장음표시 사용
181쪽
principibus Corinthum evocalis decretum senatus reditant; quid consilii habeant, aperiunt: eaepedire omnibus, dicunt, ut singulae ciuitates sua iura et suas leges habeanι. Quod ubi omnibus innotuit, velut in surorem verti , universum peregrinum Populum trucidant: legatos quoque ipsos Romanorum violassent, nisi audito tumultu trepidi fugissent. CAP. II. IIaec ubi Romae nuntiata sunt, Statim senatus Mummio consuli bellum achaicum decernit: qui extemplo exercitu deportato et omnibus strenuo provisis, pugnandi copiam hostibus serit. Sed Achaei , velut nihil negotii romano bello suscepissent , ita apud eos neglecta omnia et soluta fuero. Itaque Praedam, non Proelium cogitantes, et vehicula ad spolia hostium reportanda duxerunt et coniuges
liberosque suos ad spectaculum certaminis in montibus posuerunt. Sed proelio commisso ante oculos suorum caesi, luguhro his spectaculum et gravem luctus memoriam reliquerunt. Coniuges quoque liberique eorum de spectatoribus eaptivi facti, praeda hostium fuere. Urbs ipsa Corinthus diruitur ; populus omnis sub corona venditur : ut hoc exemplo ceteris civitatilius metus novarum rerum imponeretur. Dum haec aguntur, rex Syriae Antiochus Ptolemaeo , maioris sororis suas silio, regi Aegipti, bellum infert, segni admodum et quotidiana luxuria ita marcenti ut non solum reSiae maiestatis ossicia intermitteret, vorumeliam sensu hominis nimia sagina careret. Pulsus igitur regno ad fratrem minorem Ptolemaeum Alexandriam confugit: participatoque cum eo regno, legatos Romam nil sonatum mittunt; auxilia petunt; fidem societatis implorant. Novero senatum preces lani rum.
C p. III. Mittitur itaque legatus Popilius ad Antiochum, qui abstinere illum Aegypto, aut, si iam incessisset, eat clere iuheret. Quum in Aeopto eum invenisset, osculum- quo ei rex obtulisset nam coluerat inter ceteros Popilium Antiochus, quum Romae obses esset): lunc Popilius facessere i) interim privatam amicitiam iubet, quum mandata patriae intercediant; prolatoque senatus decreto Et tradito, quum cunctari Dum videret consultationem suo ad amicos referro, ibi Popilius virga, quam in manu gerebat,
amplo circulo inclusum, ut et amicos caperet, consulere iubet, nec prius inde eaeire, quam responsum senatui staret, aut pacem aut bellum cum Romanis habiturum. Adeo tuo haec austeritas animum regis fregit, ut pariturum se senatui responderet. Reversus in regnum Λntiochus decedit,
182쪽
relicto parvulo admodum filio: cui quum tutores dati a
populo essent, patruus eius Demetrius, qui obses Roma erat, cognita morte Antiochi fratris, senatum adiit: obsidem se rivo fratre Cenisse, quo mortuo cuius obses sit , se ignorare. Dimitti igitur se ad regnum petendum aequum
esse, quod, sicuti iure gentium maiori trafri cesserit, ita nunc sibi , qui pupillum aetate antecedat, debes i. Quum so non dimitti animadverteret a senatu, tacito iudicio tutius apud pupillum quam apud eum regnum suturum arbitranto: specie venandi ab urbe Prosectus 1 ostiao tacitus eum sugae comitibus navem conscendit. Delatus in Syriam secundo lavore omnium excipitur; regnumque ei occiso pupillo ututoribus traditur. CAP. IV. Eodem sero tempore Prusias, rex Bithyniae . consilium cepit interficiendi Nicomedis silii, dum consulere studet minoribus siliis , quos ex noverca eius susceperat et Romae habebat. Sed res adolescenti ab his, qui saetiiugsuseeperant, proditur; liortatisve sunt, uι crudelitate patris
prouocatus Oeeupet insidias et in auctorem retorqueat 3 eius.
Xec dissicilis persuasio suit. Igitur quum accitus in patris
regnum Venisset, Statim reX appellatur. Prusias regno spoliatus a filio privatusque redditus, otiam a servis deseritur. Quum in latenris ageret, non minori scelere quam filium occidi iusserat, a filio interfieitur.
