Iustini Historiarum Philippicarum libri 44. cum adnotatiunculis Thomae Vallaurii

발행: 1852년

분량: 234페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

81쪽

cuiquam Spes, sod in Iacertis suit. Contra rex Persarum Darius fiducia virium nil astu agere , adfirmans suis, o culta consilia victoriae furtiuae conoenire: nec liostem regni sinibus arcere , sed in intimum regnum adcipere, Flο-riosius ratus repellere bellum quam non admittere. Prima igitur congressio in campis Λdrastiis suit. In acie Persarum sexcenta millia militum fuere; quae non minuS arte Alexandri quam virtute Macedonum superata, terga Verierunt. Magna itaque caedes Persarum fuit. I e exercitu

Alexandri novem pedites, centum viginti equites cecidere: quos rex impense ad ceterorum exemplum si) humatos Statuis equestribus donavit cogitalisque corum Immunitates dedit. Posi victoriam maior pars Asiae ad eum defecit. Gessit et plura bella cum praesectis Darii, quos iam non tam urmis quam terrore nominis sui vicit. CAP. VII. Dum haec aguntur, interim indicio captivi ad eum desertur, insidias ei ab Aleaeandro Lyncistarum, ge- uero Antipatri, qui praepositus Macedoniae erat, parari. Ob quam causam timens, ne quis interfecto eo in Macedonia motus oriretur, tu vinculis eum habuit. Post haec Gordion urbem polit, quae posita est inter Phrygiam mai rem et minorem, cuius urbis potiundae non tam propter Draedam cupido eum cepit, sed quod audierat in ea urbe in templo Iovis iugum Gordii positum; euius neaeum si quis

soluisset, eum tota Asia regnaturum antiqua oracula cecini Sse. IIuius rei causa et orico illa fuit. Gordius quum in his regionibus bubus conductis araret, aveS eum omnis generis circumvolare coeperunt. Profectus ad consulendos

nugures vicinae urbis, obviam in porta habuit virginem eximiae pulchritudinis; percontatus eam, quem potissimum austu rem consuleret: illa audita causa consulendi, gnara artis ex disciplina parentum, regnum ei portendi respondit ; polliceturque se et matrimonii et syei sociam. Tam Dulchra conditio prima regni felicitas videbatur. Post nuptias inter Phrugas orta seditio est. Consulentibus do sine discordiarum Oiacula responderunt, regem discordiis inus esse 2 . Iterato quaerentibus de persona regis, iubentur eum regem observare 3 , quem reversi primum in templum lovis euntem plaustro reperissent. Obvius illis Gordius suit, statimque cum regem consalutant. Ille plaustrum,

si Ad ceterorum exemplum. lit exemplo suo ceteros ad virtutem impollerent. 2ὶ Reyem discordiis opus esse. Ad ssedandas discordias r 'ge Opus eMe. 5, Eum regem Observare. Supp. tamquam

82쪽

I. B. XI. CAP. VIII. IX. vi

quo vehenti l) regnum delatum fuerat, in temulo Iovis Dositum maiestati regine consecravit. Post hunc filius Mida regnavit, qui ab Orpheo sacrorum solemnibus initiatus Phrygiam religionibus implevit: quibus tutior omni vita quam armis suit. Igitur Alexander capta urbe quum intem luna Iovis venisset, iugum plaustri requisivit: quo

exhibito quum capita loramentorum intra nodos abseOnclita reperire non posset, violentius oraculo usus gladio Ioramenta caedit: atque ita resolutis nexibus latentia in nodis capita invenit. CAP. VIII. Haec illi agenti nuntiatur, Darium cum ingenti exercitu adventare. Itaque timetis angustias magna celeritate Taurum transcendit; in qua festinatione quingenia stadia cursu fecit. Quum Tarsum venisset. captus Culini fluminis amoeuitate per mediam urbem innuentis, proiectis armis, plenus pulveris ac sudoris in praefrigidam undam se proiecit. Τum repente lanius nervos eius occu93xit rietor, ut interclusa voee' non spes modo remedii, Sed

nee dilatio periculi inveniretur. Unus erat ex medicis nomine Philippus , qui solus remedium polliceretur: Sed et ipsum Parmenionis pridie a Cappadocia missae epistolae Suspectum faciebant: qui ignarus infirmitatis Λlexandri

scripSerat, a Philippo medico caperet: nam corruptum illum a Dario ing nti pecunia egse. Tutius tamen ratuS,

