Belgii confoederati respublica seu Gelriae, Hollan. Zeland. Traject. Fris. Transisal, Groning, chorographica politicaque descriptio. J. de Laet Lugd. Batav. ex officina Elzeviriana, 1630

발행: 1630년

분량: 387페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

111쪽

s: B E L G I C AEsunt, Consulum est electio. a quibus deinceps subalternus omnis & minor Magi stratus pro arbitrio tonstituitur. Coim sules quatuor. ii fere dicuntur e Consularibus; quorum numerus duodenarius plerumque servatur, licet jam ab aliquotannis crebro minor fuerit; ubi autem completus est duodenarius numerus, non temere extra illos quisquam Consul nominatur. Praeter autem hoste novem Scabinos, alii quatuor veluti arbitri& Commissariorum nomine jam ab anno c I o Io cxi constitui coeperunt. qui de causis cognoscunt, quae valorem x L florenorum non excedunt, excopiis arestatis, ut vocant:) item de causis inter heros Sc famulos, artium mechanicarum decuriones & singulos mechanicos: & similibus: item de injuriis verbisque minacibus, verberibus, plagisque. a quibus ad Scabinos provocatur. Thesaurarii hic bini: Rationarii autem plures. Habet haec urbs praeterea Magistratum peculiarem qui de assecurationibus, ut vocant, jus dicit. nam commerciis iiii snsum auctis, & periculis itidem

maritimis, solent mercatores certo pretio alii aliis naves mercesque assecurare;

id est, omne periculum stipulatione prς-

.via in se recipere, excepta certa portione . quam proprietarius ipse periclitari

112쪽

cogitur: e qua re quamplurimς lites oriri solent, quae ab hisce judicantur, ita tameut ab iis ad alia tribunalia provocetur. Huic dicasterio sinquit Pontanus) proxima est mensa argentaria, sive collybisticam potius dicere libeB; cujus praefecti tres, Commissarii Banci vulgo appellantur, dc e viris Senatoriis eliguntur. Id institutum demum anno c I o II c- VIII obtinere coepit, abrogatis atque

inhibitis caeteris omnibus quicunque e civibus huic negotio operam impendebant. Haud minimum hodie & emol menti δc commoditatis hanc rationem publicis comerciis adferre constat. Nam praeterquam quod nummi dc monetae omne genus legitimo dc aequabili hiepretio haberi, oorumque permutatio fi

ii , dc facili & haud magno impendio

possit, etiam maximum in tesseris collybisticis, quas litteras cambii barbare vocant, usum obtinet. Nam Mercatores plerumque paratam pecuniam in hanc veluti publicam custodiam deponunt, &quantum cuique ibi in arca sit, publice ascribis in acta resertur: adeo ut ingens perpetuo apud hos auri 3c argenti vis deponatur, serveturque. Iidem soli &aurum argentumque insectum, itemque monetam peregrinam legibus intςrdictam redimunt, dc publica moneta cudendam

113쪽

dendam curant: aut eis quibus peregrinis nummis opus est vendunt: magno reipubl. arcano. Roterodami Senatus perpetuus constat xx 1 v-viris, quorum Scultetus unus esse solebat, qui nunc excluditur: borum cum unus mortem obierit, caeteri, tres in demortui locum nominant, e quibus unus a Praesecto provinciae eligitur: Atque hoc diversum habent a caeteris urbi

bus, quae senatum suum per se eligunt. Tres hic civium Magistri sive Consules. Scabini septem. Ii singulis halendis Majis

mutantur. nominantur autem modo peculiari : x x i v fabae, inter quas sunt quinque nigri cantes , in urnam conjiciuntur , quas x xav-viri ordine educunt; quibus nigrae obvenerunt, ii eo anno nullo Magistratu fungi possunt, sed penes illos Magistratuum nominatio est; quorum duplum produnt numerum; eingularem constituit Provinciae Praese-

ctus, ut fere alibi. Enchula Senatus perpetuus constat xx-viris: qui in demortuorum aut alioquin ignominiose destitutorum locum s quod rarum in ipsi plurium suffragiis alios subrogant. Consules hic iv; Scabi nivit. Consules sive civium Magistri