Cap. 3. Demetrius Soler. 2. Demetrius Νlcalor contra Alexandrum II alam.
CAP. l. Demetrius oecupato Syriae regno novitati suao otium periculosum ratus 1 ampliare fines regni ot opes augere sinitimorum hellis statuit. Itaque Ariarathi , regi Cappadociae, propter fastiditas sororis nuptias infestus fratrem cius Drusernem per iniuriam regno pulsum supplicem recepit; datumque sibi honestum belli titulum gratulatus, restituere eum in regnum statuit. Sed Orosernes ingrato animo inita cum AntiochenSibus pactione, Ossensistunc Demetrio, pellere iPSum regno , a quo restituebatur , consilium cepit. Quo cognito Demetrius Hiao quidem eius, no Ariarathes metu fraterni helli liberaretur, pepercit :ipsum autem comprehensum Vinetum Seleuciae custodiri
183쪽
iubet. Nee Λnliochenses indicio territi a desectione destiterunt. Itaque adiuvantibus et Ptolemaeo , reερ Aeopti, et Attalo, rege Asiae, et Ariarathe Cappadociae, bello a Demetrio lacessiti subornant pro eo Balam quemdam, sortis extremae si) iuvenem, qui Syriae regnum velut paternum armis repeteret: et ne quid contumestae deesset, nomen ei Alexandri inditur genitusque ab Antiocho rege dicitur.
Tantum odium Demetrii apud omnes erat, ut aemulo eiuμ non vires regiao tantum, Verum etiam generis nobilitas consensu omnium tribuerotur. Igitur Alexander, admirabili
rerum Varietate pristinarum sordium 2 oblitus, initus ferme Orientis viribus succinctus hellum Demetrio insert; victumque vita pariter ac regno spoliat. Quamquam nec Demetrio animus in propulsando bello defuit. Nam et primo proelio hostem fugavit et regibus hellum restituentibus multa millia in acto cecidi L Ad postremum tamen invicto animo inter consertissimos sortissimo dimicans cecidit. Ch P. II. Initio holli Demetrius duos filios apud Gnidium hospitem suum cum magno auri pondere commendaVerat, ut belli periculis eximerentur et, si ita sors tulisset, Da
ternae ultioni servarentur. Ex his maior, Demetrius, annos pubertatis egressus audita Alexandri luxuria, quem insperatae opes et alienae felicitatis ornamenta, velut captum, inter scortorum greges desidom in regia tenebant, auxiliantibus Cretensibus securum ac nihil hostilo metuentem adgreditur. Antiochenses quoquo Veterem patris offensam novis meritis correcturi se si tradunt: sed et milites paterni lavore iuvenis aceensi prioris saeramenti relisionem novi regis superbiae praeserenies signa ad Demetrium iransserunt: atque ita Alexander, non minori impetu fortunae destructus quam elatus , primo proelio victus interficitur; deditque poenas et Demetrio, quem occiderat, et Antiocho, cuius mentitus originem suerat.
iii Nortis extremae. Humili loco natum. 2 Pristiuarum sordium oblitus. Pristinae inlimae suae conditionis oblitus.
184쪽
Cap. 4. Demetrius Νicator contra lyarllios. Topho ala Antiocho oppressus ; item Iudaei. 2. 3. I e Iudaeis. 4. Attalus. AAia sit Romanorum.