dubiae se fidei medici credere quam indubitato morbo 2)perire. Accepto igitur poeulo epistolas medico tradidit: atque ila inter bibendum oculos in vultum legentis intendit. Ut securum conspexit, laetior factus est sanitatemquo quarta die recepit. CAP. IX. Interea Darius cum quadringentis millibus peditum ac centum millibus equitum in aciem procedit. Movehat haec multitudo hostium, rospectu paucitatis suae, Λlexandrum: sod interdum reputabat, quantas res eum ista paucitate gessisset quantosque populos fudisset. Itaque quum spes metum inceret, periculosius disserre bellum

ratus, no desperatio suis cresceret, circumvectos suos

singulas gentes diversa oratione adloquitur: Illirios et Thracas opum ac divitiarum Ostentatione, Graecos Veterum bellorum memoria internecivique cum Persis odii accendebat; Macedones autEm nunc Europae victae admonet, nunc Asiae expetitae: nec inventos illis toto orbe Pares viros gloriatur: ceterum et laborum sinem hunc ot

83쪽

gloriae cumulum fore. Atque inter haec identidem consistero aciem iubet, ut hac mora consuescant oculis turbani hostium sustinere. Nec Darii segnis opera in ordinanda acie suit: quippe omissis ducum officiis ipse omnia circumire, singulos hortari, veteris 3Ioriae Persarum imperiique perpetuae a diis immortalibus datae possessionis admonere. Post haec proelium ingentibus animis committitur. In oo uterque rex vulneratur. Tamdiu cert3men auceps fuit, quoad sugeret Darius. Exinde caedas Persarum Secuta est. Caesa sunt peditum unum et sexaginta millia, equitum decem millia; capta quadraginta millia. Ex Macedonibus cecidere pedestres centum triginia, equites centum quinquaginta. In castris Persarum muItum auri ceterarumque opum inventum. Inter captivos castrorum materet uxor eademque soror et filiae duae Darii suere. Λclquas visendas hortandasque quum Alexander venisset, conspectis armatis invicem se amplexae, velut statim moriturae complorationem ediderunt. Provolutae deinde genibus ΛΙexundri non mortem, sed, dum Darii coryus sepeliant , dilationem mortis deprecantur. Motus tanta mulierum pietate Λlexander et Darium vivere dixit et timentibus mortis metum demsit, easque haberi ut reginas praecepit; sitias suoque non sordidius dignitate patris

Sperare matrimonium iussit. CAP. X. Post haec, opes Darii divitiarum tuo apparatum contemplatus , admiratione tantarum rerum capitur. Tunc primum luxuriosa convivia et magni licentiam epularum sociari; tunc Barsinen captivam diligere propter sormao pulchritudinem coepit: a qua postea Susceptum puerum Herculem vocavit. Memor tamen adhuc Darium vivere, Parmenionem ad occupandam perSicam classem, alioSque amicos ad recipiendas Asiae civitates misit: quae statim audita fama victoriae, ipsis Darii praesectis cum auri magno pondere tradentibus se, in potestatem victorum venerunt.

Tunc in Syriam prosiciscitur: ubi obvios eum insulis si multos Orientis reges hahuit. Ex his pro meritis singui

rum alios in societatem recepit, aliis regnum ademit, Sus- sectis in loca eorum novis regibus. Insignis praeter ceteros fuit Abdalonimus, rex ah Alexandro Sidoniae constituitaS : quem Alexander, quum operas Oblocare ad Puteos exhauriendos hortosque irrigandos solitus essDt, misero vitam exhibentem , regem fecerat, sprelis nobilibus, ne generis id, non dantis beneficium putarent. Tyriorum ci-

si Cum infulis. Habitu supplieantium. Diuitigeo by Coosl

84쪽

LIB. XI. CAP. X. XI. Si

vitas quum coronam auream magni ponderis per legatos in titulum gratulationis si) Alexandro misisset, grate munere accepto Turum se ire velle ad vota Herculi reddendia dixit. Quum legati rectius id eum Tyro vetere et antiquiore templo facturum dicerent, deprocantes eius introitum si): ita exarsit, ut urbi excidium minaretur; consesti inque xercitu insul ac Rpplicato, non minus animosis Tyriis 1iducia Carthaginiensium, bello excipitur. Augebat enim Tyriis animos Didonis exemplum, quae Carthagin0 condita tertiam partem Orbis quaesisset: turpe ducentes . si

