Godefridi Viterbiensis carmen de gestis Friderici primi imperatoris in Italia ad fidem codicis Bibliothecae regiae Monacensis edidit Iulius Ficker

발행: 1853년

분량: 65페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

11쪽

ipsis rebus gestis continentur. Plurima, quae resert auctor, iam aliunde nota sunt; attamen nonnulla nobis praestat satis magni momenti nec non de quibusdam rebus ab aliis imperfecte et fide non satis teria traditis tertiorem narrationem. Quaρ magis aestimandae res propterea, quod Gode ridus non solum suae aetatis facta memoriae prodidit, sed, ut supra demonstravi, magna ex parte velut testis oeulatus rebus intemfuit, nec ex alio quodam hausit sonte. Sed si oratione nobis soluta sui temporis lacla eaque praesertim, quae posterioribus Friderici annis acciderunt, auctor enarraSset, melius sane de nobis meruisset, quam hoc carmine et prorsus omnibus suis operibus. Quod capellanus et notarius imperatoris, propenso quoque animo Teutonicam nationem complectens, in scriptis suis omnino imperatoris partibus favet, motus Lombardicos iniustissimam existimans rebellionem eiusque indulgentiam in Mediolanenses Eliam vituperans, non mirum. Iam post initam pacem inter imperatorem et papam res gestas aperiens impeditus erat, quominus simili ratione et do tontroversia inter sacerdotium et regnum, quam plerumque paucis tantum percurrit, dissereret. In relatione quidem litis papae Hadriani cum imperatore non eadem fuit habenda ratio pontificis adhuc superstitis; quare minus moderate de Hadriano, quam de Alexandro iudicat, nee tamen et his in rebus omni omissa cautela, id quod demonstrant v. 292 sq. Plerumque leviter

lantum res gestas attigit; quibus moverentur tempora sua prineipiis aut non satis perspexit, aut aulicus versutus silen-ιium de iis lenere cautius existimavit; scripsit enim opera sua

Henrico regi dedicata in propria verborum significatione ad usum delphini.

Unicum tantum superesse codicem carminis manuscriptum, est, quod eo magis doleamus, quanto laborans hic desectibus et mendis multa offert impedimenta, ipsius auctoris sententiam recte accurateque restituendi. Inprimis multae oceurrunt lacu

12쪽

nae, in initio praesertim vel fine nonnullorum versuum Sese sequentium, quod ostendere videtur, eum eodicem, quem descripsit librarius, non integrum fuisse in margine. Quantum autem potui redintegrare ausus sum lacunas, in quo studio nune et metrum nunc et verborum contentus mullum mihi interdum praebuerunt adiumenti et normae, altera autem ex parte saepe difficiliorem hanc operam reddidere. Nonnunquam tamen tantae mihi occurrebant lacunae, ut in dubio adhue relinquatur, an, vocabulorum etiam ratione non habita, et ipsam auctoris sententiam tantum restituerim. Omnia, quae redintegrare ausus sum, ad evitandum errorem uncis inclusi.

Interdum adeo ob negligentiam librarii totus versus desideratur, ut probat tristichon imperfectum. Aecedit ad illas lacunas, quod permultum et graviter in deseribendo carmine peccatum est, id quod non paucos omnino versus reddit obscuros et minime perspicuos ad intelligendum; e. g. v. 138 pallio longus pro Paleologus, v. 272 sq. pax pro pars quare et Doeenus i. c. 360 incriptionem capitis 10. male certo interpretatus est v. 394 committens pro comites, v. 429. 434 ardua pro Addua flumine, v. 607 ac eis pro acies, v. 872 necessariis pro ne Caesaris, v. 981 acumis pro a Cumis, multaque alia, quibus sine dubio probatur, non salis ea, quae descripsit, intellexisse librarium. Saepissime menda in literis initialibus occurrunt, quas, qui

descripsit carmen, leviter tantum indicavit, alius autem pinxit. Nec non satis arbitrarie et mendose notis abbreviaturae usus est librarius. Verum in emendando non id consilium Secutus sum, exhibendi sermonem apud nostrales usitatum, sed quantum fieri

potuit, emendatis iis, in quibus sine dubio peccavit librarius, moduin scribendi auctoris retinere tentavi. Quapropter et vocabulorum et AIllabarum Iormas nobis inusitatas recepi, si Diuili do by COOste

13쪽

ex repetito quodam vocabulo vel aliis ex causis concludi poterat, non iniuriam librarii, sed idioma quoddam adesse auctoris. In corrigendis primis 180 versibus maximo mihi fuit ad tamento liber Pantheon, in quo, ut supra monui, ad verbum sunt repetiti. Multa quidem Sine opera et studio eo rigi potuerunt, de aliis est, quod dubitem, an recte illa emendaverim. Ne vero opprobrium nimiae licentiae mihi adhaereat neque fallatur ratio, etiam minima annotavi, in quibus dissert dex ab ea, quam ego exhibui, lectione. Prosecto vehementer expetamus oportet, et alterum eodicem carminis delectum fore, qui comparatus cum illo a curatiores rectioresque lectiones reddere possit; sed puto, et hanc editionem, quam curavi ad fidem codicis mendosi nec satis versatus in emendandis lectionibus, saltem ad consilia historica, de quibus potissimum cogitavi, sufficere, donee melior quaedam ab editoribus monumentorum Germaniae historicorum vel ab aliis curata fuerit.