CAP. I. Reciperato paterno regno Demetrius, et ipse rerum successu corruptus, vitiis adolescentiae in segnitiam labituri tantumque contemtum apud omnes inertias, quantum odium ex superbia pater habuerat, contraxit. Itaque quum ab imperio eius passim civitales desiicerent, ad abolendam segnitias maculam bellum Parthis inferro statuit: euius adventum non inviti Orientis populi videres et propter Arsacidae, regis Parthorum, crudelitat m, et quod veteri Macedonum imperio adsueti novi populi superbiam indigno serebant. Itaque quum et Persarum et Elymaeorum Bactrianorumque auxiliis : iuvaretur multis proeliis Parthos sudita Λd postremum tamen pacis simu latione deceptus capitur; tradiactusque per ora civitatum populis, qui desciverant, in ludibrium favoris Ostenditur. Missus deinde in Hyrcaniam bonigne et iuxta cultum pristinae fortunao habetur. Dum haec aguntur, interim in Syria Trypho, qui se tutorem Antiocho, Demetrii privigno, substitui a populo Iaboraverat, occiso pupillo regnum SFriae invadit. Quo diu potitus tandem exolescente favore recentis imperii ab Antiocho puero admodum, Demetrii fratre, qui in Asia educabatur, bello vincitur; rursusque regnum Syriae ad subolem Demetrii revertitur. Igitur Antiochus . memor quod et palor propter superbiam invisus et Dalor propter segnitiam contemius suisset, ne in eadem vitia Incideret, recepta in matrimonium CleoPatra, uxore fratris, civitates, quae initio fraterni imperii desecorani , summa industria persequitur, domitasque rursus re ni terminis adiicit; Iudaeos quoque , qui in macedonico imperio sub Demetrio patre armis so in libertatem vindicaverant, subigit. Quorum vires tantae suere , ut post hunc nullum Macedonum regem tulerint, domesticisque imperiis usi Syriam maguis hellis infestaverint. CAP. II. Namque Iudaeis origo Damascena si), Syriae nobilissima civitas: unde et Assyriis regibus genus ex regina Semirami fuit. Nomen urbi a Damasco rege inditum : in
il Iudaeis oristo Damoscens. Supp. ures. ludaei originem lix Da masco urbe repetunt.
185쪽
cuius honorem Syrii sepulcrum Athares, uxoris eius, Pro templo coluere, deumque exinde sanctissimae religionis habent 1 . Post Damascum Agelus, mox Adores et Abraham et Israhel reges suere. Sed Israhelem selix decem filiorum proventus maiori hus suis clariorem fecit 2 . Itaque populum in decem regna divisum filiis tradidit, omnesque ex nomino Iudae, qui post divisionem decesserat, Iudaeos n9pellavit; eolique eius memoriam ab Omnibus iussit, cuiuAportio omnibus accesserat. Minimus aetato inter fratres Ioseph fuit; cuius excellens ingenium voriti fratres clam interceptum peregrinis mercatoribus vendiderunt. A quihus deportatus in Aogyptum , quum magicas ibi artes sollerti ingenio percepisset, hrevi ipsi regi perearus suit. Nam et prodigiorum sagacissimus erat et somniorum primus intelligentiam condidit, nihilque divini iuris humanique ei
incognitum viilobatur: adeo, ut etiam sterilitatem agrorum ante multos annos providerii: perissetquo omnis AegTptussamo, nisi monitu eius rex edicto servari per multos annos fruges iussisset, tantaque experimenta eius suerunt, ut non alti homino, sed a deo responsa dari viderentur. Filius eius MOIses suit, quem praeter paternae scientiae hereditatem otiam sorimo pulchritudo commendabat. Sed Λe-g7plii, quum scabiem et vitiliginem palerentur, responso moniti eum cum aegris, ne pestis ad Plures serperet, te minis Aeopti pellunt. Dux igitur exsulum laetus sacra Aegyptiorum furto abstulit: quae repetentes armis Aegyptii domum redire. tempestatibus compulsi sunt. Itaque Moyses Damascena , antiqua patria, repetita montem STtian occupat : quo septem dierum ieiunio per deserta Arabiao cum populo suo saligatus quum tandem venisset, septimum diem more sentis Sabbata appellatum in omne aevum ieiunio sacravit: quoniam illa ui es saniem illis erroremque finierat. Et quoniam motu contagionis pulsos se ab Aegypto meminerant, ne eadem causa invisi apud incolas forent, caverunt, ne cum Peregrinis conviverent 3 , quod ex causa factum paullatim in disciplinam religionemquo convertit 4 . Post Moisen etiam illius eius Aruas sacerdos sacris
sti Deamque sanctiss. relig. habent. Et tamquam deam sanctissimo euilia illam prosequuntur. ε 2 Nonnulla passim in hoc libro leguntur ad Iudaeos perlinentia, quae a Maesis Darratione longissime recedunt. Quare adolescentulos, historias sacrae studiosos, ad Sulpicium Severum delegamus, qui historiam suam ex ipsis sacrarum litterarum sontibus derivavit. δὲ Gηriverem. Vox a sequioris aevi scriptoribus proelisa. 43 C rei fit. Supp. se.