seminis suis plus animi sui et in imperio quaerendo quam sibi in tuenda libortate. Amota igitur imbelli aetate Carthaginem et arcessitis mox auxiliis non magno γSt tem poro per proditionem capiuntur. CAP. XI. Inde Rhodum Alexander, Λegyptum Ciliciatn- quo sine certamino recipit. Ad Iovem deinde Hammonem pergit consul iurus et de oventu futurorum et de Origine sua. Namque mater eius Olympias consessa viro suo Philippo fuerat: Aleaeandrum non eae eo se, sed ea Serpente ingenaes magnitudinis concepisse. Denique Philippus ultimo prope Vilao Suao tempore silium auum non esse palam

praedicaverat. Qua ex causa Olympiadem, velut stupri compertam 3ὶ, ropudio dimiserat. Igitur Alexander cupiens originem divinitalis adquirere , simul et matrem infamia liberare, per praemissos subornat antistites, quid sibi responderi vellet. Ingredientem templum statim antistitos ut Hammonis filium salutant. Ille laetus dei adoptione hoc se

patre censeri iubet. Rogat deinde, an omnes interfectores parentis sui sit ultus. Respondetur patrem eius nec pοεAc interfici, nec mori: regis Philippi peractam plene ultionem esse. Pertia interrogatione poscenti vietoriam omnium bellorum possessionemque terrarum, dari respondetur. Comilibus quoquo suis responsum , ut Aleaeandrum pro deo , non pro reste colerent. Hinc illi aucta insolentia mirusquo animo increvit tumor, exemta comitate, suam et Graecorum litteris et Macedonum institutis didicerat. Reversus ab Hammone Alexandriana condidit, et coloniam Macedoniam caput osso Aegypti iubet. CAP. XII. Darius, quum Babyloniam profugisset, per opistolas Alexandrum precatur, redimendarum sibi capti

l In titurum gratulationis. Gratulationis ectu a. 2 Deprecantes eius introitum. Quum preeibus illum ala introitu

'vortere conarentur.

85쪽

82 ILSTINI HISTORIAEvurum potestatem faciat, inque eam rem magnam pecuniam pollicetur. Sed Alexander in pretium captivarum regnum omne, non pecuniam, petit. Interiecto tempore aliae epistolao Darii Alexandro redduntur, quibus filiae matrimonium et regni portio Ossertur. Sed Λlexander sua sibi dari rescripsit; iussitque supplicem venire et regni ambitria victori permittere. Τum spe stacis amissa bellum D rius reparat; cum quadringentis millibus peditum et cenium millibus equitum obviam vadit Alexandro. In itineron utiliatur, urorem eius eae collisione abiecti partus si decessisse , eiusque mortem illacrimatum Aleaeandrum easequia3que benigne prosecutum, idque eum non amoris, sed humanitatis causa fecisse. Nam semel tantum eam 2) Ale- mandro visam esse, quum matrem filiasque eius par lasfrequenter consolaretur. Τunc se ratus vero Victum, quum

post tot proelia etiam beneficiis ab hoste superaretur, pratumque sibi esSe, si vincere nequeat, 'uod a tali Ρο- tissimum vinceretur. Scribit itaque et tertias epistolas et ratias agit, quod nihil in suos hostile securit. Offert deinde maiorem partem regni usquo numen Euphratem et ateram si iam uxorem; pro reliquis captivis triginta millia talen-lum. Λd haec Aloxander gratiarum actionem ab hoste su-PPrcacaneam esse respondit; nee a se quidquam metum in hostid adulationem , nec quod in dubios belli eritus aut in teges pacis sibi lenocinia quaereret 3 ; sed animi ma- unitudine . qua indicerit adoersus vires hostium , non aiversus calamitates contendere: polliceturque praestaturum 5e ea Dario , si secundus sibi, non par haberi velit. Ceterum neque mundum po38e duobus 8olibus regi. neque Orbem summa duo regna salvo 3tatu terrarum habero :proinde aut deditionem ea die aut in posteram aciem paret; nec polliceatur sibi aliam , quam sit eaepertul, victoriam. CAP. XIII. Postera die aciem producunt; quum repente ante proelium consectum curis Alexandrum somnus arripuit. Uuum ad pugnam solus rex deesset, a Parmenione aegre sexcitatus, quaeruntihus somni causas omnibus inter pericula, cuius etiam in otio s0mper parcior fuerit: magno se aestu liberatum ait, somnumque sibi a repentina securi a te statum . quod liceat cum omnibus Darii copiis con-lligere: veritum se longum belli moram, gi Persae eaeereitum

it collisione abiceli partus. Ob istum immature editum. 2i Ate nitro Cisam. , Py. rib. 15 od in dubios belli exitus .... sibi lenocinio quaereret. Q

