: se Laude vacans ista recolo mihi tempora prisca, Prisca fuit puero mihi Babenberga magistra, Mens mea quae didicit reddit amica sibi. Certius autem probatur earmine nostro, quod in v. 999 Teutonicos se gentem meam appellat auctor et nonnullis aliis in locis, uti in v. 817 sq. , quam plurimis laudibus nationem Teutonicam iactat. Num Babenbergae, qua in civitate puertiteris incubuit, etiam natuS sit, non constat; ex laudibus, quibus essen in cap. 42 carminis gentem Saxonicam et in fine operis Ulcmannum archiepiscopum Magdeburgensem, forsan suspicari licebit, Oriundum esse eum ex quodam Germaniae septentrionalis loco. De vita Godelaidi nonnisi ex ipsius scriptis perpauca edocemur. Commoratum esse eum circa a. 1l56 in Germaniae partibus, documento est Iocus codicis Monacensis, in quo citat Godefridus historiam quandam , , ante annos triginta in Alemannia a me perlectam. Archiv der seselisch. sur ait. deuische Gesehichis h. 7,577. capellanus erat et notarius regis

conradi tertii, Fridorici imperatoris et filii eius Henrici sexti, id quod ipse auctor in Pantheone ed Pist. 344. Murat. 454.

satis demonstrat. Muratorius cl. c. 349. monet, nonnulla Friderici primi imperatoris diplomata subscripta esse a Gode- Dido quodam, imperialis aulae cancellario; nihil aulem rei habet historieus noster, qui notarii tantum munere fungebatur, eum illo Godelaido, qui, oriundus ex gente comitum de SpitImberg, cancellarius erat imperatoris indo ab anno 1172,

anno 1186 episcopatum Herbipotensem obtinuit Godela. Colon. ad a. 1186 et anno 1190 in terra sancia diem obiit supremum. Cf. Sulla, Wirtemberg. Geseh. 2,390. Nostrum Godo Disiligod by Cooste

4쪽

tridum magistri gradu esse functum docet initium libri sui, qui appellatur Memoria saeculorum, ut invenitur in codice Monlepessulano Archiv. 7,562. Expeditionibus Frideriei imperatoris in Italiam laciis plerumque affuit, quam rem plures

nostri earminis Ioel testantur, in quibus utitur prima persona in narrando. Sic memorans secundam Mediolani obsidionem

v. 434. , pestem Romae a. 1167 Drtam v. 700. , destruetionem denique Segusiae v. 864. , quo in loco pro siletur, se

tutorem fuisse domus comitis, quae sola destructa civitate incombusta remansit. Eum captum fuisse a conrado marchione Montisserrati, nota quaedam declarat in codice Pantheonis

fridum fuisse captum a conrado marchione Montisserrati, qui que postea episcopum Christianum Moguntinum) cepit. uuam ad rem etiam reserendi esse videntur versus Pantheonis

ed. Pist. 356. Mur. 468. :ἡSi mea vincla prius subito punita fuissent, ,, Nulla Moguntini libi captio damna tulisset. Quam concepit exinde contra Montis errali marchiones iracundiam, in nostro carmine v. 883 sq. aperte dicta Ostendunt. Coniunctus fuisse videtur Godefridus vinculo quodam strictiori cum rege Henrico sexto, cuius rei auctoritatem praebet, quod ad eum specialiter, imperatore Frideri eo adhue superstile, scripsit literas dedicatorias operum suorum; e modo, quo alloquitur Henricum in fine partis XVII. Pa theonis forsan contieere licet, eum fuisse educatorem regis. Imperiali liberalitati sine dubio debebat henefieia, quae obtinuit in ecclesiis Italicis. Erat enim canonicus Veronensis, ut

docet diploma quoddam datum d. 30. Jan. 11 78 Ughelli,

Italia sacra. 3, 410. ; nec non videtur Godefridus Viterbii quoque praebendam quandam ecelesiasticam oblinuisse ibique vixisse tempore, quo scripta sua publicaret; nam in seriptis Dissili od by GOoste