186쪽
Aeguptiis si , mox rex creatur ; semperque exinde hic mos apud Iudaeos fuit, ut eosdem rogos et sacerdotes haberent; quorum iustitia religione permixta incredibile quantum
CAP. 11 I. Opes genti ex vectigalibus opobalsami crevere, quod in his tantum regionibus gignitur. Est namque vallis quae continuis montibus velut niuro quodam ad instar castrorum clauditur. Spatium loci ducenia iugera; nomine Iericus dicitur. Iu ea silva est ubertate et amoenitale insignis : siquidem Palmeto et opobalsamoto distinguitur. Arbores ovobalsami formam similem eiceis arboribus 2
habent, num quod sunt humiles magis ot In vinearum morem excoluntur. Ilao certo anni tempore halsamum Sudant. Sed non minor loci eius apricitatis quam ubertatis admiratio est: quippe quum toto orbe regionis eius, ardentissiinus sol sit, ibi topidi aeris naturalis quaedam ac perpetua opacitas inest. In ea regione lacus est, qui propter magnitudinem et aquae immobilitatem Mortuum mare dicitur. Nam neque veniis movetur resistonis turbinibus hilumine, quo aqua omnis stagnatur; neque navigationis patiens est, quoniam omnia vita carontia in Profundum merguntur, nec materiam ullam sustinet, nisi quae alumine illi natur. Primus Xerses , rex PerSarum, Iudaeos
domuit; postea cum ipsis Persis in ditionem Alexandri Magni venere diuque in potestate macedonici imperii suhiecti Syriae regno suere. A Demetrio suum descivissent, amicitia Romanorum petita primi omnium ex Orientalibus libertatem receperunt, lacile tunc Romanis de alieno largientibus. CAP. IV. Per eadem tempora , quibus in Syria regni mutatio inter novos reges alternahatur; in Asia rex Attalus
florentissimum ab Eumone patruo accolitum regnum csedibus amicorum et cognatorum suppliciis Medabat, nunc matrem anum , nunc Beronicen sponsam maleficiis eorum necatas confingens. Post hanc seolestam violentiae rabiem
squalidam vestem sumit; barbam capilliinaque in modum reorum submittit: non in publicum prodire non populo se ostendere, non domi laetiora convivia intro aut aliquod signum sani hominis habere : prorsus ut Poenas pendero inani hus intorsociorum videretur. Omissa deinde regni administratione hortos sodiphat, gramina seminabat et noxia
187쪽
innoxiis permiscebat; eaque omnia veneni succo inlaeta, volui peculiare munus, amicis mittebat. Ab hoc studio aeraria
artis satiricae si) se tradit, cerisque singlindis 2 et aere
fundendo procudendoque obloctabatur. Matri deinde sepulcrum sacoro instituit, cui operi intentus morbum ex solis servore contraxit et septima die decessit Huius testamento heres populus romanus tunc instituitur. Sed erat ex Eumene Aristonicus, non iusto matrimonio i sed ex pollice ephesia , citharistae cuiusdam filia , genitus , qui post mortem Attali velut paternum regnum Asiam invasit. Quum multa secunda proelia adversus civilliles, quae metu Romanorum tradere se ei nolebant, secisset, iustusquo rex iam videretur : Asia Licinio Crasso consuli decernitur: qui intentior Attalicae praeduo quam bello, quum extremo anni tempore inordinata acio proelium conseruisset, victus Poenas inconsultae avaritiae sanguino dedit. In huius locum missus Perperna consul prima congressione Aristonicumsuporalum in potestatem suam redesit; Attalicasque gaZas hereditarias populi ro inani navibus impositas Romam deportavit. Quod aegre serens successor eius Manius Aquilius consul ad eripiendum Aristonicum Ρerpernae , veluti sui potius triumphi munus esse deberet, sestinata velocitato contendit. Sed contentionem consulum mors Perpernae diremit. Sic Asia Romanorum lacla cum opibus suis vilia quoque Romam transmisit.
Cap. - 4. Transitus su ad Mithridalicum hellum enarrandum.