86쪽

diuisissciit. Ante proelium utraque acies hostibus spectaculo fuit. Macedones multitudinem hominum, corporum magnitudinem armorumque pulchritudinem mirabantur; Persae a tam paucis victa suorum tot millia stupebant. Sed nec duces circumire suos cessabant: Darius eis denis armatis sinstulos hostes, si diuisio fleret, evenire dicebat, Alexander Macedonas monebat, ne multitudine hostium ne corporis magnitudine vel coloris noὐitate mouerentur; tantum meminisse iubet, cum iisdem se tertio Pussnare; nec meliores saetos putarenι fuga, quum in aciem xi eum

tam tristem memoriam caedium Suarum et tantum sanguinis duobus proeliis fusi ferrent; et quemadmossum Dario

maiorem turbam hominum esse, sic virorum st) sibi. Hortatur, spernant illam aciem auro et argento fuissentem. inqua plus praedae quam periculi sit; quum risioria non armorum decore, seu ferri virtute quaeratur. CAP. XIV. Post haec proelium committitur. Macedones in serrum cum contemtu totius a se victi hostis ruebant: contra Persae mori quam vinci praeoptabant. Raro ullo Proelio t9ntum sanguinis susum est. Darius suum vinci

suos videret , mori voluit et ipse ; sed a proximis fugere compulsus est. Suadentibus deinde quibusdam , ut pons Cydni numinis ad itor hostium impediendum intercludoretur , non ita se saluti suae velle consultum ait, ut tot millia soriorum hosti obiteiat: debere et aliis fugae viam patere, quae patuerit sibi. Alexander autem periculosissima quaeque adgrediebatur; et, ubi consortissimos hostes acerrimo pugnare conspexisset, eo Se semPer ingerebat , Periculaque sua esse, non militum volchal. Hoc Droelio Asiae imperium rapuit, quinto post acceptum re- unum anno: cuius tanta felicitas fuit, ut post hoc nemovebellaro ausus sit, patienterque Persae post imperium tot annorum iugum servitutis acceperint. Doualis resectisque militibus triginta quatuor diebus Praedam recognovit. in urbe deinde Susa quadraginta millia talentum inventi. Expugnat et Persepolin, caput persici regni, urbem mullis annis illustrem resertamque orbis terrarum spoliis, quae interitu eius primum apparuero. Inter haec octingenti admodum Graeci occurrunt Alexandro, qui poenam captivitalis truncata corporis parte tulerant; rogantes, ut, 3icvιiGraeeiam, ge quoque ab hostium crudelitate vindicar t. Data potestato redeundi agros accipere maluerunt, no non

87쪽

tam gaudium parentibus quam detestandum sui conspectum reportarent.

CAP. XU. Interea Darius in Aratiam victoris a cognatis Suis aureis compedibus catenisque in vico Parthorum Thara vincitur: credo ita diis immortalibus iudicantibus , ut in torra eorum, qui successuri imperio erant, Persarum regnum siniretur. Alexander quoque citato cursu postera die supervenit; ibique cognovit Darium clauso vehiculo per noctem exportatum. Iusso itaque exercitu Subsequi, cum sex millibus equitum fugientem insequitur: in itinero multa et periculosa proelia lacit. Emensus deinde multa millia passuum quum nullum Darii indicium reperisset, respiriandi equis data potestate, unus ex militibus, dum ad sontem proximum pergit, in vehiculo Darium multis quidem vulneribus confossum, sed spirantem adhuc invenit: qui, applicito captivo l , quum civem Ox Voce cognovisset , in saltem praesentis fortunae solatium habere

se dixit, quod apud intellecturum locuturus esset, nec in- amim postremas voces emissurus. Perserri haec Alexandroiul,set: se nullis in eum meritorum osciis, marimorum illiclebitorem mori, quod in matre liberisque suis regium eius non hostilem animum eaepertus , felicius hostem quam eo- gnatos Iropinquosque Sortitus siι e quippe matri et liberis suis ab eodem hoste vitam datam, sibi a cognatis ereptam, quibus et vitam et regna dederit. Quamobrem stratiam illis eam futuram , quam ipse victor volet. Aleaeandro referre se, quam solam moriens potest, stratiam: precari superum inserumque numina et regales deos, uti illi terrarum omnium victori contingat imperium. Pro se iustam magis quam gravem sepulturae veniam orare. Quod ad ultionem pertineat, iam non suam, sed Mempli communemque omnium ressum esse causam, quam negligere illi et incleeorum et periculosum esse: quippe quum in altero iustitiae eius, in altero etiam utilitaris causa versetur. In quam rem unicum piqnus fidei regiae, deaeterum se serendiam Aleaeandro

dare. Post haec porrecta manu exspiravit. Quae ubi Alo- nndro nuntiata sunt, Viso corpore celancti, tam indignam illo sustigio mortem lacrimis prosecutus est, corpus Iue reuio moro sepeliri et reliquias eius maiorum tumulis inferri iussit.