5쪽

suis sese nominat Viterbiensem et in codice Panthoonis Norimbergensi Archiv. 7, 587. leguntur verba: , Incipit liber hie Pan leon Gothidi Vilerbiensis tappellani imperatoris Frideri ei primi anno domini millesimo. e. decimo 1190' in ecelesia

Palatiana in Viterbio persectum atque completum. φ Iam ant quam scripsit carmen nostrum aliquod coniunctionis vinculum suisse inter eum et Vitectium, monet cap. 4 carminis, in qno agit haud sine prepensa in Viterbium voluntate. Quando diem

obierit supremum, non tonstat; attamen mea opinione non

multo post a. 1190, in quo scripsit: hFinem vero et eventum illorum bellorum Frideriei contra SaIadinum) adhuc, si supervixero, scribam aliquando Archiv. 7, 584. ; non enim, ut videtur, stetit promissis. Plura de vita et conditione, de peregrinationibus suis et studiis os eri sodesridus in literis dedicatoriis, quas praemisit Memoriae suae saeculorum qua que inveniuntur in codice eius Monlepessulano Archiv. 7 565. ; nec tamen hae literae, ut omnis Memoria illa, publici iuris

lactae sunt.

Ex scriptis Godefridi solummodo liber, quem inscripsit Pantheon, typis expressus est; primum cura ueroldi Basileae 1569, deinde inter scriptores rerum Germanicarum Pistorii, Italicarum Muratorii; magna varietas multorum, qui SuperSunt, codicum manuscriptorum optabilem reddit novam editionem. Restant adhuc inedita Godelaidi opera, praeter tamen nOStrum, Memoria saeculorum et Speculum regum, de quibus ad fidem codicum manuscriptorum erudite disputatur tu archivo societatis c7, 559. 596. .

carmen de gestis Friderici scripsit Godefridus antequam finivit maiora sua opera. Scriptum vero est hoece carmen

anno 1181, id quod apparet ex v. 325:,Annis bis binis sub pacis tempore vivit, Duiligod by Cooste

6쪽

Alexander scilicet papa quadriennio post pacem Venetiae a. 1177 initam. Memoriam non ante a. 1185 Prehiv. 7, 565 ,

primam Pantheonis recensionem non ante a. 1186 complevit.

Verba carminis v. 1095 :kHoc quicumque negat thronica nostra legat, nec non initium eius :ἡ Regibus antiquis descripsimus omnia late, demonstrant, Godelaidum iam ante a. 1181 aut magnam partem Pantheonis scripsisse, aut aliud quoddam publieasse thronicon nobis ignotum.

Ipse Godefridus in Pantheone ced. Pist. 35 l. Mur. 463.

ad carmen nostrum relegat dicens: ἡ Cuius Frideri ei imperatoris) in hoc loeo brevem tractatum ad observandum catalogum imperatorum lacimus, ne ordo nominum ipsorum interrumpatur, si sorte nomen eius in hoo catalogo non assignatur. Alibi aulem de actibus eius omnia sere principalia, quae gessit in Italia, versifiee dictata posuimus, ubi de Mediolant destructione et de aliis satis compendiose narramus. Qui deinde sequuntur in editione versus de Friderico, sumti sunt ex earmine, quindecim exceptis, in quibus agitur de civitate Asta, vel omissi per errorem ab eo, qui carmen descripsit, vel tune demum adiecti. Repetit enim hoc in loco auctor prooemium et brevem conspectum, quem offert in primo capite eam inis, quibus adiecit ex accuratiori rerum ruarratione capita 2. 3. 4. , ita autem, ut haec capita conspectui singula suo loco sint interiecta. ordo igitur versuum carminis hunc in modum in Pantheone est mutatus: V. 1-33, quindecim v. de civitate'

Asia, v. 34-36, 11 129, 37 39, 130 180, 4 111.

