장음표시 사용
244쪽
Limon incomparabilis. Cap VIII.
O N forma saepe mendax, at semper probata siuauitas, cui nulla limonum par, limoni huic meritum nomen addidit incomparabilis. Eius figura inter oblongam rotundamque ouata & leniter o tuta , mediocri ambitu definitur. Diluti coloris aurei cuticula, lamis, tactuque mollissima, & p .. . . tenui x amarthic palato iucunda blanditur . Caro 'aeterea dulci si pore praestat. Medulla duplo amplior in denas undenasue tributa spicas, rarisque seminibus distincta, miti gratoqueacore pungit . Eadem vero cum ipsius pomi carne commanducata tantam sapit suavitatem, ut hanc caeterorum nulla limonum exa que t. Folium praecrassum, velut in americana lauro, exuberant virore nigrat . remi huius arbusculam inter alias complures Caieta
transmisit ad ornatissimos Matthaeiorum hortos, ubi a fructus praestantia praestabile nomen inuenit: quod pomum exinde ad alia pomaria insitivis surculis propagatum est.
O M O huic digna imperio species, bonitasquo dignior speciosum ab imperio vocabulum adscivit. Corpus illi prae limonibus caeteris productius,
latisque crassum. Cutis laeuore ac tenuitate notabilis, ex flauo in album inclinans,& acuto se-pore grara . Caro dulcis atque ob teneritudinem in ore mandentis colliquescens . Modica medulla septenis octonisue membranulis particulatim diuisa , perpaucis seminibus praedita , de arguta acritudine leniter mordax . Folium, vulgari non abhorrenS.
250쪽
N GENUA limonibus geminis, & nunquam
fallax consuetum praeter morem indoles: quippe qui non extima solum aurea specie , sed intima quoque dulcedine ac medullitus blandiuntur . Horum alterum Italia parit, nuper alterum misit Lusitania . Nostratis arbos ramos , densitate, statura, & seracitate aurantiam resert. Tota a state flores fructusque inducit uberrimos. Fuscar laeuisquo viriditatis solio crassiore, prae longitudine angusto, leuiterque serra to regiam laurum imitatur . Lactei candoris flore late repando & bene odorato ad aurantiam rursus accedit. Ipsum autem pomum mediam obtinet inter malum aurantium limoniumque naturam. Magnitudo enim amplior,& figura plerunque oblonga, summa parto nonnihil subsidens, tenuique fastigio cacuminata limonem exhibet. Caeterum cutis, o in aurantio, non sine tauore granosa, citraque amaritudinem aromatum aliquid resipiens, eodem serme at raniij colore aurescit. Caro pariter exilis ac dura insipidum saporem sapit. Medulla vero coloris aurei perampla , denis circiter spicis coagmentata, denso subdulcique succo , aestiuae siti restinguendae commodo, abundat , acritudine modica dulcedinem temperante. Semina medullae insunt non ira multa, neque prae pomo grandia , & aliquatenus compressa. Vbi pediculus pomo committitur, in eminulam squamam rotundatur . Sed primas tenet, quae postrema & nupera olysiponensibus e pomarijs venit ad nos, limonis itidem dulcis arbos altera. Crebris aculeis, praesertim proxime pomum , asperatur. Folio lumiae diluto, sed graciliore, viret. Flore fructuque plurimo canescit simul & flavescit. Flos mediocris, intus albus, extra leui rubore interfusus, & blande olidus. Pomum magnitudine figuraque succoso Liguriae limoni par: cute rugosum, durum , & suffauum: came modicum: nouem sere spicarum medulla albidum , & supradicto suauius. Quare ardore febrili aestuantibus salubriter datur, utpote mira dulcedinis temperie nequaquam nau