C p. I Capto Aristonico Massilienses pro Phocaeensibus,
conditoribus suis, quorum urhena senatus et Omne nomen
3ὶ, quod et tunc et antea Antiochi bello infesta contra Populum romanum arma tulerant, deleri iusserat, legatos
Romam deprecatum misere Veniamque his a senatu obli- .nuero. Post haec regibus , qui adversus Aristonicum auxilia tulerant, praemia Persoluta: Mithridati Pontico Phncia maior; filiis Ariarainis, regis Cappadociae, qui eodem bello occiderat, Lycaonia et Cilicia datae; fideliorque
id a Merariae artis fabrieae. Arti neris lundendi, et vasa labricandi. 2 Ceris tingendis. Imagunculis ex cera lingendis. 3 omne nomen. ΝOmen eleganter ponitur pro stfrpe, stente.
188쪽
populus romanus in socii filios quam mater in liberos sui liquippe hinc si) parvulis auctum regnum, inde 2 vita
ademta. Namque Laudice ex numero sex silliorum , quos virilis sexus ex Ariarathe rego Susceperat, timens ne non
diutinam regni administrationem aduItis quibusdam potiretur, quinque parricidiali veneno neeaVIt: unum parvulum sceleri matris cognatorum custodia eripuit, qui post necem Laudices nam Propter crudelitatem eam populus exstinxerat) solus regno potitus est. Mithridates quoquo repentina morte interceptus silium, qui ot ipso Mithridates
dictus est, reliquit : cuius ea postea magnitudo fuit, ut non sui tantum temporis, verum etiam superioris aetatis Omnes reges maiestate superaverit bellaque cum Romanis Per q9adrasinta sex annos Varia victoria gesserit : quum eum summi imperatores , S IIa , Lucullus celerique , in summa Cneus Pompeius, ita vicerint, ut maior clariorque in restaurando bello resurgeret damnisque suis terribilior
redderetur. Denique ad postremum 3 non vi hostili vietus, sed voluntaria morie in avito regno senex heredestilio decessiLCAP. II. Huius suturam magnitudinem etiam coelestia ostenta praedixerant. Nam et quo genitus st anno et PO, quo regnare primum coepit, Stella cometes per utrumque tempus septuaginta diebus ita luxit, ut coelum omne con-nagrare videretur. Nam et magnitudine sui quartam partem coeli Occupaverat et sulgore sui solis nitorem vicerat; et quum oriretur occumberetque, quatuor Spatium horarumconSumebat. Puor tutorum insidias passus est, qui eum sero equo impositum equitare iacularique cogebant: qui conatus cum eos sesellissent, supra aetatem regente equum Mithridate, veneno eum appelIhere. Quod metuens antidota saepius hibit et ita se adversus insidias exquisitis tu-lioribus remediis stagnavit 4 ut ne volens quidem senox
veneno mori potuerit. Timens deinde, no inimici, quod Veneno non potuerant, ferro peragerent, Venandi studium tinxit, quo per septem annos nequo urbis nequo ruris tecto us s est: sed per silvas vagatus diversis montium regionibus pernoctabat ignaris omnibus, quibus esset locis; adsuetus seras cursu aut su Fore aut persequi, cum quibusdam etiam viribus congredi. Quibus rebus ot insidias vitavit et corpus ad omnem virtutis patientiam duravit.