si ui, opplieito captiro. Qui quum iussisset unum ex captivis ait

Darium accedere.

88쪽

MB. XII. CAP. I. u.

Cap. l. absente Alexandro Graecia rebsellat. 2. Regis Epirotae Alexandei in Italiam expeditio. Sothae. 5. Alexandri magni luxuria. 4. Macedonum tumultus. 5. Alexander quae porro egerit. s. Cliti nex. T. Alexander Bacchi vestigia sequitur. 8. Porum Superat. s. s0. In Sugamhrorum oppido vitae periculum adii. l. Eius munificentia. 32. Hephaestio. 45. 44. 45. Alexandri mors, 46. et elogium.

CAP. I. Alexander in persequendo Dario amissos milites magnis lanerum impensis extulit; reliquis expeditionis eius sociis tredecim millia talentum divisit. Equorum maior pars aestu amissa, inutilesque etiam, qui Superfuerant, sacti. Pecunia omnis, centum nonaginta millia latentum , Ecbatana congesta eique Parmenio praestositus. Dum haec aguntur, epistolae Antipatri Macedonia ei redduntur, quibus bellum Agidis, regis Spartanorum, in Graecia; hellum Alexandri, regis Epiri, in Italia; bellum Zopyrionis, praesecti eius in Scithia, continebatur. Quibus varie adsectus plus tamen Iaelitiao cognitis mortibus duorum aemulorum regum, quam doloris amissi cum ZOPSrione exercitus su- seepit. Namque Post prosectionem Alexandri Graeeia sermo Omnis in occasionem recuperandae libertatis ad arma concurrerat, auctoritatem Lacedaemoniorum secuta , qui Philippi Alexandrique et pacem soli spreverant et leges respuerant. Dux huius belli Agis, rex Lacedaemoniorum, suit: quem motum Antipater contractis militibus in ipso ortu oppressiL Magna tamen utrimque caedes suil. Agis rex, quum suos terga dantes videret, dimissis satellitibus, ut Alexandro felicitate , non virtute in serior videretur , tantam stragem hostium edidit, ut agmina interdum su-garet. Ad postromum , etsi a multitudine victus, gloria tamen omnes vicit. CAP. II. Porro Λlexander, rex Epiri, in Italiam, a Tarentinis auxilia adversus Bruttios deprecantibus sollicitatus , ita cupide prosectus suerat, veluti in divisione orbis terrarum Alexandro Olymhiadis, sororis suae, lilio oriens, sibi Occidens sorto contigisset: non minorem rerum materiam in Italia, Asrica Siciliaque, quam ille in Asia et in Persis, habiturus. Huc accedebat, quod, sicut Alexandro Magno delphica oracula insidias in Macedonia, ita huic responsum Dodonaei Iovis urbem Pandosiam amnemque Acherusium cavendum Praedixerat. Quae utraque quum

89쪽

in Epiro essent, ignarus eadem et in Italia esse , ad declinanda satorum pericula peregrinam militiam cupidius ele3erat. Igitur , quum in Italiam venisset, primum illi bellum cum Apulis suit: quorum cognito urbis lato brevi

post tempore pacem et amiciliam cum rege eorum secit. Erat namque tunc temporis urbs Apulis Brundisium, quam Aetoli secuti tum fama rerum in Troia gestarum clarissimum et nobilissimum ducem Diomedem condiderant: Seu

pulsi ab Apulis consulentes oracula responSum ac seperant. tDeum, quem repetissent, perpetuo possessuros. Hac igitur

