Hesperides, siue, De malorum aureorum cultura et vsu libri quatuor

발행: 1646년

분량: 530페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

214쪽

Liber Tertius. IOI

ULGARIVM nomen ijs fecimus limonijsmalis , quae cibis condiendis exprimentes adhibemus . Horum enim succosiores sunt & acriores medullae, quam quae mandi facile queant. Eadem tamen poma nonnullis inter se notis differunt . Quippe alia oblongi corporis, alia nonnihil globosi, uniuersa vero leuiter fastigiati; coloris alia diluti, alia saturatioris: medullae laxioris alia,& alia contractioris : succus ipse non aeque omnibus austerus. Malum praeterea limoniam alunt pomaria cum oblongi tum rotundioris fructus promiscue feracem. Sic inuicem discrepant id genus vesca limonia , . Caetervm arbos alia limones ubertim parit superioribus grandiores &saporis austeritate ingustabiles. Inter haec autem discrimina similitudo multiplex. Euenina omnibus perfecta maturitas sere annua : cutis tauori, quam asperitati, propior; caro exilis, duriuscula , &insipida; succos, spicae ferm* octonae: succus peracerbus: semina lom gula & perpauca: folium oblongum, tenue, acuminaxum, ac temperate virens; materies ientitia sequax, cortice laeuis, stigoris p eiens, cultu mediocri contenta.

Limonum , vulgarium

inter se discrimina.similitudo.

218쪽

Liber Tertius.

Limon leusicus, Caprum luIMONEM parit Liguria, quem patrio ab oppi

do deducta Sancti Remi vernacula appellatione diseriminat. Hic supra vulgarem figura non absimili grandescit. Corio tegitur rugis ac tuberculis inaequati: coloris lutei, alte peruadentis:& L-poris leuiter aromatici. Carne propemodum stupea durestit,ubi nimia praesertim maturitate consenuit. Medulla humet laxiore: quae tamen non saporis acumine palatum blande compungat, sed quae primo gustatu ingrate aceat. Denique seminibus folijsque a vulgari limone non distat, una patriae , pomorum caeteroqui optimorum seracissimae , commendatione insignis: nulla priuatim dote commendabilis . Alios pneterea multo teneriores , magisque vescos limones eadem Sancti Remi ora progenerat: appellatque vulgariter ab extrema intimaque citreorum umilitudine ceriescos . Horum arbor proceritate ad palmos vicenos , crassitudine proficit ad quaternos . Folio a lumia non admodum abhorret. Quater anno florem , quater fructum,

inducit : mense videlicet Maio, Quintili , Sextili, atque Septembri . vernae ac praecoquae maturitatis poma , quippe ob hiemis frigidam inclementiam iusto calore desecta , semen haud serunt. Omnium forma inter oblongam rotundamque media modice fastigiatur : & lumice frequenter aspectu sallit . Pondus variat ad septenas usque libras . Cutis crassa & satis aequabilis temperate flauet , obtuse olet, acute iucundeque sapit . Caro digitalis amplitudinis dc humecta pinguem dulcitudinem: duodecim fere spica rum , & sufflaui coloris medulla mordacem acrimoniam resipit . Id genus limones varias in oras magno numero exportantur, praesertim vero in Germaniam Galliamque Cisalpinam: ubi malorum instar ac pyrorum coli manduntur. Eos tamen suis Genua patri-tijs mensis raro adhibet , utpote parum succosos de contumaces exprimenti , mandentis autem imbecillo stomacho graues . Ligustico Genuensem apposite limonem adiungimus, quem a figura orbiculata pusillam pilam vulgo vocitant. Arbos illi formosita simul & serax: eademque dura & frigori tolerando robusta. Folium oppido virens, laurino maius,& undatim crispum. Flos statis amplus , foris valde punicans , & perparum redolens . Ipsunta vero pomum blande aureum , bene magnum , leuiterque fasti

timon San. Remi, Certeseus

Genuensis.

219쪽

i Hesperidum

fata rotunditate conspicuum , non admodum probatur aut adhibetur ad cibum , cum propter crassioris carnis duritiam , curria propter inopiam succi . usui tamen pharmacopolis est , qui medullam eius acrem cum citrea permiscent: quod eam viribus pol--μ oririsimilibus existimant Limon

SEARCH

MENU NAVIGATION