Unicum tantum versum 40. penitus in aliam redegit formam: , Deeipitur Roma, dum aio capit ille eoronam caeteri versus ad verbum quasi repetuntur. Duiligod by Cooste

7쪽

carmen integrum coniunctum fuisse cum Memoria saeeu-lorum aut industria ipsius auctoris aut librariorum, saltem

eius, qui descripsit eodicem Memoriae Montepessulanum, liquet sine dubio ex iis, quae de hoc codice exstant in archivo societatis 7, 566 . Index enim capitum depmmit verba: h Particula XIV de omnibus sere gestis principalibus domini imperatoris Fridorici, cui capitula in corpore libri per seriem ipsius ystorie sunt posita et ordinata suis locis. In ipso deinde contextu conradi tertii regis gestis iam ad finem pem

ductis legitur: , Particula XIII est de gestis domini Frederici,

quae lamen posita sunt in eapite libri quia multa sunt. Nunc vero sequitur Τstoria Saxonum. Sequuntur autem nonnulli versus de Friderico, in quibus similiter ad carmen magis diffusum relegatur. Sed, quod valde dolendum, carmen nostrum nec invenitur nunc in codice, nec vestigium apparet, id unquam partem eius effecisse. In archivo societatis 2, 385. inter codices manuscriptos musei Brittani et enumeratur: is defrid. Vil. de expugnatione Meil. ,μ qui titulus, quod iam antea monuit Botenus, ad ea men nostrum referendus videtur. In ampliori tamen indice eiusdem musei, quem communicat Pertrius, vir illustrissimus,in t. VII archivi, non alius, nisi Pantheonis l. c. 77. operum Godefridi nominatur codex, nec in iis, quae disputantur hoc de codice l. c. 7, 582. ulla mentio fit carminis. Quod igitur pro certo scimus, solummodo in codice bibliothecae regiae Monacensis codd. latini n. 43. , ad cuius fidem

edidi, carmen conservatum est. Ipse vero codex continet

Pantheonem Godemdi et quidem secundam eius recenSionem, quam incepit anno 1187 et finivit a. 1190 es. Arelliv. 7, 570. ; carmen tamen nostrum hoc in codice partem quasi Pantheonis ossicit. De ipso codice iam salis disputarunt Do

8쪽

humanissimus s. c. 7, 571. , quare ea tantummodo exhibenda

existimo, quae carmen ipsum Spectant. Est eodex membraneus maximae sormae, scriptus saeculo

decimo tertio et quidem non ante a. 1227, quum obitus Honorii III papae, qui ineidit in hunc annum, memoretur in . 15. Annorum numerus in catalogo paparum et imperatorum perductus quidem est usque ad a. 1242, nec tamen quihusdam annotatis inde ab a. 1227 usque ad a. 1242, ex quo suspirari licebit, etiam non multo post a. 1227 exaratum esset item. Iam me enus monuit, et tharacterum et vocabulorum formam Italieam codicis originem indicare, et mihi opinio sese offert, In ipso Vilectio scriptum esse codieem. Quae enim dicuntur in s. 15 de Honorio papa terte non auctoris sunt, qui, iam conradi regis ea pellanus, sine dubio a. 1227 non amplius Supererat, sed eius, qui descripsit codicem aut describendum curavit. Sunt autem annotata quaedam de adventu papae Viterbii et donationibus, quas suppeditavit ecclesiae Viterbiensi, quae res in alio quodam loco, nisi in ipso Vitectio, vix suissent adiectae. Folia 1 - 10l eodicis continent Pantheonem usque ad finem partis XVII editionum, nonnullis vero commulatis, ut iam uberius deel ararunt Dotenus et Foeringerus. Quo lamen loco f. 101. agitur de Friderico imperatore iam relegatur ad carmen in posterum sequens; Iegitur enim inseriptio: h Deprimo Frederico imperatore recordacio secundum numerum in Ordinem aliorum imperatorum; gesta vero eius sunt in sine plenarie. Tuno sequitur textus oratione soluta scriptus, ut in editionibus invenitur, cum loco supra exscripto, in quo pariter fit mentio carminis; in fine tandem legitur: hcetera versus habent. Non autem Sequuntur versus, qui reperiuntur in editionibus et sumpti sunt ex carmine, ut supra monui,

sed ea statim, quae sunt in editionibus de Henrico sexto usque Diuitigod by Corale

9쪽

ad nuptias eius a. 11M celebratas. Tum demum in sol. 101 - 107 sequitur carmen inscriptione adiecta: ἡ Particula XX. De gestis domini Federiti ete. φ De iis, quae sequuntur in

codice, conserenda sunt annotata virorum supra laudatorum.