Oeniponti, die 5. Id. Iunii 1853.

. Fa

14쪽

GODEFRIDI VITER BIENNIS

CAMMEM DE GESTIS FRIDERICi PRIMI IMPERATORIS IN ITALIA.

16쪽

De gestis domini riderici Romanorum imperatoris. Incipii a guerra MediolanenΗium et Lombardorum anno domini. m. c. lxii. temporibus Adriani pape quarti et Alexandri tercii.

Regibus antiquis deseripsimus omnia Iale, Tu minor elate, Friderite, prior probitate, Iam tua gesta patent, que recitare placet. Nam Frederitia tempora, pretia, gestaque noVi, Indeque maxima vel magis optima promere vovi, due tulit aut movit, queve recepit ob id.

Incipiuni gesia inter imperatorem Federicum et urbem Mediolani. De prima exaltacione imperatoris Federici et primo ingressu Vialle. cap. i.

Cum canimus magni regis mea musa cacumen, Sub brevitate suum studiamus tangere numen, Alcius incipias, organa nostra tument. l. CI . 10. Tunc tibi lingua mea planget, Frideriee, trophes, Aeta gigantea canat omnis in orbe chorea, Tu quoque musa mea, Surge, canamus ea lv. I. codex habet novi. v. G. cod. obit. Non intelligi potest, ut putare videtur Doeenus Archiv. der Geselisch. 4, 359 , de moris imperatoris, quia adhue inter vivos erat Fridericus. P. a. v. all. cod. urbe.

17쪽

Flos fuit ex flore regum Fridericus honore, Sumpsit eum regem Iermania plena favore, si M. 15. Imperii dominum semper habere volens. Mart. 5Rex ut Aquisgrani Harulorum sede resedit, Ordine legitimo Iermania prorsus Obedit, Finibus Ytalie rex sua signa dedit. 20. 25. 30. Urbs Melana potens, meritis dicenda leena, Viribus eximia, populis et milite plena,

Seva, Superba, sera, tota rebellis erat. Urbibus an noxa fuit hec, quibus omnia vexat. Que suerint urbes exponere nomina restat:

Brixia, Terdona, crema, Placencia bona. Rex ubi Teutonicam meruit capisSse coronam, Querit et Italiam, quia sic docet inclita Roma, Per medios Ligures regia Signa volant. Signa sui regis spernit Melana vereri, Sed propria virtute sua vult rura tueri, Nescia, quod sibi mors rex Fredericus eril. Hanc ubi rex angit regalibus undique bannis, Dissipat et frangit sex marte fluentibus annis, Urbs, que summa fuit, marte reprensa luit.

. G. Cod. tatulorum. v. e. . Cod. Vt ri bus. U. So. d. tibi. Emendavi ad fidem Paullieonis. v. II. Panth. habet repressa. Post v. 33 sequuntur in Pantheo ne quindeeim versus de eivitate Asia: Rex modo dissimules mala. qu se Melans meretur. Ad reliquas urbes Exercitus ire iubetur, Et super Aste es arma tulere duces. Rex abiit, Melana sibi non praehet honorem, Tempus erit, quo facta lues, eontrita furore

Roma voeat regum, rex sua Signa movet.

Magna limens regem mox deserit Asia colonum. Ad castrum novum cuneti sua cuncta reponunt. Unde suum vacuum deserit Asia solum. Nee penitus vacua deserta relinquitur Asta. Turribus eversis inventa cibaria vasto ut

18쪽

In Ligurum patria manet urbs, que dicitur Asta, 35. Inclita dividiis, modico munimine, vafita, Que cito succumbit, nec lamen ipsa ruit. In elita Terdona, nimis irascente corona, Victa ruit prona, capiens tria tristia dona, Quippe tribus vicibus diruta tota tonat. 40. Flectit iter Romam, sortitur in urbe coronam, 1155.

Regia persona recipit papalia dona, Iun. re

Ungitur, errigitur, rumor in urbe sonat. Presul Adrianus Romanaque curia lota Tunc sine Romanis complevit regia vota, 45. Romaque commota vulgus ad arma vocat. Acriter Iratus consurgit ad arma senatus, Prosilit armatus cesar, seri tale citatus, Marte secus Tiberim servet utrumque lalus.