P X causa per legatos cum helli comminatione restitui sibi ηb Apulis urbem postulaverant. Sed ubi Apulis oraculum innotuit, interfectos legatos in urbe Sepelierant, Porpe tuam ibi sedem habituros. Λtque ita desuncti responso si diu urbem possederunt. Quod factum quum cognovisset Alexander, antiquitatis sata veneratus hello Apulorum abstinuit. Gessit et cum Bruttiis Lucanisque hellum, multasque urbes cepit; tum set cum Metapontinis et Doediculis et Romanis Ioedus amicitiamque secit. Sed Bruttii Lucanique, quum auxilia a sinitimis contraxissent, acrius bellum repetivero. Ibi rex iuxta urbem Pandosiam et numen Acheronta, non prius salutis loci cognito nomine quam occideret, interficitur; moriensque non in patria fuisse sibi periculosam mortem, Propter quam Patriam sugerat, intellexit. Corpus eius Τhurii publice redemtum sepulturae tradiderunt. Dum haec aguntur in Italia, Zopyrion quoque, praesectus Ponti ab Alexandro Magno relictus, Otiosum se ratus, si nihil et ipse gessisset, aduna o triginta millium exercitu Scythis bellum intulit; caesusque cum omnibus copiis poenas temoro illati holli genii innoxiao luit

CAP. III. Haec quum nuntiata in Parthis Alexandro essent , simulato moerore propter Alexandri cognationem xercitui suo triduum luctum indixit. Omnibus deinde, velut perpetrato hello, reditum in Patriam exspectantibus, coniugesque ac liberos suos animo iam quodammodo complectentibus, ad concionem exercitum vocat: ibi nihil actum tot estremis proeliis ait, si incolumis orientalis barbaria relinquatur; nec ge corpus, sed regnum Darii petisse; persequendosque esse eos, qui a regno defecerint. Hac oratione velut ex in legro incitatis militum animis, Hyrcaniam Mardos tuo subegit. Ibi ei occurrit Thalestris sive Ninithya, Amagonum regina , cum trecentis mulieribus ,

si 4 ue ita functi responso Quumque ita oraculi responsum suum habuisset exitum.

90쪽

viginti qui xque dierum inter consertissimas gentes itinero

Consecto, ex rege liberos quaesitura: cuius conspectus

adventusque admirationi omnibus fuit et propter insolitum seminis habitum et propter expolitum concubitum. Ob hoc tredecim diebus otio a rego dalis, ut visa est uterum implesse , discessit. Post haec Alexander habitum recum

persarum et diadema insolitum antea regibus macedonicis, velut in Ieges eorum . quos vicerat, tranSiret, adsumit. Quae ne invidiosius in se uno eonspicerentur, amicos quoque suos longam vestem auratam Durpureamque Sumere iubet. Ut luxum quoquo, siculi cultum, Persarum imitaretur, inter pollicum regiarum greges electae pulchritudinis nobilitatisquo noctium vices dividit si . II is

rebus ingentes epularum apparatus adiicit, ne ieiuna et destructa luxuria 2 videretur, conviviumque iuxta regiam magnificentiam ludis exornat: immernor Prorsus, tantas opes amitti his moribus, non quaeri solere. CAP. IV. Inter haec indignatio omnium totis castris erat, a Philippo illum patre tantum degenerasse , ut Eliam Patriae nomen eiuraret s3 , moresque Perearum adsumeret, quos propter tales mores vicerat. Sed ne solus vitiis eο-rum, quos Rrmis subegerat, suecta huisso videretur, militibus quoque suis permisit, si quarum captivarum consuetudine tenerentur, ducere uxores: existimans minorem in patriam reditus cupiditatem futuram habentibus in ea stris imaginem quandam larium ac domesticae sedis; simul et laborem militiae molliorem fore dulcedine uxorum. in supplementa quoque militum minus exhauriri posse Macedoniam , si veteranis patribus tirones lilii succedo rent, militaturi in vallo, in quo essent nati, constantiOresque suturi , si non solum tirocinia, verum et incunabula in ipsis castris posuissent. Duac consuetudo in successore quoque Alexandri mansit. Igitur et alimonia pueris statuta et instrumenta armorum equorumque iuvenibus data, et Patribus pro numero siliorum Praemia Statula. Si quorum patres occidissent, nihilominus pupilli stipendia patrum trahebant: quorum puerilia inter varias expeditionos militia erat. Ita tuo a parvula ae lato laboribus periculisque indurati invictus exercitus suere: neque castra aliter quam patriam ,. neque Pugnam aliud unquamisi Noctium vires diridit. Italice: Da alternondo te Notii. 2ὶ Ieiuna eι destructa luxuria. Ex hisce ,erbis ix probabilem aliquem sensum exsculpunt critici. Νeque absurdum foret suspicari, aliquod mendum, sex librariorum Oscitatione, in hunc locum irrepsisse

SEARCH

MENU NAVIGATION