eliguntur hoc modo: Pridie kalend. Ianuar. a Scalicto, Thcsaurario &. Secretario

114쪽

DE sc RIPTIO.tario schedae septuaginta duae aut circiter tribus nominibus honestiorum dc opulentiorum civium inscribuntur ;postquam a Consulibus visitatae & co rectae fuerint, complicatae in aerario urbis in crastinum reconduntur: talend. autem Ianuariis, ipso meridie, post preces conceptas, a septem Scabinis singulae schedae sorte educuntur; dc qui illis i scripti fuerint, statim vocantur; qui e reliquis sedecimSenatoribus tres civium Magistros eligunt pluralitate suffragioru: qui statim cum quarto, qui in biennium e praecedentibus prorogatur e munus suum auspicantur. Scabinos vero creat Scultetus eisdem kalendis, e quatuord cim a Consulibus praxedentis anni pridie nominatis. VII. De Proviseia totius regimine, prout

olim fuit, hodieque se habet. Α Nte Diderici tempora, qui primus

Comitum recensetur, quae reipublicae facies fuerit haud facile est explicatu, ignorantia temporum &scriptorum,pu blicorumque monumentorum inopia.

nam qui proxime illis temporibus scripserunt, nobis quidem Gravios & Gr

Eoaea narditina: M aliorum locorum

115쪽

ς B EL G I c AE produnt; qui haud alii fuere quam justitiae administri & publicae libertatis c stodes; quos cur alii postea Comites vocaverint, nisi a similitudine potestatis, in ambiguo est. Primis quoque illis temporibus oppida aliquot in hisce partibus fuere, quorum alia jam ab aliquot seculis nominis jacturam fecerunt, alia hodieque superant. Primi autem illi Gravit non toti genti, sed partibus praefuerunt; neque ante Dideri cum quisquam proditur, qui toti Reipublicae praefuerit. Veristini te autem est, major es,quum a Normannis quotidie infestarentur, & gravissima damna paterentur, neque in ducibus, quos asciscebant, aut in particularibus illis Graviis fatis praesidii esset, ad vicinarum gentium normam sibi unum Principem Comitis titulo elegisse. Porro Comites Hollandi , quemadmodum po- testatem habuerint nulli vicino principi ac ne quidem imperio Romano obnoxiam; uti in nobili controversia, quς inter Hollandos & Brabantos coram Carolo V Canare fuit agitata, liquido suit demonstratum; argumenta a clarissimo viro Hugone Grotio in commentario de antiquitate Reipublicae Batavicae r censentur: Quibus ostenditur, ex quo Didericus primus terram, nulli regno obnoxiam, e barbarorum manu recupe' rastet,

116쪽

D Oc p Tro 'rrasset, ordines e . Cornitem summam potestatem nulli quicquam debentem dc omnis generis jurisdictionem , dc antiquitus habuisse & porro habere caepisse: Nullo seudi vinculo obstrictos fuisse, sed magnas Comitatus sui partes aliis in se

dum, nullius externae potestatis accedente aliensu, dedisse :'Imperii Germanici leges scriptas nunquam accepisse: sed ne- 'que causas aut Comitum aut Ordinum a

Germanico Senatu unquam dijudicatas Scimus quidem inquit ille) Imperatorest Germanos, quale quid dc de Francis modo ex Procopio attulimus, prae se ferret solere, tam Comites Hollandiae, quam alios principes, etiam reges, vastaliousuos este: quod etsi obtinerent, non eo desinerent Hollandi esse liberi; cum, ueProculus egregie demonstrat, sL.non dubito , D. de captivio nec clientes libere esse desinant, quia patronis dignitate pares non sunt nec liber eo minus sit populus, in cujus scedere comprehensuin sit. ut majestatem alterius Comitis observet.'dammodo alterius potesitati se non subjecerit. unde dc seudi liberi orta est appellatio. Verum eninavero De hoc quidem qualecunque Ludi vinculam Comites agnovere, ut oc ex his quae modo diximus apparet, & ex historia bellorum, quae primi Comites, dc nominatim Di-

117쪽

clericus IV, pro tuenda dignitate contra Imperatores prospera satis fortuna via sere.Quod si qui adducti necessitate temporum , aut propriis de causis Imper toribus obnoxii, eorum patrociniumἹnvocarunt; id tamen ipsum , praecipue ordinibus non consentientibus, factum, nec reipublicae nec posterorum principum jus deterius potuit essicere. Burgundos certe & Austriacos principes,

quorum certior memoria est, compe

tum satis habemus Caesaribus fidem pro Mollandia non dedisse. Legibus autem judiciisque Caesarum & Imperii, quod