Plebs abiit, rex obtinuit, multisque necatis 50. Unda fuit Tiberis defensio sola iugalis, Sanguine tineis satis turba natabat aquis. His ita completis papali munere freti, Dum remeant leti, resident super arva Spoleti,

A quibus et emar danda tributa spetitJ. 55. Falsa moneta venit, falsum cito cesar Iredemiti, Prelia namque gerit, multos de plebe peremit,

Inlus et exterius plebs Superata gemit. Imperat augustus: Pereat locus igne perustus luui fuerat vacuus miles remeavit honustus,

M. Debita qui sprevit reddere, cuncta dedit.

Alterius muri nulla ruina fuit. Dum rex egreditur melior fortuna paratur, iurat ei populus, sic Asia reconciliatur, culpa fuit modica, gratia plena datur. v. aB. cod. Vita. Emendavi ex Panth. v. an. cod. si-gus. v. ct . Cod. natabit. v. cta. petit et mox redemit redingravi ex Panth.

19쪽

Regales aquile veniunt ad plana Verone, Flumina dum transit rex durius invenit omen, Marte coartatur, bella Verona movet. Montibus angustis et fluminis ordine cincti, 65. Rex proceresque Aui fuerant quasi carcere vincti,

conclusique suas non habuere vias. Arma ruunt, quia saxa pluunt de monte relaxa, Interimunt, quassant proceres a vertice saxa, Nullaque, dum pereunt, arma valere queunt. f. cII. 1. '70. Quatuor has penas spatio sensere dierum, Quo sine spe vile tulerant discrimina rerum, Vulnera suscipiunt, nec lamen ulla gerunt. Passibus ocultis super alia cacumina tendunt,

Unde Veronensi populo malefacta rependunt, 75. Plebsque supercilii montis ad ima ruit. Nunc pede truncari, nunc landitus exoculari, Rex iubet, ingenuos laqueo super alta levari. Talis honor reprobis debet ob ista darit Presul Romanus luno mortuus est Adrianus, M. Venit Alexander, cui restitit Octavianus, Scisma si ecclesie, pugnat utrinque mEnus. Scismale servente Friderica potentia venit, Que Mediolanum post multa polenter ademit, Quo satis absorpto lis recidiva redit. 85. conspirant Ligures, profugus rex inde receSSit, Omneque ius regis Lombarda superbia pressit, Ipsa sibi dominans tunc quasi ceSar erat.

Rex rediit, Mori anna luit, cicilia clusa

v. Na. Panth. Monte conretatis. N. . . cod. augustis et cuncti; emendavi ex Panth. v. 11. Panth. toler Bnt. v. 1 ff. Panth. redit. U. 8a. Cod. sitis absorto. U. S.

Panth. Cileni a. Cl. v. 777. montis Oil leni. Reserendum videtur vocabulum ad montem Cinisium ; Icilium tailles) prope Segusiam nimis distare videtur a meta via. Morianna hodie S. Ima de Maurienno in Sabaudia.

20쪽

Prebuit introitum regi pereunte Seusa M. Et reliqui Ligures regia signa timent. Burmia eum Tanaro palearum s erat urbem Quam subito veniens rex obSidione perurget, Succurunt Ligures, bellica Signa patent. Cesar ab opposito mox obsidione relicta 95. Obviat his, plebs obstupuit, que Stans quasi victa Pacla petit pacis, plena dolore salis. 'Nudatos gladios nuda cervice gerentes

saris ante pedes veniunt veniam repetentea. Cesar amore dei parcere sancxit eis.

100. Regia mandata iurat gens pacificata, Ante dies octo pax decidit evacuata, Guerra, velut fuerat, Stat recidiva rata. Urbs Mediolanum melius reparata reSurgit, Forcior esseeta Lombarda polentia turget, 105. Utraque pars tumida sortis ad arma volat. Rex prius obtinuit, sed post fugiendo recessit. Nec tamen a patria cessit, sed verbere sessi Tam rex quam Ligures iam super arma silent. Annis ter senis tribulatis scisma recedit, 1177. 110. vincit Alexander tandem, cui cesar obedit, Paceque consedit, conseiliumque dedit. 1179.

. mis. Panth. Segusa Susa). v. D . Intelligit avetor Alexandriam civitatem at conssuentes Tanari et Bormidae exstructam. V. B. . Cod. qua. v. ΘΜ. Cod. aut pedes. v. llo. . Legendum videtur nata, sed consentiunt Cod. et Panth. in Iectione rata. v. so1. COd. V itaque paras - volanti mendavi ex Panth. , sed sortasse vita que retinendum est et scriptum pro itaque, quum aliam in v. 617 scriptum sit vita que pro itaque. v. a D. d. Anni.

SEARCH

MENU NAVIGATION