189쪽
CAP. III. Ad regni deinde administrationem quum ae cessisset, statim non de regendo, sed de augendo regno cogitavit. Itaque Scythas invictos antea, qui ZOPTrions . Alexandri Magni ducem, cum triginta millibus armatorum deleverant; qui Cyrum , Persarum regem, cum ducentis millibus truelaavorant; qui Philippum, Macedonum regem, fugaverant; ingenti selicitate perdomuit. Auctus igitur viribus Pontum quoque ac deinceps Cappadociam occupaVit. Quum de Asia tractaret, tacitus eum quibusdam amicis
regno Prosecius universam nemine sciente pervagatus est Omniumque vrhium situm ac resiones cognovit. Inde in Bithyniam transcendit, et, quasi dominus Asiae , oppori una quaeque victoriae suae metatus est. Post haec in rct gnum, quum iam perisse crederetur, reversus est, invento Darvulo filio, quem per absentiam eius Laudice soror uxorque enixa fuerat. Sed inter gratulationem adventus
sui et filii geniti, veneno periclitatus est: siquidem Laudices0r0r , quum perisse eum crederet, in concubitus amicorum proiecta, quasi admissum lacinus maiore scelere tegere posset, venenum advenienti paravit. Quod quum ex .ancilla Mithridates cognovisset, facinus in auctores vindieaVil. CAP. IV. Hieme deinde appetente non in convivjο, sed in e3mpo; non in vacationibus, sed in exercitationibus: nec inter sodales 1ὶ, sed inter coaequales, aut equo aut rursu aut viribus contendebat. Exercitum quoque suum ad parem Iahoris patientiam quotidiana exercitatione durabat: atque ita invictus ipso inexpugnabilem exercitum secerat. Inita deinde eum Nicomede sodietate, Paphlagoniam invadit, victamque cum socio dividit. Quam quum leneri a regibus senatui nuntiatum esset, legatos ad utrumque misit, qui gentem restitui in pristinum statum iuberent. Mithridates, quum se iam parem magnitudini Romanorum Crederet, superho responso i hereditarium patri suo regnum obveni3se, respondit; mirarique se , quod quae ei relata contropersia non fuerit, sibi referatur 2 . Nec territus minis Galatiam quoque occupat. Nieomedes , quoniam se tueri iure non potuerat, iusto resti redditurum, respondit. Atque ita filium suum mutato nomino Ργlaemenem, Paphlagonum
regum nomine, appellat, et quasi stirpi regiae reddidisset regnum, salso nomine tenet. Sic ludibrio habiti legali Romam revertuntur. si Sodales. Congerrones, collusores, compotores. Nos: co Gynoni. 23 Quod quue et rel. eonlr. Non fuerit, tibi reseratur. Quod ea controversia sibi moveatur a senatu romano, quae patri mola non fuerat.
190쪽
Cap. 1 - 7. Mithridatis res gestae, et contra Romanos apparatus et oratio. 8. Ptolemaeus Physcon. 9. Demetrius. l0. Antiochus
Cap. l. Mithridates parricidia sl nece uxoriS auspicatus, sororis alterius Laudices filios , cuius virum Ariarathem, regem Cappadoeiae, per Gordium insidiis oeciderat, tollendos statuit: nihil actum morte patris existimans , si adolescentes paternum regnum, cuius illo cupiditale na- grabat, occupassent. Igitur dum in his cogitationibus versatur , interim Nicomedes , rex Bithyniae, Vacuam moriseregis Cappadociam invadit. Quod quum nuntiatum Mithridati fuisset, per simulationem pietatis auxilia sorori ad expollendum Cappadocia Nicomedem mittit. Sed iam Laudice per pactionem so Nicomedi in matrimonium tradiderat. Quod aegro serens Mithridates praesidia Nicomedis Cappadocia expellit, regnumque sororis silio restituit: egregium Prorsus laetum, ni subsecuta fraus esset. Siquidem interiectis mensibus simulat so Gordium, quo ministro usus in Ariaratho interficiendo suerat, restituere in patriam velle, sperans, si obsisteret adolescens, causas helli suturas , aut, si permitteret, per eundem silium tolli posse, per quem interfecerat patrem. Quod ii hi Ariarathes iunior
moliri cognovit, Fraviter serens interfectorem patris per avunculum potissimum ab exsilio revocari, ingentem exercitum contrahit. Igitur quum in aciem eduxisset Mithridatos peditum octoginta millia, equitum decem millia , currus sulcatos Soxcentos , nec Ariarathi, auxiliantibus linitimis regibus, minores copiae essent: in perium belli limens 2 , consilia ad insidias transfert; sollicitatoque iuvene ad colloquium , quum serrum occultatum inter fascias gereret, scrutatori, ab Ariarathe regio more misso, curiosius imum ventrem pertractanti ait: ea ret, ne aliud telum inveniret, quam stuaereret. Λtque ita risu protectis insidiis, sevocatum ab amicis velut ad secretum sermonem, inspectanto utroque exercitu, interficit: reFnum Cappadociae oeto annorum lilio, imposito Ariarathis nomine additoque ei rectore Gordio , tradidit.