Praecipuum est, subjectam non esse Hol-lisdiam, Germani ipsi fatentur. Quemadmodum , inquam , Comites potest tem nulli alteri principi obnoxiam h huerunt ; ita eandem habuerunt tum Iegibus definitam, tum ordinum comsultis temperatam. Licet autem inopia

scriptorum & publicarum tabularii non possit liquido demonstrari, quae primis illis temporibus Principis, quae ordinum partes fuerint; amplissimas tamen ordinum partes tum fuisse , ex eo satishquet, quod, postsuam a domo Burgum dica & Austriaca plus detritum quam additum fuit libertati , satis amplae remanserunt. Leges autem imperii praecipuae hae suerunt, inquit Crotius: Ne

118쪽

DE sc RIPTIO. 9 marithm sibi accipiat foemina princeps, nisi Ordinum Hollandiae arbitratu: Ne munera Senatoria, Quaestoria, Praetoria, aliis quam indigenis mandentur: Vt jus sit ordinibus in concilium coire quoties & ubicunque voluerint, nec opus habeant eam ad rem principis venia: Nova vectigalia ne quae imponantur, ne acui vectigalium detur immunitas , nis, ordines auctores fuerint: Bellum suscipere pro rebus tutandis aut persequendis injuriis, principi ne liceat, ni si ordinum arbitrio: Principes in literis Germanico sermone utantur: Monetam principescudat & mutet prout ordines e re esse judicaverint: Ne quam principatus partem Princeps a se possit abdicare: Ne ordinum concilium extra fines liceat evocare: Princeps si quo tributo aut collecta opus habeat, ipse ab Ordinibus ex rei ; per legatum id ne agat , onera nisi sponte concessa ne exigat : Iurisdictio nisi per ordinarios judices ne exerceatur: Mores antiqui legesque sanctae sint; eas contra si quid princeps decreverit, nemo decreto teneatur. Haec jura diu usu solo servata, postea ne pravis adulantium artibus ingenia principum in spem illegitimi dominatus corrumperentur- per par-xes primum conscripta , & 1 --:

119쪽

roo B E L c r c AT rum principum; deinde Margaritae Ba- variae; Ducis Turonum & Ducis Br tantiae . conjugum Iacobae Bavarae; Phia

lippi Burgundi;& sequentium: in tandem,

querentibus ordinibus multa veteris reipublicae fiundamenta per desuetudinem subverti. tum ab aliis, tum maxime a Maria Burgundica , in unum collecta

corpus perpetuae memoriae sunt comsecrata. Quanquam autem Hollandi in successione principatus ordinem sanguianis sequebantur; tamen, ut ostenderent,

non ex paterna haereditate, sed ex populi , hoc est, ordinum consensu, pr ficisci imperium, non prius quemquam principis loco habebant , quam jur mento se obstrinxisset ordinibus, leges se patrias moresque servaturumia equo facto, vicissim ipsi, ex legibus imperaturo , fides obedientia repromi tebatur. Multis quoque exemplis probatur , imperium principale ut ab OG

dinibus prosectum, ita quoties princeps defecerat, ad ipsos rediisse. Tributa nulla umquam indicta sine ordinum decreto : quae ob causas quas diximus preces, Belgice bEden appellabadtur. Ex omnibus autem hisce apparet, imperium C mitibus non sine exceptionibus datum, summam semper ordinum naide authoritatem. Tenuit haec regiininis ἱ ciea

120쪽

cles per aliquot secula. Primi Burgundi aliquid de libertate deterere coeperunt, sed latenter & parcen Carolus dein In perator paulo apertius & validius: Filius autem Philippus omnes libertatis pubi cae limites perstingere certus, rebelli

Dis crimine intentato , absolutam dominationem stabilire conatus fuit: unde miserrima rerum facies consecuta.

Certavit quidem diu populorum fides

cum libertate: Sed, cum violatis palam legibus, contemtis Ordinibus, illa tot seculorum Respublic. posterorum libertas salva diutius esse non posset;

Ordines Hollandiae, ad quos Zc legum &juris sui atque publici tutela spectabat,

anno cIo In L D , X ix Iulii, instituto Dordraci Nobilium & ex urbibus plerisque legatorum conventu, m jorum secuti exemplum, qui in Romanos dominationem coeptantes arma susceperant , bellum contra Albanum qui Regis nomine praeerat decernunt e exsules per injuriam pulsos restituunt: VUilhelmum Arausionensem Ducem a

gnoscunt.Tandemque an. cla D Lxxx I , as Iul. tam Hollandiae, quam Foederatorum populor ordines pronunciarunς,

Philippu, ob violatas imperii leges, ipso

jure,principatu excidisse. Rege abdicato, non tamen optimates sine principatuRe- - . G i publi-

SEARCH

MENU NAVIGATION