Divisionem capitum, quae invenitur in codice inscriptionibus indigala, retinui numerosque adieci, etsi minus apta et accurata videatur illa divisio et potius ad librarium, quam ad auctorem reserenda, id quod etiam monet usus formae Italieae, Gulcmannus in inscriptione capitis 45. , dum in contextu forma Teutonica , Wiemannus utitur auctor; similiter in inscriptionibus Semper figuerra , in conlextu interdum hwerra legitur. Saepe inscriptio non optime consentit eum sententia capitis, nonnullisque in locis charactere maioris sormae et

colore disti noto divisio quaedam indieala est, sed desideratur inscriptio; quod conspicuum laci in editione similiter Upis

maioris sormae. Prooemio sex versuum praemisso auctor in cap. 1. de

omnibus Friderici in Italia gestis ab eo tempore, quo ad imperatoris dignitatem pervenit, usque ad pacem tum ecclesia revocatam et concilium Lateranense anni 1179 brevem conspectum offert, cuius versus interdum quasi ad verbum sunt repellii in eapitibus posterioribus cf. e. g. v. 58 sq. cum v. 232 sq. . Deinde in capp. 2 39 singula eius gesta in Italia prolixius enarrat, quibusdam de Burgundia adiectis, nec tamen mentionem lacit rerum in Teutonia gestarum. Denique

in eapp. 4 45 agit de depositione Henrici Leonis Saxoniae dueis, quae incidit in annum 1180, qui proxime praecedit

annum, quo Scriptum est carmen. Res tantum scribere in Italia gestas sibi proposuisse auctorem, ex eo suspicari possumus, quod ultimorum capitum sententiam in brevi illo con-Speetu non adiecerit. Idem versuum genus exhibet carmen nostrum ae alia ab

10쪽

pentametro coniunctis tristichon efficitur; nec tamen, ut laetin editione ad exemplum editionum Pantheonis, in ipso codice modo scribendi singula tristicha sunt indicata. Ad arbitrium

suum nec adhibita magna cura vocabulis inter se consonantibus vel tantum assonantibus usus est auctor, ita quidem, ut nunc versuum duorum vel trium exitus, nunc et media vem suum vocabula cum exitu consonent. In metri ea ratione, saltem quod attinet usum scriptorum cIassicorum, saepe deliquit Godolaidus. Mira adhibila diligentia auctor evitat literas vocales concurrentes in fine et in initio duorum vocabulorum sese sequentium, quare in toto carmine nulla cogitur syllaba. Loquendi modus minime est elegans atque iucundus; Sententiae et pronuntiationes in eundem modum conformatae ubique repetuntur; nonnullis tantum in locis narratio vividior sit, e. g. in iis, quae dicit de peste Romae orta et de conventu Ven tiae habito. Quod Doeenus i. o. 353 earmen Godelaidi cum Guntheri Ligurino comparavit, in qua comparatione facile hic deportat triumphum, iam nullius videtur esse momenti, quum nune a plurimis Ligurinus ille subditus habeatur. Sed God fridi carmina etiam a suae aetatis poetarum carminibus longe superari, iam satis declaratur ratione habita eorum, quae Siodietus archipoeta d. Grimm, Gedichte aut Κdnig Fritarich I. den Staufer. eodem sere tempore cecinit; nequidquam enim in Godestidi carminibus eandem, qua utitur ille, elegantiam sermonis, nec in dicendo animi vigorem, nec miram agilitatem, qua iste tonsonantes versuum exitus consormat, invenire possumus. Quaterni autem Godolaidi versus, in exitu conso nantes et trochaico metro seripti, qui leguntur in L 16 et 107

codicis Monacensis Archiv. 4, 357. 358. 7, 575. 577. procul

dubio archipoetae illius modum loquendi in memoriam revocant. Definitius prosecto et accuratius narrasset auctor ipsas res

gestas nisi usus suisset in scribendo forma poetica; hae im- peditus plurimis saepe adhibitis verbis perpauca tantum de Diuitigod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION